Articulus 3
De definitionibus monachi secundum Climacum.
JOANNES Climacus, abbas montis Sinai, cui alius abbas sic scripsit, Supermirabili, æquali angelo, Patri Patrum et doctori superexcellenti : hic, inquam, Climacus in libro suo quinque definitiones seu potius notificationes monachi ponit, quarum prima est hæc : Monachus est qui solum ea quæ Dei sunt, agit, cogitat, loquitur, Christo unitus omni tempore, loco et negotio. Hæc descriptio datur de monacho secundum completam monasticæ vitæ perfectionem : quia ad hoc ordinatur et tendit institutio regularis atque professio monachalis, ut monachus, quantum possibile est in hac vita, transcendat et deserat universa carnalia, transitoria et mundana, omnes suas actiones, cogitationes, affectiones et locutiones secundum legem divinam et regulæ suæ aut statutorum tenorem dirigens et disponens, sicque « solum quæ Dei sunt », id est, quæ Deo sunt placita ac divina, « agit, cogitat, loquitur, Christo unitus » actualiter aut saltem habitualiter in « omni tempore, loco et negotio », quoniam taliter se habendo non peccat, et quamvis venialia, non tamen mortalia peccata conversationi suæ miscentur.
Denique, quamvis non sit possibile fragilitati humanæ in vita præsenti actualiter Deo uniri in omni tempore, loco et negotio, propter instabilitatem cordis humani, ad hoc tamen quotidie conari et tendere debet monachus, ut (auxiliante gratia Dei) in omni tempore, loco et negotio actualiter intentus et unitus sit Deo, quantum possibile est, per meditationem, contemplationem et dilectionem Dei, et rerum divinarum, spiritualium atque cœlestium, distractionibus et evagationibus suæ mentis viriliter ac sollicite resistendo, præsertim tempore orationis ac divini Officii, mentem quoque suam ubique et in omni actu frequenter ad Deum levando per meditationem, adspirationem, compunctionem et orationem internam, tam in mensa quam in via, ac lecto et labore, studio atque colloquio. Et ad hoc debet sibi consuetudinem optimam facere : qua adepta, erit sibi hoc ipsum valde facile et jucundum, imo dulcissimum : hoc quippe agendo, sentiet sæpe intrinsecus suavissimam consolationem a Deo, saluberrimamque compunctionem, et fervidam inflammationem in eo. Ut autem ad hanc consuetudinem sanctam perveniat, pro continuo adjutorio gratiæ Dei Creatorem suum instanter exoret.
Præterea, secunda descriptio monachi a Climaco posita, hæc est : Monachus est violentia naturæ indesinens, et custodia sensuum indeficiens. In qua descriptione abstractum ponitur pro concreto, ut sit sensus : Monachus est violentator indesinens sui ipsius. Quum enim dicat Salvator, Regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud, id est, qui sibi ipsis salubrem violentiam inferunt, superando inordinatos affectus et vincendo se ipsos, regnum cœleste merentur (arcta namque est via angustaque porta quæ ducit ad
Matth. xi, 12.
Ibid. vii, 14. vitam beatam); hinc constat, quod quanto monachus præ ceteris magis abnegavit se ipsum ac propriæ voluntati renuntiavit, tanto plus tenetur superare naturam suam in omnibus, proprias libertates et concupiscentias abjiciendo, omnemque iram, impatientiam, pigritiam, vanam lætitiam, animositatem et carnalitatem penitus evellendo: quod est in principio non parum difficile, sed tempore procedente et Deo auxiliante fit facile. Insuper dicitur monachus « custodia sensuum indeficiens », id est indeficiens custos sensuum suorum interiorum et exteriorum: oculos, aures, gustum, olfactum, tactum jugiter refrenando et gubernando, ne per eos hauriat animæ mortem; inutiles quoque imaginationes ac phantasticas apprehensiones et occupationes vitando.
Amplius, tertia descriptio est: Monachus est sanctificatum corpus, expurgatum os, et illuminata mens. In qua descriptione ponitur pars pro toto, ut sit sensus: Monachus est homo habens corpus divino cultui consecratum, et a carnalibus inquinamentis mundatum; habens etiam os a verbis illicitis purum ac sancto silentio decoratum, mentem quoque illuminatam a Deo ad contemplandum cœlestia et æterna.
Quarta descriptio est: Monachus est mœrens et dolens anima indesinenti mortis memoria. In qua rursus descriptione ponitur principalis pars hominis pro homine ipso. Ad monachum equidem pertinet esse in quotidiano mœrore et dolore. Primo, propter sui ipsius et aliorum peccata, ut non solum sua sed et totius mundi mala deplangat, et pro omnium salvatione sæpissime ac fidelissime deprecetur. Secundo, præ desiderio regni cœlestis, ut cum Psalmista decantet: Quando veniam et apparebo ante faciem Dei?1 itemque: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est;2 atque cum Paulo apostolo: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus?3 Tertio, ex compassione Christi, omnia quæ Christus pro nostra salute fecit et pertulit cordialiter revolvendo. Interdum vero, qui verissime monachus est, lacrimatur ex abundantia spiritualis lætitiæ, et ex incomparabili atque dulcissima complacentia Dei, qua supergratiosissimus et superamœnissimus Deus complacet sibi in contemplatione theorica qua rapitur ad superna. Debet autem monachus vitæ hujus brevitatem et mortem incessabiliter propinquantem indesinenter perpendere.
Postremo, quinta descriptio est: Monachus est ordo et consistentia incorporalium in corpore materiali et sordido consummatus. Ubi rursus abstractum et substantivum concretive et adjective sumendum est, utputa « ordo » pro ordinatus, vel res ordinata vel ordinate se habens, et « consistentia » pro consistens, ut sit sensus: « Monachus est ordo et consistentia incorporalium », id est homo ordinatus et consistens instar angelorum in corpore materiali ac sordido: quia in carne non carnaliter, sed spiritualiter vivere debet, atque angelicam ducere vitam in terris, laudibus, orationibus et contemplationibus Dei jugiter insistendo, ut illud Apostoli dicere queat: Nostra conversatio in cœlis est.
Hæc de præinductis descriptionibus monachi tetigi, non secundum scholasticam subtilitatem, sed secundum monasticam simplicitatem, ut ad præmemoratas monachalis vitæ perfectiones quilibet monachus fideliter properet. Qui autem de his descriptionibus scholastice vellet inquirere, haberet in eis aliqua supplendo adjicere, et quomodo multiplex sit descriptio declarare: quod non est speculationis præsentis.
Footnotes
Chapter 4 of 22