Caput 38
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus ordinat hic, quale pauimentum esse debet in monasterio suo tam pro secularibus quam pro religiosis, et quomodo sepultis ibi aliquibus iterum reparetur, et qui sepeliendi sunt in ecclesia.
Filius Dei loquitur: "Dixi tibi prius, quomodo sorores et fratres sepeliantur. Nunc superaddo: Quando ecclesia perfecta est, ambitus et circuitus infra crates sternendi sunt lapide polito et mundo aut latericiis, vt omnia munda conueniant mundis. Propterea cimiterium ordinetur infra murum magnum, vbi conueniencius fieri potest, in quo sepelientur sorores. Si vero in ambitu sepeliende sunt, attendatur diligenter, vt nulla deformitas vel inequalitas in pauimento appareat, sed post sepulturam reparetur ad priorem pulchritudinem et formam. Similiter et pauimentum ecclesie sit de lapidibus planis et mundis, vt ingredientes non offendantur ex fossis et inequalitate lapidum sed locum habeant mundum et pro oracionibus diuinis ornatum.
Si vero viri spiritales aut in dignitate positi sepeliendi sunt in ecclesia, attendatur diligenter, vt sepultis corporibus pauimentum ad suam pulchritudinem et statum statim reformetur."
Chapter 40 of 123