Articulus 14
Quod habere peculium, sit contra intentionem et jussionem Patrum sanctorum qui Ordines instituerunt.
QUONIAM abbas ille non parvæ auctoritatis cui specialiter ista scribuntur, est Ordinis S. Benedicti, ideo ex ejusdem beatissimi Regula Benedicti ad demonstrationem propositi sumam exordia.
Ait itaque in sua Regula Benedictus: Præcipue hoc vitium proprietatis radicitus de monasterio amputetur, ne quis præsumat aliquid dare vel accipere sine jussione abbatis, neque habere aliquid proprium, nullam omnino rem, neque codicem, neque tabulas, neque graphium, sed nihil omnino (quippe quibus nec corpora sua nec voluntates licet habere in propria potestate); sed omnia necessaria a Patre monasterii sperare oportet. Omniaque sint omnibus communia, nec quisquam aliquid suum esse dicat aut præsumat. Quod si quisquam hoc nequissimo vitio deprehensus fuerit delectari, admoneatur semel et iterum; si non emendaverit, correctioni subjaceat.
Iterum ait in Regula: Nullatenus liceat monacho nec a parentibus suis, neque a quoquam hominum, nec sibi invicem litteras vel eulogias vel quælibet munuscula accipere vel dare sine jussione abbatis sui. Quod si etiam a parentibus suis quidquam ei directum fuerit, non præsumat suscipere illud, nisi primo indicatum fuerit abbati. Quod si jusserit suscipi, in abbatis sit potestate cui jubeat illud dare; et non contristetur Frater cui directum fuerit, ne occasio detur diabolo. Qui aliter præsumpserit, disciplinæ regulari subjaceat.
Insuper dicit in Regula: Stramenta lectorum sufficiant, matta, sagum, lena et capitale. Quæ tamen lecta frequenter ab abbate scrutanda sunt, propter opus peculiare, ne inveniatur; et si apud aliquem inventum fuerit quod ab abbate non acceperit, gravissimæ subjaceat disciplinæ. Et ut hoc vitium peculiare radicitus amputetur, dentur ab abbate omnia quæ necessaria sunt, id est, tunica, cuculla, pedules, caligæ, bracile, cultellus, graphium, acus, mappula, tabula, ut omnis excusatio auferatur necessitatis. A quo tamen abbate semper consideretur illa sententia Actuum Apostolorum, Quia dabatur singulis prout cuique opus erat.1
Ex his verbis S. Benedicti, præcipui legislatoris, patris et institutoris monachorum, probatur quam diligentissime ac districtissime prohibuit monachis suis omne proprium atque peculium, in tantum ut nec tabulam neque graphium permitteret haberi ut proprium. Quo igitur pacto putandum est, quod pecunias, prædia aut similia permisisset ut peculium a monachis suis haberi? Denique peculium nominatim et expresse prohibuit: non igitur licet abbatibus sui Ordinis contra præceptum hoc agere aut dispensare dando peculium, quum subjecti sint Regulæ illi et præcepto seu legi, non supra illa; nec a potestate superiori, puta papali, permissa, sed potius manifeste prohibita est eis dispensandi potestas de dando peculium, ut jam abundanter deductum est. Rursus, ex hoc quod rem alicui monacho missam, voluit S. Benedictus potius alteri dari quam illi, concluditur quam seriose et integre volebat omnem a suis proprietatem peculiumque excludere.2
Præterea B. Basilius, quem Benedictus in Regula sua sanctum suum patrem appellat, dicit in Regula sua: Huic quod est habere aliquod proprium, contrarium est quod in Actibus Apostolorum habetur: Erant illis omnia communia.3 Unde concludit: Si quis inter Fratres aliquid suum esse dicit, absque dubio alienum se facit ab electis Dei et caritate Christi.
Sanctus vero Hieronymus in Regula sua de hac materia plenissime et sapientissime scribit, dicendo: Ædificat fatuus ille in sabulo, qui in vita apostolica et religionis proposito temporales appetit divitias. Hic attendite diligenter; hic periculum omne est, hic interitus, hic mors æterna. Qui jam omnibus quæ habebant renuntiaverunt, concurrentes ad imitandum pauperem Christum, qui non habuit ubi caput suum reclinaret, hi ex voto promiserunt nihil temporale, nihil terrenum habere, præter ipsum solum Jesum Christum, sed nec etiam appetere quæ jam dimiserunt.4
Hinc Christus mandavit Apostolis non portare sacculum, neque peram;5 ut ex hoc intelligant sectatores vitæ eorum quod nihil proprium in monasterio licet habere: certe non tunicam, quæ ex necessitate portatur, non caligam, nec aliud minimum quodcumque.6 Ita et vos, carissimi, etsi liceat habere aliquid temporale, ut victum et tegumentum, quæ duo sufficiunt Christiano, nihil horum alicujus sit vestrum, sed commune sit omne, etiam minimum.7
Insuper in Regula sua ait Hieronymus: Itaque obtestor vos omnes et singulos coram Deo et Jesu Christo, qui judicaturus est omnes, ut aurum et argentum et pecunia cito pertransiens, nulla ratione cor vestrum seducat, retinendo apud se quantumcumque minimum temporale, ultra ea quæ ex necessitate portantur, nec hoc nisi ex licentia superioris. Nudus Jesus nudos quærit sectatores. Quod si ipsum sequi temporale aliquid appetendo volueris, oneratus gravedine nudum sequi non poteris. Hinc dicuntur beati pauperes spiritu, ut sciatur quod non sufficit cuncta temporalia in mundo relinquendo ad claustrum accedere, si mens miserrima appetit quæ reliquit.8 Melius est in sæculo cum aliis divitibus temporalibus rebus insistere, quam in monasterio eas appetere. Propter quod volo, hortor et moneo vos, carissimi, ut hæc perpetuo in vestro monasterio observatio maneat, quod nullus omnino tangere aut aliqualiter retinere audeat per horam censum aut obolum, seu aliud quodcumque minimum, quanquam a sorore aut matre mittatur. Rursus ait sanctissimus iste Hieronymus: Sic, sic sponsum Jesum adstringite mentibus mundis a terrenorum contagione, quoniam secum in habitatione nihil permittit esse terrenum. Sic, sic projicite peras, ut neque marsupia ex latere pendeant, neque opus sit clavibus, ut jam ex ipsis monstretur exteriorum indiciis, quod nihil habetur extrinsecum præter Jesum, quod nihil est clausum quod est deditum usibus omnium.
Præterea, de hac religiosorum communitate et paupertate etiam in Regula S. Augustini notabilia continentur, in tantum ut etiam vestes in uno loco communi sub uno custode vel pluribus jubeantur haberi, ne aliqua vestis potius videatur esse unius quam alterius. Ubi et inter cetera scribitur: Nullus vestrum sibi aliquid operetur, sed omnia opera vestra in unum fiant majori studio et frequentiori alacritate, quam si vobis singulis faceretis propria. Caritas enim, quæ non quærit quæ sua sunt, sic intelligitur, quia communia propriis, non propria communibus anteponit.9 Hinc in principio Regulæ suæ hortatur: Ante omnia sit vobis cor unum et anima una in Domino, et non dicatis aliquid proprium, sed sint vobis omnia communia. Quod autem Augustinus per hæc peculium velit excludere, constat ex his quæ in epistola ad Sammianum disseruit, dicens: Rem peculiarem omnino fuge. Vide quanti et quales de hoc pestifero morbo peculiaritatis perierunt. De peculiaritatis namque radice oriuntur hæc vitia: superbia, inobedientia, avaritia, vana gloria, voracitas, mendacium, loquacitas atque luxuria. Infertque Augustinus: Illum morbum habendi peculium voco morbum pestiferum et illecebrosum; quem te oportet relinquere, si non vis beatitudinem sempinternam amittere.
Hinc quidam notabiliter ait: Væ vobis monachis qui divites esse cupitis in pecuniis, et per hoc regnum cœlorum amittitis. Qui sponte vovistis Deo observare normam Patrum sanctorum, quorum exemplo radicaremini in regno cœlorum, modo per cupiditatem et sæcularibus negotiis dediti, intrabitis ignem æternum.
Nescio quomodo contra proprietatem et peculium monachorum aliquid clarius, districtius aut seriosius dici possit, quam hi Patres sanctissimi contra illa locuti sunt et scripserunt. Quid ergo quærimus evasionem, decipientes nos ipsos, ut æternaliter pereamus?
Footnotes
Chapter 15 of 22