Skip to the text

Articulus 7

Exhortatio religiosorum qui lapsi sunt ad reformationem, præsertim propter mirabilem spiritualis et virtuosæ vitæ dulcedinem.

QUUM ergo tam periculosissimum tamque damnabilissimum sit, esse in Ordine et regulam Ordinis non servare, merito religiosi qui stant, cavere debent ne cadant.1 Porro qui lapsi sunt, festinare debent ut surgant, et suæ reformationi sponte ac prompte consentiant, ut non solum tantam damnationem evadant, sed etiam ut ineffabilem beatitudinem sortiantur:2 præsertim quum si fecerint hoc, participes erunt omnium meritorum atque cœlestium præmiorum successorum suorum, quibus viam salutis paraverint et salvationis causam præbuerint.

Sed forsan terrentur propter regularis vitæ rigorem, et quia difficile est consueta relinquere. Verumtamen in hoc veram informationem et consolationem ac animationem recipiant. Quamvis enim in principio sit difficultas, tamen si ad modicum tempus viriliter egerint et constanter processerint, protinus supernam consolationem experientur, et divinam ac spiritualem dulcedinem sentient, dum scilicet cœperint divino amore accendi, in virtutibus radicari, ac desuper illustrari ad considerandum vanitatem et incertitudinem vitæ præsentis, pericula impiorum, districtionem divini judicii, acerbitatem inferni, inæstimabilem felicitatem cœlestis palatii, et quanta sit amatorum hujus mundi fatuitas, quanta excæcatio eorum qui suæ reformationi resistunt, qui esse sub jugo diaboli et servitute peccati non verentur, qui propter hæc caduca et vilia perdunt bona cœlestia et æterna. Quum itaque cœperint ista attendere et gustare, et mente tranquillata ac serenata in Deo quiescere, cordialissime de sua reformatione gaudebunt, infinitasque Deo gratias agent quod ad reformationis gratiam tam misericordissime eos perduxerit.

Præterea, spes præmii minuit vim flagelli, ut in libro Sapientiæ legitur:3 Bonorum laborum gloriosus est fructus. Quamvis ergo in principio seu deinceps sit labor et difficultas, tamen consideratio multiplicis et ineffabilis fructus laboris illius, faciet illum laborem æquanimiter ferri atque cum gaudio sustineri. Et nonne incomparabiliter melius est, jam ad modicum tempus propter Deum in ejus obsequio laborare, sicque tot mala evadere et tot bona acquirere, quam nunc infeliciter gloriari et desideriis consentire, atque per hoc tot mala incurrere et tot bona amittere?

Hinc S. Benedictus ait in Regula sua: Constituenda est a nobis dominici schola servitii, in qua institutione nil asperum nilque grave constituturos nos speramus; sed et si quid paululo restrictius, dictante æquitatis ratione, propter emendationem vitiorum et conservationem caritatis processerit, non illico pavore perterritus refugias viam salutis, quæ non est nisi angusto initio incipienda, processu vero conversationis et fidei dilatato corde, inenarrabili dilectionis dulcedine curritur via mandatorum Dei, ut ab ejus magisterio nunquam discedentes, in ejus doctrina usque ad mortem in monasterio perseverantes, passionibus Christi per patientiam communicemus, ut regni ejus mereamur esse consortes. Insuper asserit: Dum duodecim gradus humilitatis ascenderit monachus, mox ad caritatem Dei perveniet illam quæ perfecta exsistens, foras mittit timorem:4 per quam universa quæ prius non sine formidine observabat, jam absque ullo labore velut naturaliter ex consuetudine incipiet custodire, non timore gehennæ, sed Christi amore et delectatione virtutum.

Hinc quoque S. Cæsarius episcopus loquitur: Orationi et psalmodiæ insistere, lectioni vacare, vigiliis, jejuniis ceterisque exercitiis virtuosis inhærere, quousque in consuetudinem vertantur, laboriosa esse videntur; quum vero in consuetudinem versa sunt, et non humanis viribus, sed auxilio gratiæ Dei impleri creduntur, non dura nec laboriosa, sed levia atque suavia sentiuntur, quemadmodum Dominus ait: Jugum meum suave est, et onus meum leve.5

Denique, quum gaudium seu delectatio oriatur ex unione potentiæ animæ cum objecto convenienti, et præstantissimæ vires animæ sint intellectus et voluntas, Deus quoque sit objectum infinitæ excellentiæ in omni bonitate, dulcedine, pulchritudine, sapientia, omnique opulentia et perfectione; certum est quod anima virtuosa in unione qua Deo quotidie jugitur per contemplationem et dilectionem, per orationem, psalmodiam, lectionem ac ceteros actus virtutum, vehementer et summe delectetur in Deo, ita ut nil ei sit dulcius quam in divinis jugiter occupari. Quælibet quoque virtus habet delectationem propriam sibi annexam: ideo, quum fuerit quis in virtutibus roboratus, delectabiliter valde exercet actus virtutum. Deus etiam quosdam gratiosissime prævenit, implet, consolatur, accendit, ita ut universa quæ Dei et Ordinis sunt, promptissime quasi currendo volandoque impleant.

Non ergo sint monachi collapsi ad suam reformationem tardi aut timidi; et illis libertatibus, vanitatibus ac delectationibus, quibus nihil periculosius, nihil nocentius, nihil damnabilius eis est, libentissime careant; professionique suæ satisfacere non morentur, et Patrum suorum sanctorum non differant sequi vestigia, si cum illis beatificari optant in patria.

Footnotes

  1. Cor.x, 12. ↩

  2. C tere? ↩

  3. Sap. III, 15. ↩

  4. 1 Joann. IV, 18. ↩

  5. Matth. xi, 30. ↩

Chapter 8 of 22