Skip to the text

Caput 43

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Christus ostendit per sanctam Birgittam cuidam regi inobedienti sibi viam, per quam reconciliari potest etc.

Filius Dei loquitur: "Quia ille, quem vocaui filium meum, factus est inobediens et similior puero discolo quam filio obedienti ideo, quia primam viam, scilicet eundo ad paganos, non impleuit, ideo ostendo ei nunc secundam viam, quam si tenuerit, beatus erit. Hec autem est via, quod scilicet vadat ad summum pontificem, quia summa delicta apud summum dominum et per consilia summi domini sunt emendanda. Si autem exierit, non erubescat exponere ei, quod fuerat depredator communitatis, proditor animarum, contemptor ecclesie, iuramenti et legis publice violator, corone regie et facultatum eius prodigus alienator et dissipator. Impetret insuper absolucionem peccatorum suorum et confirmacionem regule mee, quam in regno eius ostendi, vt apes congregande et loca iam preparata et speranda suis benediccionibus solidentur.

Non differat ergo exire, ne forte, si distulerit, locuste et bruchi occupent loca apibus preparata et sic fecibus suis deturpent et dissipent, vt maior labor sit in purgando loca et renouando, quam fuerat in edificando."

Chapter 45 of 123