Skip to the text

Articulus 22

Contra mendosam Chronicam Sarracenorum de mundi creatione.

IN creationis suæ primordio Deus manu propria quatuor condidit, prout multi Arabum ceterorumque Sarracenorum affirmant. Creavit itaque primo calamum, per cujus officium usque ad finem mundi ab ejus initio omnia prænotentur. Contra istud in tertio libello est disputatum. Estque probatum, non esse putandum quod fiat aliqua talis materialis conscriptio, neque ad aliquid necessaria exstat. Deus etenim gloriosus, invariabilis et æternus, omnia præterita, præsentia et futura, in ipso suæ æternitatis momento certissime ac distinctissime tanquam præsentialiter intuetur; et ubi vult, et quando vult, et quantum vult, et qualiter vult, ea aliis manifestat: idcirco non est tam insipienter ac ruditer imaginandum. Et cur potius dicitur Deus primo creasse calamum, quam pergamenum sive materiam in qua scribatur?

Sequitur: Secundo creavit Protoplastum. Istud videtur Scripturæ sacræ contrarium, quum in Genesi legatur Deus die secundo fecisse firmamentum, dieque quarto solem, lunam ac stellas: quæ omnia manu propria fecit, sicut et hominem primum. Tertio thronum. Si per thronum intelligatur cœlum, hoc factum est primo die et ante Adam, juxta illud Genesis: In principio creavit Deus cœlum et terram. Cœlum autem in Scripturis, thronus seu sedes Dei vocatur, quemadmodum in Isaia protestatur: Cœlum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum.12 Si vero per thronum intelligatur summus ille thronus Divinitatis, de quo præhabitum est, illum factum esse post hominem imaginari non decet.3 Quarto paradisum. Videtur istud insufficienter imperiteque dictum: quia de angelorum creatione (quos constat immediate a Deo creatos, nec post prædictorum quatuor aliquod conditos) non agitur hic. Angeli namque sunt supremæ Dei creaturæ, quos in principio fecit. Imo, dum cœlum creavit empyreum, angelis sanctis replevit ipsum.

Ad Adæ plasmationem Deus pugno suo materiam vel pulverem multicolorem collegit. Unde quædam hominum individua albedine, quædam nigredine, quædam colore medio, quædam vero malitia, quædam bonitate, sicque ceteris qualitatibus participant. Si pugnus Dei corporaliter intelligatur, nil valet hoc dictum. Insuper in se ipso falsitate et imperitia plenum est. Non enim diversitas colorum pulverum ex quibus formatum est Adæ corpus, causa est diversitatis colorum et bonitatis atque malitiæ in posteris, ut facile est probare; sed respectus cœlestium corporum et influxus superiorum, complexionum quoque varietas et imaginatio talis aut talis, prætactas causant diversitates. Verumtamen bonitas atque malitia hominum non sunt ex causis præfatis, nisi dispositive et inchoative.

Corpore hominis formato, angelus mittitur ut animam ei inspiret. Falsum est hoc, quoniam anima rationalis a Deo immediate creatur, dumque creatur, infunditur, et infundendo creatur, ut supra ostensum est.4 Angelus homini, dum animam ei inspirat, quatuor necessaria præscribit, videlicet: quo victu, quo vitæ termino, qua sorte fruetur, et quod opus bonum malumve perpetrabit. Unde licet inter damnandum quempiam et paradisum intercapedo solum cubitalis ex operationis suæ merito appareat, necessario redibit ad opera quæ ab angelo ei præscripta, illum in ignem detrudent. Hujus quoque conversa, conversionem sententiæ pandat. Istud periculosissime sonat, insipienterque dictum est. Dat enim hominibus desperationis aut præsumptionis occasionem, ita ut dicant: Quid prodest si egero bene, quia necesse est mihi accidere quod est præscriptum de me? Tollit quoque homini libertatem arbitrii, et inevitabilitatis necessitatem inducit: sicque Deus peccatores puniret injuste, quia non possent peccata vitare. Itaque simul stant infallibilis ac perfecta providentia Dei et libertas humani arbitrii. Imo intra nos experimur quod liberi sumus, non necessitati ad bene aut male agendum. Itaque unum et idem per respectum ad causas naturales et proximas potest esse liberum et contingens, quod tamen per respectum ad primam ac summam causam providentiamque divinam necessario evenit, ordinem habens certum causarum.

Inter Moysen et Christum facti sunt prophetæ de filiis Israel mille, inter Christum et Mahometum quatuor. Prima pars hujus dicti exstat ambigua, secunda est falsa. Probabile tamen videtur, quod plures quam mille de filiis Israel inter Moysen et Christum prophetiæ spiritum habuerunt, sicut ex libris Regum pro parte elicitur: quia sub Samuele, et postea sub Elia ac Eliseo, eorum discipuli quasi communiter gratia prophetiæ pollebant; sed numerus est incertus. Porro inter Christum et Mahometum innumerabiles sanctissimi Christiani gratia prophetiæ præclarissime sunt ornati: in primis omnes Apostoli, præsertim Joannes evangelista in Apocalypsi. In Actibus quoque Apostolorum legitur quemadmodum Christiani qui erant in Tyro, multique alii, per spiritum prophetiæ prædixerunt apostolo Paulo quid ei in Jerusalem eveniret.5 Denique S. Antonius, et alii martyres, confessores ac eremitæ quamplurimi hac gratia splenduerunt, præsertim sanctus ille anachoreta Joannes, de quo in exordio primi libelli Vitaspatrum habetur.

Mater Christi Maria, cujus totam vitam mensi sunt anni quinquaginta sex, post Christum quoque quinquennii spatio fuit superstes. Istud verum non creditur: imo circa quindecim annos post Christi ascensionem vixisse a multis Sanctis asseritur. Nam et S. Ignatius ei frequenter misit epistolas. Divinus quoque et magnus Dionysius ad eam videndam legitur advenisse in Judæam. Dionysius autem a Paulo apostolo conversus fuit Athenis post multos annos a Christi ascensione.

Seth, Noe, Abraham, Esdras, fuerunt Hebræi. Hebræi dicti sunt ab Heber, qui post diluvium fuit. Quomodo ergo Seth et Noe, qui diu ante Heber defuncti sunt, Hebræi fuerunt? Noe, Abraham et Mahometus leges viribus atque potentiis intulerunt. Falsum est hoc de Noe et Abraham; sed Mahon instar latronum et tyrannorum legem suam violentia intulit, sciens se nec ratione nec miraculis nec per Scripturas divinas eam posse firmare aut divulgare. Hinc et suos sequaces ad præliandum admonuit. Et ne solus sic egisse videretur, finxit sanctos viros Noe et Abraham ita fecisse. Seth divinitus missi sunt libri quinquaginta. Si verum est hoc, cur Noe libros illos desuper missos tempore diluvii non servavit, nec postea divulgavit?

Deinde hic ponitur visio in qua apparuisse cuidam legitur Mahometus: quæ visio fallax fuit aut ficta. Sic namque dii gentilium suis apparuisse leguntur cultoribus. Dicitur quoque in hac visione, quod Mahon fuit ultimus prophetarum, post quem alius propheta non est venturus. Quod falsum est, quia post Mahon multi sancti Christiani utriusque sexus prophetiæ spiritu decorati fuerunt, quemadmodum S. Bernardus, S. Franciscus, sanctaque Brigitta, quæ nuper fuit ac multis post mortem suam miraculis claruit.

Quum Noe tres filios haberet, videlicet Sem, Cham et Japhet, ex Sem processerunt boni ac utiles viri, videlicet Arabes, Romani et Persæ; de Cham item viri bonitate præditi, scilicet Æthiopes, Allo- broges et Ægyptii. Orti sunt autem ex Japhet, Gog et Magog, ac ceteræ gentes in Deum minime credentes. Istud Scripturis sacris non consonat, quia in Genesi sanctus Moyses edocet, quod ex Cham nati sunt Chananæus, Hethæus, Jebusæus, Amorrhæus, etc.6 Ex quibus nati sunt populi quos filii Israel in terra promissionis, Deo jubente, interfecerunt : qui fuerunt pravissimi. Et quemadmodum Cham pejor fuit fratribus suis, sic posteri ejus ceteris fuerunt deteriores. Ex Sem autem nati sunt filii Israel, ex Japhet vero Romani.

Mahometo nascenti Deus lucem quamdam imposuit, quæ (ut plures perhibent) mille annis ante plasmationem Adæ manibus Creatoris inhærens, ipsum adoravit, sicut et angeli. Hanc a Deo Adam suis costis inclusam in terram detulit : quam Deus in arca costis Noe immisit. Ipsam itidem divinitus suscepit Abraham in ignem projiciendus. Consequenter quoque ventres maternos serie vicissitudinis illa ingrediens, ad Mahometum orientem pervenit, illum illuminans. Lux ista quam Deus costis Adæ inclusit, quæ per Noe et Abraham ad Mahometum devenit, fuitne eadem cum luce quæ secundum præhabita secundum Sarracenos, in vultibus Adæ et Seth ac posterorum præfatorum resplenduit? Videtur quod non, quia in diverso ab illa fuit subjecto, puta in costis, illa in vultibus. Si ergo diversa fuit, quid contulit eis lux ista lumbis inclusa? Non enim mentes eorum potuit illustrare, quia corporalis lux fuit, non spiritualis : alioqui lumbis non inhæsisset. Quomodo ergo Mahometum illuminavit? Præterea, quomodo tot annis ante Adæ plasmationem inhæsit manibus Creatoris? Manus etenim Dei non nisi spiritualiter intelliguntur. Quomodo item eis inhæsit? an tanquam subjecto, an ut causæ conservanti? Primum dici non potest, quia in Deum accidens cadere nequit. Porro secundo modo omnis creatura Deo innititur; justi quoque per caritatem et gratiam Creatori inhærere dicuntur. Præterea, quomodo Creatorem dicitur adorasse? An substantia intellectualis fuit, Deum cognoscens atque adorans, ut angeli sancti? Tali autem substantiæ non competit lumbis includi. Quod si qualitas quædam fuit, adorare non potuit. Et si accidens fuit, cui ante Adam subjective inhæsit? Quomodo etiam per tot subjecta migravit numero una?

Totum igitur istud non est nisi mendosum ac rude figmentum, Scripturis ac rationi contrarium : sicut et illud quod in prædicta Chronica ipse Mahomet dixisse inducitur, quod fetus in alvo materno per quadraginta dies sperma perseverat; inde diebus quadraginta sequentibus in coagulum sanguineum convertitur; inde carneus fit fetus, corporis lineamenta suscipiens in diebus quadraginta sequentibus; et inde tandem quadragenario dierum numero subsequente, angelus a Deo mittitur, ut animam ei inspiret, ut supra est narratum. Dicunt namque philosophi, quod sex primis diebus a conceptione semen similitudinem habeat lactis, deinde novem diebus convertatur in sanguinem, postea quindecim diebus consolidetur, sequentibus autem decem et octo diebus, usque ad perfecta lineamenta omnium conformetur membrorum, reliquo tempore usque ad horam partus crescat. Corpore autem formato, infunditur anima.

CONTRA

PERFIDIAM MAHOMETI

Footnotes

  1. Act. vii, 49. ↩

  2. Is. lxvi, 1; ↩

  3. art. iv. ↩

  4. art. ix. ↩

  5. Act. xxi, 2, 4, 3-11. ↩

  6. Gen. x, 6, 15, 16 et seq. ↩

Chapter 93 of 114