Skip to the text

Caput 1

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Circa secundum capitulum regule Sancti Saluatoris. Christus precipit scriptori regule exponere gradus vere humilitatis, vt discant filie matris sue etc.

Christus loquitur: "Qui habet vas pulchrum et dicit in eo esse species odoriferas, quis credit aut que vtilitas est, nisi explicet eas et ostendat earum genera et virtutes? Sic est de virtutibus. Aliquis predicat: 'Humilitas est virtus'. Quid confert audienti, nisi ostendantur eius radices et gradus et quomodo acquiratur et teneatur? Propterea quia humilitas est virtus perfecta, quam ego in meipso ostendi, ideo confessor tuus paucioribus verbis exponat gradus humilitatis, quos didicit in regula Benedicti mei, vt discant filie matris mee principium virtutum, in quo stabiliant edificia sua construenda."

Chapter 2 of 123