Skip to the text

Caput 50

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Virgo Maria commendat hic Christum quintupliciter. Quam Christus recommendans prosequitur de creacione angelorum et ruina, de hominis restauracione et de sue incarnacionis racione, assimilando se aui, que non comedit nisi recens cor etc.

Maria loquebatur: "Benedictus sis tu, fili mi carissime, sine principio et sine fine, quia in te sunt tria: potencia, sapiencia et virtus. Potenciam quippe ostendisti in creacione mundi, quem creasti ex nichilo. Sapienciam tuam in disposicione mundi, quando omnia in celo et in terra et in mari sapienter et racionabiliter disposuisti. Virtutem autem tuam maxime ostendisti, quando missus es cum eo, qui te misit, in vterum meum. Cum hiis tribus habes alia duo, misericordiam scilicet et iusticiam. Omnem quippe potenciam tuam exerces in misericordia et iusticia. Omnem sapienciam similiter, quando omnia misericorditer disposuisti, quando et cum forti certasti et vicisti sapienter. Virtutem quoque tuam ostendisti in omni misericordia et iusticia, quando voluisti nasci de me et eum redimere, qui per se cadere poterat et non sine te redire."

Respondit filius: "Benedicta sis tu, mater regis glorie et domina angelorum, verba tua dulcissima et verissima sunt. Tu bene dixisti, quod omnia in misericordia et iusticia facio. Hoc patenter patuit in primordio creacionis mundi in angelis, qui illo puncto, quo creati sunt, viderunt in consciencia sua, qualis sum, licet nondum gustauerunt. Vnde aliqui eorum, vtentes bene libertate voluntatis sue, statuerunt in consciencia sua firmiter stare ex caritate ad voluntatem meam. Alii vero superbientes verterunt voluntatem suam contra me et extra racionem. Ideo iustum fuit, vt superbientes corruerent, iusti vero gustarent dulcedinem meam et firmius solidarentur. Deinde vt ostenderem misericordiam meam, ne locus cadencium vacuus esset, ex caritate feci hominem de terra, qui eciam propria libertate corruens primum bonum perdidit et a dulcedine repulsus est sed tamen propter misericordiam non ex toto derelictus est.

Cuius iusticia fuit, vt, sicut ipse per liberum arbitrium discesserat a prima constitucione, sic per liberam voluntatem rediret et per eum, qui nullum peccatum haberet sed summam puritatem. Sed nullus inueniebatur, qui ad propriam persoluendam iusticiam sufficiebat et minus ad aliorum saluacionem. Nec erat aliquis natus immunis a peccato propter primam inobedienciam. Attamen propter misericordiam misit Deus in semen hominis animam de deitate creatam, vt expectaret et staret, vsque veniret optimus et mundissimus, qui liberare sufficeret iacentem, ne dyabolus in perpetuum super casu eius exultaret. Propterea adueniente tempore acceptabili, eternaliter preuiso, placuit Deo patri mittere me, filium suum, cum se ipso et spiritu sancto in benedicta viscera tua, sumere carnem et sanguinem de te, duplici de causa.

Primo, ne homo alteri seruiret quam Deo suo, creatori et redemptori. Secundo, vt ostenderem caritatem meam, quam habui ad hominem, et iusticiam, vt, cum ego, qui nichil peccaui, ex caritate moriebar, iustum fuit, vt is, qui captiuabatur, iuste saluaretur. Propterea, carissima mater, bene dixisti, quod in iusticia et misericordia omnia feci. Benedicta sis tu, quia fuisti sic dulcis, quod deitati placuit venire ad te et numquam separare se a te. Tu fuisti sic munda quemadmodum domus mundissima, omni odore virtutum odorifera et omni pulchritudine ornata. Tu fuisti sic ardens quemadmodum stella ardens et clara, nec tamen consumitur. Sic tu caritate ad me pre ceteris arsisti, que numquam consumebatur.

Tu merito plena caritate et misericordia diceris, quia omnium caritas per te floruit et omnes inueniunt per te misericordiam, quia in te conclusisti fontem misericordie, ex cuius habundancia eciam pessimo inimico tuo, idest dyabolo, exhiberes misericordiam, si humiliter peteret. Ideo quodcumque vis et petis, dabitur tibi." Respondit mater: "Fili mi, peticio mea ab eterno nota est tibi. Ideo vt et ista sponsa tua intelligat spiritualia, rogo te, vt verba tua, que dignatus es ostendere, radicentur in cordibus amicorum tuorum et ad perfeccionem compleantur." Respondit filius: "Benedicta sis tu ab omni exercitu celi. Tu es quasi aurora in claritate tocius virtutis consurgens. Tu es quasi sidus vadens ante solem, quia iusticiam meam precedis tua pietate. Tu sapiens mediatrix es, pacificans discordantes, hominem et Deum.

Ideo peticio tua exaudietur, et verba mea, sicut tu vis, complebuntur. Verum quia vides et scis omnia in me, ideo indica filie tue, sponse mee, quomodo verba ista procedant in mundum, quomodo cum misericordia et iusticia publicentur. Ego sum quasi auis illa, que nichil desiderat comedere nisi recens cor auium et nichil vult bibere nisi sanguinem purum cordis auium tamque perspicacis visus est, quod in volatu auium perpendit, si cor recens est vel corruptum, et ideo non recipit aues nisi recentis cordis. Ego sum talis auis, ego nichil desidero nisi cor recens, idest animam bonis operibus et affeccionibus diuinis recentem, cuius caritatis sanguinem bibere desidero. Hec est enim refeccio mea, caritas feruens ad Deum et anima a viciis emundata.

Ergo quia caritatiuus et iustus sum et nullos desidero nisi caritate feruentes, ideo verba mea in iusticia et misericordia intrare debent mundum. In iusticia quidem, vt homo non seruiat michi propter timorem verborum meorum, nec quia quadam carnali dulcedine trahitur ad seruiendum, sed ex diuina caritate, que prouenit ex consideracione intima operum meorum et recordacione peccatorum. Hec enim duo qui frequenter cogitat, inuenit caritatem. Inuenitque me omni bono dignum. Debent eciam verba mea intrare cum misericordia, vt homo consideret, quia paratus sum dare misericordiam, vt homo intelligat Deum suum, quem neglexerat, qui peccatores facit meliores."

Chapter 52 of 123