Skip to the text

Caput XIX. Natura ipsa dispensationis ex sancto Symmacho et sancto Gelasio, Romanis Pontificibus. Hinc dispensationes sine causa evertuntur

Natura ipsa dispensationis ex sancto Symmacho et sancto Gelasio, Romanis Pontificibus. Hinc dispensationes sine causa evertuntur.

Hujus vero doctrinæ de dispensationibus, fons radixque est ipsa dispensationis natura et vox. Non enim dispensare est relaxare et solvere, quod jam animo conceptum habent ; sed distribuere, regere, administrare pro locorum temporumque ac rerum rationibus ; ex quo interdum juris relaxatio consequatur : unde quod Græci ὀικονομίαν, nostri dispensationem vocant.

Atque hæc quidem vox dispensationis, et res ipsa, est ex juris mente profecta juris interpretatio, in causis extraordinariis et necessariis, quas ipsa lex exceptura fuisse præsumitur, si animo prævidisset.

Qua de re extat brevis illa quidem, sed aurea, quam Dacherius Lucas, vir doctissimus ac religiosissimus edidit, sancti Papae Symmachi epistola ad Avitum1 : « Licet, inquit, confusionem provinciæ à prædecessore nostro sanctæ memoriæ Anastasio episcopo, præter Ecclesiæ consuetudinem et antiqua prædecessorum nostrorum statuta, factam esse dixerimus, et non esse tolerandam ; attamen si ea quæ fecit, rationabiliter fecisse fraternitas tua docuerit, gaudebimus nihil esse ab eo contra canones attentatum ; quia quod fit præter regulam, modo sit ex justa causa, non infringit regulam, quam sola pervicacia et antiquitatis contemptus lædit . Nam quamvis à Patribus statuta diligenti observatione et observanti diligentia sunt custodienda, nihilominus propter aliquod bonum de rigore legis aliquid relaxatur ; quod et ipsa lex cavisset, si prævidisset ; et sæpe crudele esset insistere [406] legi, cum observantia ejus esse præjudiciabilis Ecclesiæ videtur ; quoniam leges ea intentione latæ sunt ut proficiant, non ut noceant.2 » Qua una epistola diligens lector omnia nostra firmata comperiet.

Præluxerat sancti Gelasii auctoritas, quæ « in dispensationibus necessariis, adhibita consideratione diligenti, decreta metiri, librare, temperare » jubet.3 Atque hæc illa est ἐπιεικείας ratio, unde ortæ dispensationes, librando, metiendo, considerando, æstimando. Quam proinde ἐπιεικείαν qui liberalitate mera ac pro libitu, sine certa gravique ratione administrari posse credat, cum sit ipsa summa ratio, profecto desipiat. Ex quo sequitur in dispensationibus, quæ sine causa esse dicantur, ipsam dispensationis rationem ac nomen everti. Hæc vero usque adeo certa esse credimus, ut ea qui semel animo perceperit, nullo modo negare possit.

Footnotes

  1. Avitus Viennensis ab Anastasio Papa per subreptionem impetraverat concedi sibi ordinationes quorumdam episcoporum, qui antea metropolita jurisdictione Arelatensis ecclesiæ regebantur. De ea re, Æonius Arelatensis relationem misit ad Symmachum, qui quidem decretum Anastasii rescidit, quod nempe confusionem provinciæ faceret et antiqua statuta violaret. Tum Avitus graviter conquestus est banc causam à Sede apostolica, inaudita parte, fuisse judicatam* Hujus querelis respondet Symmachus in ea epistola, Vid . Symm. epist. i, ii, ix, x, etc. (Edit. Leroy.) ↩

  2. Symm., ep. xii ; tom. V Conc., col. 1312 ; et Spicil., tom. IV, page 583. ↩

  3. Gelas., ep. ix, ad Episc. Lucan., c. 1 ; tom. IV Conc., col. 1188. ↩

Chapter 391 of 396