Caput 39
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Circa XXVI. capitulum regule Sancti Saluatoris. Virgo Maria insinuat tres qualitates personarum ordinem istum ingrediencium. Primi sunt, qui caritate succensi beneficia Dei contemplantur. Secundi, qui de peccatis suis agunt penitenciam. Tercii, qui plus diligunt opera carnis quam spiritus, plus mundum quam Deum. Imprecatur eciam huic ordini et personis eius deuotis varias Dei benedicciones, addens racionem, quare templum Iudeorum non reedificabitur, cuius typum gerit monasterium istud.
Mater loquitur: "Omnis, qui sedet in superiori sede, videbit lucem in meridie. Qui vero est ad dexteram, euigilabit mane de sompno. Qui autem ad sinistram, frigescet ex rore noctis. Qui vero in infimo loco est, mortuus est ex tenebris noctis. Ideo omnis, qui ingreditur domum istam, attendat, ne diligat pro vita mortem, frigus pro calore. Caueat eciam ingrediens domum meam hostem, qui est pro foribus. Ideo habeat ductorem racionem et directorem Deum. Sit domus ista, de qua tibi prius dixeram, sicut ignis, qui primum dilatat se in straminibus et pauimento, postea inflammat tectum et totam domum in tantum, quod hii, qui ab extra sunt, nesciunt, antequam domus tota est ignita. Confortetur domus hec in spiritu sancto sicut Helyas, qui comedens panem et bibens aquam ambulabat in fortitudine cibi illius quadraginta diebus. Sic omnes ingredientes domum hanc roborentur et proficiant in qualibet dieta, et accrescat eis spiritualis fortitudo et feruor fidei et caritatis.
Maneat quoque Deus cum ingredientibus domum hanc, sicut fuit cum Iacob, qui, solus de domo patris egrediens, regressus est cum turba copiosa et genuit de se Ioseph, qui vocatus est salus populi, quia saluauit populum suum. Custodiat eciam domum hanc et ingredientes in eam, sicut custodiuit apostolum suum, ne combureretur pinguedine olei, et det diligentibus eam, vt nec pinguedine amoris mundi comburantur nec deficiant vel succumbant ex aduersitate eius. Fructificentur eciam omnes ingredientes domum hanc sicut granum, quod facit fructum centuplum, et sicut lechitus olei vidue, vt proficiant de virtute in virtutem, vsque videant Deum in beatitudine sua. Muniatur eciam domus hec muro spiritualis custodie tam forti et grandi, quod hostis volens transfodere dicat non sibi tempus sufficere ad suffodiendum nec instrumenta habere, quibus possit ad fundamenta venire et minus ad ipsum murum.
Respiciat quoque Deus domum hanc, sicut respexit populum suum, cum educeret eum de Egipto ostendens viam in die per columpnam nubis et in igne per noctem. Benedicat insuper ingredientes domum hanc, sicut benedixit apostolos suos et me, matrem eius, tribuens nobis spiritum sanctum et promittens se nobiscum manere vsque in consummacionem. Sit eciam in domo hac vna porta, per quam omnibus liceat ingredi, et ingredientes sint de ouibus filii mei audientes vocem eius, qui dedit animam suam pro ipsis, quas pater custodiat potencia sua, filius dirigat sapiencia sua, spiritus sanctus inflammet caritate sua, vt, si lupus in vellere ouis ingressus fuerit, proficiat ouibus ad maius meritum et ipse descendat ad spacium sibi paratum."
Item mater Dei: "Scito eciam, quod prophete preceptum fuit ostendere populo ingrato descripciones templi destructi, quas vidit in spirituali visione, non quia in celo erant corporaliter, sed quia per corporalia intelliguntur spiritualia, vt populus inobediens cognosceret ingratitudinem suam et resipiscens a malis suis prepararet se ad percipiendam promissionem Dei. Qui ideo priuatus est et priuabitur promissis Dei, quia persistens in malicia sua noluit mutare voluntatem suam ad bona. Ideo eciam templum non reedificatum est nec erit in perpetuum. Sed in domo mea non solum erigentur parietes materiales, sed et anime iustorum placebunt in ea filio meo et complebunt in se spiritualiter descripciones templi, quod in spiritu vidit propheta Dei."
Chapter 41 of 123