Caput 37
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Circa XXV. capitulum regule Sancti Saluatoris. Vocat se Christus patrem omnium creatorum et recreatorum mandataque sua seruancium, Mariam quoque suam matrem et filiam, sorores Ordinis Sancti Saluatoris suas et Marie filias appellando. Quibus concedit, vt habere possint et necessitate vrgente portare corpus suum infirmis, cum moderamine tamen prelatorum. Commendatque plurimum virgineam castitatem.
Ihesus Christus, filius Dei, loquitur: "Sicut pater vocatur, qui filium de coniunccione mutue carnis generat, cuius filius est quia de eius carne generatus, sic ego Deus pater omnium sum, quia corpori animam infundo et eam per passionem meam et inspiracionis diuine efficaciam regenero et renouo deformatam. Ergo sicut ego pater sum omnium eorum, qui creati sunt et recreati baptismo, sic et pater sum omnium eorum, qui imitantur viam humanitatis mee et sequuntur iter mandatorum meorum. Propterea Maria, mater humanitatis mee, vocari potest et mater et filia, mater generacione carnis, filia imitacione voluntatis mee. Nam similitudo corporis eius relucebat quodammodo in carne mea, et similitudo virtutum omnium resplenduit perfeccius in corde et operacione eius.
Ergo quia mater mea eligere sibi vult filias, quarum institutor et rector ego sum, quibus et nouam per te ostenderam institucionem, ideo pater earum esse et vocari volo, et in huius signum duo specialia priuilegia concedo eis. Primum est, quod sacramentum corporis mei super altare suum iugiter repositum habeant in vase decenti, saphirico scilicet vel cristallino, vt me, quem cotidie speculantur sub aliena forma, feruencius desiderent, donec rerum veritate saciantur. Secundum est, quod, quando aliqua soror tali grauatur infirmitate, quod propter reieccionem sumere sacramentum corporis mei non valet, aut ne nocte sine viatico moriatur, permitto ego, Deus omnium, vt abbatissa vel cui ipsa iusserit, sequente conuentu, portet vas sacramenti ad infirmam, ostendendo, non tangendo ipsum dominicum corpus et dicendo: 'Fides tua proficiat tibi ad salutem et vitam eternam'."
Respondit domina Birgitta: "O Domine, infusor tocius gracie, ne indigneris, si loquor. Vere superhabundanti largitate te effundis in nos, ymmo, si dici fas est, prodigus tui es pre desiderio nostri. Quis vmquam credere potest bonitatem et dulcedinem tuam tantam, nisi qui spiritu tuo inebriatus fuerit? Nam scriptum est, quod illi, qui in lege Moysi tangebant et videbant archam sanctam, que te significabat, moriebantur. Nunc permittis et promittis tangere teipsum, qui veritas es ipsa, quem signa omnia promittebant. O quam mundus esse teneretur, qui Summo appropinquat." Respondit Deus: "Quid miraris, filia, si vas appropinquat vasi, si inquam, vas virginale appropinquat vasi indeficientis thesauri.
Sicut enim ad introitum arche Moysi corruerunt muri fictiles et ydolum detruncatum est, sic per virgineam caritatem superbia dyaboli confunditur, duricia cordis mollescit et impuritas carnis adnichilatur. Quid enim ei est mirabile tangi a virgine, qui eciam in virgine nasci dignatus est. Omnia quippe potest cum Deo virginea caritas, si coniuncta fuerit vere humilitati. Verumptamen ne preiudicium suspicetur fieri clero et aliter sapientibus, hanc graciam datam committo moderamini et potestati prelatorum. Nam nec Moyses et prophete sine iudicio et discussione pontificum legebantur, nec verba mea procedere debent in lucem sine auctoritate et approbacione pontificum, quibus dedi potestatem ligandi et soluendi, quos qui spreuerit meipsum contempnit."
Chapter 39 of 123