Caput 47
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Quomodo sancta Birgitta cepit habere reuelaciones diuinas et quare etc.
Transactis aliquibus diebus post mortem mariti, cum beata Birgitta sollicita esset de statu suo, circumfudit eam spiritus Domini ipsam inflammans. Raptaque in spiritu vidit nubem lucidam, et de nube audiuit vocem dicentem sibi: "Ego sum Deus tuus, qui tecum loqui volo." Conterrita illa, ne forte hostis esset illusio, audiuit iterum: "Noli timere. Ego enim sum omnium conditor, non deceptor. Scias, quia non loquor propter te solam sed propter salutem omnium Christianorum. Audi igitur, que loquor. Tu quippe eris sponsa mea et canale meum, audiens et videbis spiritualia et secreta celestia, et spiritus meus remanebit tecum vsque ad mortem. Crede igitur firmiter, quia ego ipse sum, qui de pura virgine natus, qui passus et mortuus sum pro salute omnium animarum. Qui et resurrexi a mortuis et ascendi in celum, qui et nunc cum spiritu meo loquor tecum."
Chapter 49 of 123