Caput 51
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus ostendens hic cuidam archiepiscopo, quare reuelare voluit verba ista, conqueritur super omnes status hominum. Sueque passionis processum certando, ipsam neglectam et se abiectum esse declarat. Precipit eciam eidem archiepiscopo laborare in istis reuelacionibus, regi quoque Suecie expedicionem contra paganos facere, et episcopo Aboensi negocium ad papam transferre, subiungens, quod tria sunt genera demoniorum homines obsidencium.
Ego sum, qui cum eo, qui mittebat, missus sum in viscera virginea et assumpsi carnem et natus sum. Sed ad quid? Certe vt ostenderem verbis et factis fidem. Inde mortuus sum, vt aperirem celum. Inde sepultus resurrexi, et venturus sum iudicare. Nunc igitur conuentis episcopis dic archiepiscopo: 'Miraris, quare loquor verba mea. Eleua oculos tuos et vide. Ausculta auribus tuis et audi. Aperi os tuum et interroga. , quomodo ab omnibus neglectus sum. Vide, quomodo ab omnibus expulsus sum. Vide, quia nemo me in sua delectacione habere desiderat. Erige aures tuas et audi, quia a solis ortu vsque ad occasum cor hominum est cupidum et seuerum ad effusionem sanguinis proximi sui propter cupiditatem. Audi, quia omnes ornant membra sua pro superbia. Audi, quia delectacio hominum est irracionabilis quasi animalium.
Aperi os tuum et inquire, vbi sunt defensores fidei, vbi inueniuntur, qui inimicos Dei expugnant, vbi sunt, qui vitam suam ponunt pro Domino suo. Inquire hec diligenter, et inuenies valde paucos amicos meos. Cogita hec, et scies me non sine causa loqui. Inquire vlterius et audi, qualis est disposicio Romane curie, que sedes mea esse deberet. Sicut enim in sede quatuor sunt columpne sustentantes et medium quoddam, in quo sedens quiescit, sic in sede mea, quam summo pontifici dereliqui, deberent esse quasi quatuor columpne, humilitas scilicet et obediencia, iusticia et misericordia, et medium, scilicet diuina sapiencia cum diuina caritate. Sed hec immutata est, et assumpta est noua sedes, in qua est superbia pro humilitate, propria voluntas pro obediencia, amor pecunie pro iusticia, ira et inuidia pro misericordia, medium autem vocari sapiens et magister ad mundum. Ecce sic euersa est et immutata sedes mea.
Vide vlterius et perquire reliqua capitis membra et clerum totum, et inuenies, quod ego, Deus et creator omnium, sum eis onerosus quasi lapis, sapio eis quasi venenum, ingluuiei eorum sum quasi mica. Ecce, quomodo abiectus sum. Ecce, quid michi pro caritate rependitur. Ego creaui eos et redemi tanta equitate et iusticia, ac si per similitudinem loquendo statera esset coram me posita, in qua, vt recte appenderetur, non posui aliud nisi cor meum proprium. Ego natus sum et circumcisus. Ego habui tribulaciones varias et labores. Ego audiui verba pessima et obprobria. Captiuatus sum et flagellatus, funibus ligatus sum et quasi in prelo punitus, nerui distendebantur, vene rumpebantur, iuncture omnes dissoluebantur.
Inde vertex meus et caput meum totum puncturis spinarum lacerabatur. Sanguis defluens coagulatus deturpabat faciem totam et barbam. Os et lingua similiter inficiebantur sanguine. Gingiue tunsionibus intumescebant. Inde extensus sum in cruce. Collum meum non habuit reclinatorium nisi humeros meos. Brachia mea ad foramina stipitis funibus trahebantur. Pedes deorsum tracti et duobus clauis perfossi non habebant aliud sustentaculum nisi clauos. Interiora mea omnia arida et contracta fuerunt. Cor meum plenum erat dolore, quod quia recentissime erat nature et optime, ideo dolor quandoque de neruis exiuit ad cor et iterum a corde ad neruos, et sic augmentabatur dolor et prolongabatur mors. Cumque sic dolorosus starem, aperui oculos meos et vidi matrem meam flentem astare, cuius cor plenum erat amaritudine, cuius membra omnia diriguerunt et palluerunt, cuius ve et amaritudo plus me cruciabant quam proprium.
Vidi eciam amicos meos in maxima anxietate esse, quorum quidam quasi dubitabant, alii seruabant fidem, licet nimium turbabantur. Me autem in tali dolore stante et in tanto ve perseuerante, tandem cor crepuit pre violencia passionis et anima egrediebatur, qua egressa caput se modicum eleuauit, omnia membra contremuerunt. Oculi quasi ad medium aperiebantur, pedes sustentabant totum pondus corporis, et pendebam quasi pannus deformis. Ecce talia ego, creator tuus, passus sum, et talia nullus curat. Hec ego conqueror coram te, vt consideres, quid ego feci et quid michi rependitur. Secundo rogo, vt labores mecum. Omnis, qui aliquod opus facere vult, debet habere tria. Primo materiam, de qua fiat opus. Secundo instrumenta, cum quibus fiet. Tercio diuinam premeditacionem, vt sapienter fiat.
Materia ego ipse sum, sapiencia ipsa, de qua et per quam omnis sapiencia est, qui verba mea misi ad mundum. Instrumenta sunt amici mei. Assume ergo verba mea et vide, si recencia et non putrida sint, si sanam et rectam fidem senciant et sapiant. Vide, si digna et habilia auro meo sint. Considera, si ducunt ab amore mundi ad amorem Dei, de inferni via ad celsitudinem celi. Et si ita inueneris, operare cum amicis meis tamquam bonis instrumentis honorem meum. Operare, inquam, sapienter quasi sapiens homo, labora viriliter vt vir virilis, labora frequenter vt amicus Domini. Tercio precipio tibi quasi dominus, vt, quod incepisti, perficias. Tu iuisti viam meam, tu iactasti aratrum tuum in modicam partem terre et cepisti arare.
Nunc precipio tibi: Verte frequencius et extirpa radices et spinas, et edifica ibi ecclesias de bonis ecclesie tue. Hanc partem terre assigno in manus tuas, hanc quero a te. Ideo labora feruenter et frequenter.' Regi precipio, vt ad inimicos, quam cicius poterit, se transferat, quod si magnum reputat esse, quod facit pro me, maiora ego feci pro eo, quia vite mee non peperci pro eo. Huic ergo tres dabo in socios, duos, qui spiritualium intelligenciam habent, tercium, qui nouit legem ecclesie. Episcopo committo regnum suum, qui associabit sibi vnum secularem, qui pro iusticia non recipit pecuniam, in iudiciis non veretur hominem, qui non erogat aurum pro aere, lutum non recipit pro celo. Episcopo Aboensi precipio, vt negocium ad summum pontificem deferat, cui precipio nichil diminuere sed permitto addere, que ad honorem Dei sunt et salutem animarum.
Mirantur, cur spiritus non discedit ab obsesso. In hoc possunt perpendere maximam iusticiam meam. Ego enim non maiorem iniuriam facio dyabolo quam angelo in celo. Nam iusticia est, vt, sicut aliquid venit, sic descedat. Iste spiritus a longinquo accessit et ex longinquo discedat. Tria namque sunt demoniorum genera. Vnum est quasi aer, quod faciliter illabitur et obumbrat conscienciam hominis, vt loquatur et impudica agat. Hoc faciliter venit et faciliter exit. Hoc fuit in illo puero, sicut tibi prius demonstratum est. Secundum est quasi ignis, quod corpus omne et carnem impaciencia vexat et sic amaram facit homini vitam, vt mallet mori quam viuere, et pre impaciencia rapitur ad omne, quod spiritus ille impurus suggerit. Hoc sicut faciliter venit, sic eciam faciliter exit, remanente tamen corporis infirmitate. Hoc fuit in illa muliere.
Tercium genus est quasi fumus. Sicut enim fumus, vbi ingreditur, omnia commaculat et omnibus se immiscet, sic hoc genus cum illius anima et corpore totaliter immixtum fuit. Propterea sicut fumus aperto foramine aliquo paulatim discedit et alonge, sic iste spiritus, qui ad verbum cepit egredi, paulatim exibit, donec ex toto purgatus est. Cum autem tot lacrime effuse sunt et abstinencie assumpte, quot ad hoc digne sunt et debite, tunc ad plenum egredietur, et purgatum se cognoscet, quia, sicut paulatim et alonge spiritus iste accessit, similiter et, iusticia exigente, abscedet."
Chapter 53 of 123