Caput 35
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Circa XXIII. capitulum regule Sancti Saluatoris. Christus dicit, quod sorores habere possunt quatuor mulieres focarias et similiter fratres duos focarios infra clausuram propter labores etc.
Filius Dei loquitur: "Quando ego conuersabar in mundo cum apostolis, solummodo intendebam lucro animarum, quia non erat consonum nec delectabile simul seruire animabus et mundo. Ideo fideles viri et femine corporalia ministrabant, qui tamen non erant nec vocabantur apostoli sed erant administratores et releuatores laborum seruiencium et assistencium michi secrecius, scilicet apostolorum. Sic est eciam nunc. Dixi tibi prius de numero puellarum matris mee, que familiarius aliis ei debent assistere, quarum quedam delicaciora habuerunt nutrimenta, alie infirme et senes, alie minus assuete laboribus, quedam contemplacioni diuine magis intente. Ideo si necessitas et locus requirit, permittitur abbatisse recipere infra portam quatuor mulieres focarias etate et moribus circumspectas et bone fame, que curent ignem et inferant ligna et aquam eiciantque de monasterio immundicias et adiuuent in officiis sorores minus fortes.
Que quidem focarie possunt intrare ecclesiam et cetera loca monasterii propter labores. Et domos habeant prope coquinam et portam, vt semper parate sint recipere et inferre, que inferenda sunt in officinas. Non tamen socientur conuentui in choro, in dormitorio et in refectorio, sed stent extra chorum, quando eis vacat, et non reficiantur cum conuentu, sed viuant de elemosina sororum aut de prebenda, quam prouideat eis abbatissa. Faciantque obedienciam abbatisse et in signum recognicionis habeant scapulare sine capucio. Si vero aliqua in coquina per manus secularium ineuitabiliter facienda sunt, intersit et videat vna focariarum vel due, vt nichil contra regulam fiat. Fratres similiter habeant duos focarios, si vtile fuerit eis et necessarium. Focarii non debent habere cucullam sed mantellum desuper tunicam, cui sit assutum capucium paruulum, vt alii religiosi. Tempore vero laboris habeant capucium sicut conuersi sancti Benedicti."
Chapter 37 of 123