Proœmium
DE REFORMATIONE
CLAUSTRALIUM
OMNIA honeste et secundum ordinem fiant in vobis. I Cor. xiv, 40.
Quemadmodum ait B. Isidorus, honestas dicitur quasi status honoris : idcirco honestum vocatur quod honore est dignum. Honor autem debetur virtuti. Ex hoc S. Thomas in secunda secundæ, quæstione centesima quadragesima quinta, concludit quod omne virtuosum sit honestum.1 Hortatur ergo divinus Apostolus ut « omnia » nostra « fiant honeste », id est virtuose, quatenus universa quæ agimus, procedant ex divino amore, ex vera devotione, ex recta et provida ratione. Porro quod dicitur, « secundum ordinem », quamvis multipliciter possit exponi, tamen hoc loco per ordinem intelligo observantiam regularem in conversatione claustrali, in qua omnia ordinatissime fieri debent juxta statuta et regulas Patrum sanctorum. Propter quod claustralis religio antonomastice dicitur Ordo, ab ordinando : quoniam secundum ordinationes a Patribus beatissimis institutas claustrales in omnibus vivere habent, juxta quod in Proverbiis Salomon loquitur : Non transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui.2 Conversatio quippe monastica debet omnino esse angelica. Propterea, sicut in angelis nullus angelicorum spirituum aliquid agere præsumit ultra legem sibi divinitus præstitam, ut libro de Angelica hierarchia seraphicus Dionysius scribit, sic claustrales seu monachi contra regulam sibi a Patribus latam nil agere debent. Claustrum namque a claudendo nomen sortitum est, quoniam habitantes in eo ab omni inordinatione mundana debent esse seclusi, atque a sæcularium involutionibus separati, tanquam in summi omnipotentisque Dei præsentia constituti, et majestati gloriæ ejus intenti, quemadmodum anagogicus ille David de eis cecinit Deo :3 Abscondes (inquiens) eos in abscondito faciei tuæ a conturbatione hominum ; proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum.4 Itaque, quamvis ad omnem Christianum pertineat honeste et ordinate se in cunctis habere, secundum evangelicam legem ac divina præcepta vivendo ; istud nihilo minus tanto singularius atque sublimius ad monachos spectat, quanto ex sua professione ad plura et altiora ac perfectiora tenentur. Ut enim sexto Ecclesiasticæ hierarchiæ capitulo Dionysius tangit, monachi a quibusdam per excellentiam cultores et famuli Dei vocantur, quia se totos ad divina obligaverunt obsequia.
Hæc proœmialiter tacta sint. Nunc vero causam scripti hujus breviter tangam. Complacuit namque Paternitati tuæ, reverende domine Pater, qui famosi atque in temporalibus opulentissimi cœnobii abbas es, ut de concernentibus reformationem vitæ claustralis, quæ in monasterio tuo in aliquibus videtur collapsa, aliqua tuæ providentiæ scribam : quod libens et lætus accepto atque incipio, immensam adorandi Paracleti pietatem exorans ut me taliter scribere præstet, ea quoque quæ scripsero cordi tuo sic sapere donet, quatenus tam præclari cœnobii reformatio concupita adipiscatur effectum.
DE REFORMATIONE
CLAUSTRALIUM¹
Footnotes
Chapter 1 of 22