Skip to the text

Caput 48

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Reuelacio, qualiter Christus dominum Petrum, tunc suppriorem Aluastri, conscriptorem istarum reuelacionum constituit et renuentem, donec consentiret, castigauit, premittendo racionem, quare ista reuelata sunt.

Orante igitur ipsa domina Birgitta, apparuit ei Christus dicens: "Dic ex parte mea fratri Petro suppriori, quod ego sum similis domino, cuius filii tenebantur captiui in duro cippo, qui misit legatos suos, vt filii liberarentur et vt precauerent alios, ne in manus inimicorum suorum inciderent, quos putabant amicos. Sic ego Deus habeo multos filios, idest Christianos, qui grauissimis laqueis dyaboli ligati tenentur. Ideo ex caritate mitto eis verba oris mei, que per vnam feminam loquor. Audi igitur tu, frater Petre, illa, et scribe in lingua Latina omnia verba, que ipsa tibi ex parte mea dicet, et dabo tibi pro qualibet littera non aurum vel argentum sed thesaurum, qui non veterascet." Quam reuelacionem ipsa domina Birgitta notificauit statim ex parte Christi eidem priori, qui tunc erat supprior. Ipse autem, volens deliberare super hoc, stabat in sero in ecclesia certando cogitacionibus suis secum.

Cumque in fine ex humilitate deliberaret non assumere nec scribere dictas reuelaciones diuinas, reputans se ad talia indignum et dubitans de illusione dyaboli, tunc percussus fuit tali alapa et diuina percussione, quod statim cecidit quasi mortuus, priuatus officio sensuum et virium corporalium, sed tamen intellectus sanus remanebat in mente eius. Monachi igitur, inuenientes eum sic in terra iacentem, apportauerunt eum ad cellam et posuerunt eum in lecto, et sic iacuit per magnum spacium noctis quasi semimortuus. Tandem dispensacione diuina occurrit ei in mente talis cogitacio: "Forte", inquit, "hec pacior, quia nolui obedire reuelacioni et precepto, facto michi per dominam Birgittam ex parte Christi."

Et dicebat in corde suo: "O Domine Deus, si propter hoc est, parce michi, quia ecce paratus sum et volo obedire et scribere omnia verba, que ipsa michi dixerit ex parte tua." Tunc autem in eodem puncto consensu facto in corde, statim curatus est sine aliqua mora, et iuit ad dominam Birgittam festinanter, offerens se ad scripturam faciendam de omnibus reuelacionibus, sicut ipsa diceret ei ex parte Christi. Item dixit prior, quod post hec audiuit a domina Birgitta, quod Christus dixit ei in alia reuelacione hec verba: "Ego percussi eum, quia nolebat obedire, et postea sanaui eum, quia ego sum medicus ille, qui sanaui Tobiam et regem Israhel. Dic ergo ei: 'Aggredere et volue et reuolue opus scripturarum verborum meorum et scribe, quia dabo tibi adiutorem magistrum in lege mea.

Et scias pro certissimo, quia tale opus facere volo per verba mea, que tu scribes ab ore istius mulieris, vnde potentes humiliabuntur et sapientes obmutescent. Nec credas a maligno spiritu ipsa verba procedere, que hec mulier tibi loquetur, quia ea, que tibi dico, operibus comprobabo.'" Et dixit prior, quod statim post hec incepit scribere et translatare omnes reuelaciones et visiones diuinas, datas ipsi domine Birgitte, iuxta preceptum eius, licet aliqua scripserit dominus Petrus confessor, quando ipse prior non erat cum ea. Et dixit prior, quod postea ipse ex precepto Christi sequebatur eam et fuit confessor et scriptor eius in dictis reuelacionibus XXX annis vsque ad mortem ipsius domine.

Quas postea Christus ante mortem ipsius domine precepit dari domino Alphonso, heremite Yspano, olim episcopo Giennensi. Et tali modo libri celestium reuelacionum conscripti et reuelati sunt.

Chapter 50 of 123