Caput 2
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Circa tercium et quartum capitula regule Sancti Saluatoris. Priori Petro dubitanti, an aliqua addenda essent super lectisterniis vel indumentis, precipit Christus, quod addat vtilia et necessaria.
Filius Dei loquitur: "Cur frater ignorat ponenda et construenda? Nonne ego ostendi sibi per te, quod famulus meus Benedictus habuit corpus suum quasi saccum et qualis debeat esse habitus Benedicti? Ideo propter infirmorum imbecillitatem ponat ipse vtilia et necessaria sed nulla superflua, et tolerandum erit. Quibus vero ego dedero graciam maioris abstinencie, moderabunt frigus secundum calorem interiorem."
Chapter 3 of 123