Caput 42
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus precipit sancte Birgitte scribere imperatori pro confirmacione regule Sancti Saluatoris.
Loquebatur Christus ad sponsam dicens: "Scribe ex parte mea imperatori verba hec: Ego sum lux illa, que illuminaui omnia, quando tenebre operiebant omnia. Ego sum eciam lux illa, que, inuisibilis per deitatem, visibilis vero apparui per humanitatem. Ego sum eciam lux, que te quasi speciale lumen constitui in mundo, vt in te inueniretur maior iusticia pre aliis, et vt tu dirigeres omnes ad iusticiam et pietatem. Ideo significo tibi ego, vera lux, qui te ascendere feci ad sedem imperialem: Quia sic placet michi, loquor cum vna femina verba iusticie et misericordie mee. Suscipe igitur illa verba librorum, que ipsa mulier scripsit de ore meo, et perscrutare illa et labora, vt iusticia mea timeatur et misericordia mea discrete desideretur.
Scias eciam tu, qui imperium tenes, quod ego, omnium conditor, dictaui vnam regulam monialium ad honorem amantissime virginis matris mee et dedi illam isti mulieri, que scribit tibi. Perlege igitur eam et conare cum summo pontifice, vt dicta regula, ore meo proprio dictata, per eum, qui in mundo vicarius meus est, eciam apud homines approbetur, quam ego Deus coram exercitu meo celesti approbaui."
Chapter 44 of 123