Caput 44
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Reuelacio de indulgenciis Sancti Petri ad Vincula et confirmacione regule Saluatoris.
Filius Dei loquitur ad sponsam: "Qui habet glomeracionem filorum, in qua est intus aurum optimum, non desinit filare, donec inuenerit aurum. Quo inuento vtitur eo possessor ad honorem et commodum suum. Sic iste papa Vrbanus aurum est ductile ad bona, sed sollicitudinibus mundi vallatus est. Ideo vade et dic ei ex parte mea: 'Tempus tuum breue est; surge et attende, quomodo anime tibi commisse saluentur. Ego optuli tibi regulam religionis, que fundari et incipi debet in loco Watzstenom in Suecia, que de ore meo processit. Nunc autem volo, vt non solum auctoritate tua confirmetur sed et benediccione tua, qui vicarius meus es in terris, roboretur. Ego dictaui eam et dotaui spirituali dote, scilicet concedendo indulgencias, que sunt in ecclesia Sancti Petri ad Vincula in Roma. Tu ergo approba coram hominibus, quod coram exercitu meo celesti est sanctitum.
Si autem queris signum, quod hec ego loquor, hoc iam ostendi tibi, quia, quando primum audisti verba mea, anima tua in aduentu nuncii mei spiritualiter fuit consolata. Si autem queris vlterius signum, dabitur tibi, sed non sicut Ione prophete.' Tu autem, sponsa mea, cui dictam graciam feci, si non poteris habere litteram et graciam pape et sigillum super concessione indulgencie dicte, nisi precedente pecunia, sufficit tibi benediccio mea. Ego enim approbabo et confirmabo verbum meum, et omnes sancti erunt michi testes. Mater mea sit tibi sigillum, pater meus confirmator et spiritus sanctus adueniencium ad monasterium tuum consolator."
Chapter 46 of 123