Skip to the text

Caput 40

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Christus distinguit hic tres fructus, idest tres condiciones personarum futurarum, in regula Sancti Saluatoris.

Filius Dei loquitur: "Tres erunt fructus in regula mea. Primus erit ex timore, qui more sponse vult et non vult, que, gustata voluntate et voluptate sponsi, desiderat, vt voluntas sponsi conformetur voluntati sue. Hic fructus non gustabit perfecte voluptatem sponsi, quia non se exoccupat totum ad totam dulcedinem sponsi capiendam. Secundus fructus est, qui desiderat Deum et participare appetit gaudio eius sed contristatur de aduersitatibus eius paciendis. Hic similis est militi, qui immemor iusticie et cause optinende corone grandem querit remuneracionem tempore felicitatis, qui noluit sequi dominum suum tempore necessitatis. Tercius fructus est, qui se et omnia sua non solum relinquit in manus Dei, sed, quidquid intelligit, omnia a se alienat, factus sicut iumentum et non homo, solam querens dulcedinem domini, in aduersitatibus gaudens, in prosperitatibus humilis et timorosus.

Hic fructus meretur, vt Deus exurgat in miseracionibus et vt ascendat promissum gaudium, quo gentiles letificabuntur et tepidi recalescent et frigidi ignientur."

Chapter 42 of 123