Skip to the text

Caput XXI. Auctor anonymus libro primo nihil agit ; à scopo quæstionis aberrare se docet

Auctor anonymus libro primo nihil agit ; à scopo quæstionis aberrare se docet.

Nunc percutimus ab ipso initio ingens opus, ac paucis ostendimus auctorem anonymum in discutienda Declaratione Gallicana, nihil fere aliud quam vana et extra rem atque aliena sectatum. Et libro quidem primo multa ludit de definitione libertatum ecclesiæ Gallicanæ : quo loco de Justelli, Leschasserii, Marcæ, Puteanorum aliorumque definitionibus quærit . At quid hæc ad Gallicanæ Declarationis discussionem pertinebant ? Habebat in inanibus Declarationem ipsam, qua profecto quid vellent Gallicani præsules satis perspicue demonstrabant.

Et ille quidem ait propositionem primam de regum potestate nihil ad libertatem Ecclesiæ pertinere1 ; quod confutavimus.2

Ut secundam propositionem, quæ de conciliorum potestate agit, à libertatibus separet, illustrissimum virum Petrum de Marcâ laudat3 : cui loco satisfecimus, et conciliorum supremam potestatem libertatis ecclesiasticæ fundamentum diximus.4

Propositionem quartam discussurus, quæ ad fidei quæstiones definiendas pertinet, hunc librum sic aggreditur : « Putaveram hactenus libertates ecclesiæ Gallicanæ nullatenus ad fidem pertinere5 ; » quasi nihil omnino pertineat ad ecclesiasticam libertatem quo pacto doceatur fides, quidve ibi vel maxime Ecclesiæ consensio valeat.

Quod si ad strictiorem sensum ecclesiasticam libertatem placebat accipi, adverteret auctor id quod ab ipso scriptum est : « Frequentius apud Gallos libertatis significatio ea esse dicitur, quæ juxta concilium Ephesinum, canone ultimo, in observandis [411] canonibus, et conservanda cuique Ecclesiæ sua jurisdictione consistit.6 »

Hæc ergo si quærebat, quæ frequentiora apud Gallos confitetur, ac libertatem Gallicanam ad illa jura revocabat : habebat in manibus, et in ipsa Declaratione, quam discutiendam susceperat, claram eorum jurium definitionem. Nempe Gallicani Patres ea obtinere volunt, « quæ totius mundi reverentia consecrantur ; quæ in regno et ecclesia Gallicana recepta sunt ; quæ Sedis apostolicæ et ecclesiarum consensione firmata. » Quin illud aggrederis ? Quid Marcam, Launoium, Chopinum, Puteanos sollicitas ? Quin clerum Gallicanum, quem discutiendum polliceris, ipsum per sese loquentem oppugnas ? Nempe hæc cleri doctrina invicta erat ; nihil metuebat argumentationes, aut si verum amamus dicere, cavillationes tuas ; hinc ad aliena digrederis et extra lineam ludis.

Atque is, qui veram et claram à clero Gallicano prolatam libertatum definitionem prætermittit, alia Declarationis verba aucupatur : « Conventus Parisiensis, inquit, libertatum ecclesiæ Gallicanæ fundamenta sacris canonibus et Patrum traditione niti, jam in ipso limine declarat, ut tanquam certum supponere liceat, ecclesiam Gallicanam suas libertates in antiqui juris observatione constituere.7 » Ac deinde nos oppugnat ; tanquam novella jura inter nos recepta à libertatum notione arceamus : neque saltem cogitat quid sit illud nili. Vel ipsa Declarationis verba perpendat : « Ecclesiæ Gallicanæ decreta et libertates à majoribus nostris tanto studio propugnatas, earumque fundamenta sacris canonibus et Patrum traditione nixa . » En, vir optime, fundamenta libertatum dicimus : quo collimandum sit docemus : non proinde novella jura apud nos recepta spernimus : id tantum volumus, ne extraordinariis atque arbitrariis imperiis ecclesiæ gubernentur, in eoque reponimus ecclesiasticam libertatem.

Quare, quæ auctor anonymus de antiqui juris insufficientia ad constituendas libertates Gallicanas toto fere libro primo studiosissime quærit, supervacanea sunt. Neque propius rem est quod de [412] origine Gallicanarum libertatum cum Marcâ disceptat.8 Non enim Petrum Marcam, atque, ut uno ictu omnia incidamus, non Joannem Launoium, non Edmundum Richerium, non Carolum Fevretum, non Tractatum de juribus et libertatibus Gallicanis , non ejus Probationes, non alios in quibus confutandis toto fere opere desudat anonymus, clerus Gallicanus tuendos susceperat. Si quid ad rem pertinens de sancti Ludovici Pragmatica-Sanctione dixit,9 suo loco expendimus.10

At postquam auctores, de quibus non agitur, satis à se confutatos putat, ipse quæstionem aggredi velle se simulat capite xvi, sub hoc titulo : Vera origo et progressus libertatum ecclesiæ Gallicanæ. Quis non hic existimet rem serio agendam ? At auctor nihil aliud quam ludit. Summa est : in lugendo schismate, post Gregorium XI, exortas esse libertates Gallicanas ; quippe cum utrique Pontifices beneficiariis gravissima onera imponerent, beneficiorum collationem sibi reservarent, multaque contra disciplinam antiquam committerent.11 » Tum à clero regiam opem imploratam, « adductamque in medium libertatem Ecclesiæ contra Pontificum exactiones ac beneficiorum reservationes, tanquam antiquis moribus et canonibus contrarias, ac sensim contra cætera omnia quæ nimis gravia videbantur. Hinc invasisse animos studium quoddam libandæ pontificiæ auctoritatis, ne ultra positos sibi à Christo limites in præjudicium cleri ac regni produceretur. » Hanc ille narrat fabulam ; quasi nusquam antea adversus extraordinaria et arbitraria mandata etiam pontificia, recepti canones allegati essent ; atque id fieri coepisset in lugendo schismate sub Carolo VI, ætate ac mente debili, ut auctor commemorat. Cæterum probationes nullæ : auctor anonymus de tripode pronuntiat.

Exinde memorat Pragmaticam-Sanctionem, 1438, sub Carolo VII, olim à Gallis habitam ut arcem libertatis12 ; abrogatam deinde illam, et factum concordatum sub Leone X et Francisco I : Gallicanam ecclesiam adversus pontificia mandata sæculari tutela usam, in miseri orem servitutem incidisse, [413] « Pragmaticam-Sanctionem Judicibus sæcularibus ad opprimendam et fere extinguendam jurisdictionem ecclesiasticam viam stravisse13 : » quod etiam acta cleri anno 1673 edita doceant.

Et quidem acta ab eo laudata docent regios magistratus, post Pragmaticam-Sanctionem jura ecclesiastica acrius invasisse, inductis etiam illis appellationibus, quæ ab abusu vocentur14 : non quod Pragmatica-Sanctio quidquam tale dixerit ; sed quod magistratus regis Pragmaticæ-Sanctionis tutelam sibi commissam, ad omnia ecclesiastica extenderent. Quæ ut vera sint, non nisi invidiosissime ac malevolentissimo animo adversus Declarationem Gallicanam adducuntur : tanquam illa Declaratio sæcularis potestatis invasiones probet. Interim de tuendis canonibus receptis, Sedisque apostolicæ et ecclesiarum consensione firmatis , in quo ea Declaratio veram libertatem collocat, altum ubique silentium. Sic ab anonymo promittitur Declarationis ampla discussio : summa ipsa rei omittitur ; vana et aliena copiosissime pertractantur.

Footnotes

  1. Anon., lib. IV, c. i. ↩

  2. Vid. supra, part. primam integram. ↩

  3. Anonym., lib. V, c. i. ↩

  4. Sup., hoc lib., c. xv. ↩

  5. Anon., lib. VII, c. i, n. 1. ↩

  6. Anonym., lib. i, c. ii, n. 12. ↩

  7. Ibid., c. iii, n. 13. Vid. Declar. præf. ↩

  8. Anon., lib. I, c. iii et seq., usque ad xiii. ↩

  9. Ibid., c. xv. ↩

  10. Sup., hoc lib., c . ix. ↩

  11. Ibid., c. xvi, n. 2. ↩

  12. Ibid., n. 3 et seq. ↩

  13. Anon., lib. I, c. xvi, n. 9. ↩

  14. Vid. Traité de la Juridicct. eccles. et act. du Clergé, 1613 ; tom. I, part. i, tit. ii, c. ix, p. 761. ↩

Chapter 393 of 396