Skip to the text

Caput 36

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Circa XXIV. capitulum regule Sancti Saluatoris. Dicit Christus, qualiter religiosi vti debent speciebus.

Filius Dei loquitur: "Quia ignita sunt incentiua luxurie, expedit in monasterio sanis non continue vti pipere et cimino et consimilibus herbis sed communibus, que terra habitacionis profert. In festis vero nouem leccionum propter laborem et recreacionem concedi potest eis talibus vti. Infirmis vero et debilibus talia, quociens expedit, nequaquam denegentur."

Chapter 38 of 123