Articulus 15
Quod monachum habere peculium, sit contra doctores scholasticos.
SUPER materia hac legi tractatum cujusdam doctoris in theologia, quem novi, eoque tempore quo in Colonia studui, fuit cancellarius Universitatis illius; eratque doctor ille nomine Theodoricus de Monasterio, vir vita, scientia atque facundia clarus, sed et præcipue mitis et pius. Itaque in suo tractatu, capitulo septimo, ostendens quæ personæ religiosæ sint indubitanter proprietariæ, aliquas ponit conclusiones, quarum prima est ista: monachus aut monialis habens pecuniam aut aliam rem sine permissione sui superioris, proprietarius est censendus. Secunda conclusio est: persona religiosa habens pecuniam aut aliud peculium quod superiori suo occultat vel occultare proponit, proprietaria est censenda. Tertia conclusio: persona religiosa habens pecuniam aut aliam rem quam non vult dimittere ad requisitionem sui superioris, est proprietaria. Quarta conclusio: personæ religiosæ cogentes superiorem suum per se aut per alios ad hoc quod det eis licentiam habendi peculium, proprietariæ sunt dicendæ. Quinta conclusio: superior non potest licite pro suæ libito voluntatis tradere conventualibus suis peculium sive pecuniam, illis præsertim qui non habent administrationem sive officium in conventu, quod officium sine pecuniis exercere non possunt: quoniam hoc est superiori prohibitum per jura canonica, ut patuit supra. Sexta conclusio: quando superior transgrediendo præcepta et statuta papalia assignat alicui peculium, ipse quidem graviter peccat, et recipiens tale peculium similiter peccat, et proprietarius est censendus, quoniam habet peculium contra prohibitionem Papæ, qui est super abbatem et abbatissam, præpositum et priorem; cui etiam magis obedire tenentur personæ religiosæ quam alicui prædictorum seu aliorum.
Harum conclusionum probationem et declarationem dimitto, quoniam conclusiones istæ apud intelligentes per se notæ et certæ sunt. Has quoque conclusiones ait doctor præfatus a duobus theologiæ doctoribus egregiis et devotis, qui et Ordinis S. Benedicti fuerunt, approbatas et positas.
Chapter 16 of 22