Articulus 6
Quam periculosa sit vita religiosorum negligenter irregulariterque viventium.
QUANTO quis perfectius vivere obligatur, tanto vitiosior est conversatio ejus, si ut tenetur, vivere non conetur: sicque de die in diem magis ac magis in anima excæcatur, induratur, totusque insensibilis ad divina et carnalis efficitur, in tantum ut nec propria peccata sentiat vel attendat, neque æternæ damnationis pericula sibi quotidie propinquantia expavescat, sed vane et intimorate se habeat. Et hoc justo Dei contingit judicio: quoniam peccata nostra non solum sunt peccata, sed etiam pœna peccati. Præcedenti namque peccato meremur cadere in sequens, quando de præcedenti peccato statim non pœnitemus. Ideo ait Gregorius: Peccatum quod per pœnitentiam non demetur, suo mox pondere trahit ad aliud. Itaque, quanto religiosi et monachi altioris et perfectioris sunt Ordinis, tanto gravioribus multiplicioribusque quotidie involvuntur peccatis, si ad observantiam regularem non fuerint diligentes. Merito ergo fatetur S. Augustinus: Sicut non vidi meliores his qui in claustris profecerunt, ita non vidi deteriores his qui in claustris virtuose se habere non studuerunt. Imo, ut rursus Hieronymus in Regula sua testatur, sine spirituali caritate (quæ utique sine humilitate, mansuetudine, patientia, justitia aliisque virtutibus non habetur) claustra sunt tartara, et habitantes in eis sunt dæmones; cum caritate vero sunt paradisus in terris, et habitatores sunt angeli.1
LXXXIX,
Præterea, sicut præhabitum est, religiosi ad castitatem, paupertatem et obedientiam cum voto se obligant. Votum autem, secundum Thomam in secunda secundæ, magis obligat quam juramentum, et maxime votum solenne, quale est votum monachorum. Monachi ergo qui proprium habent aut incontinenter seu inobedienter vivunt, contra vota sua quotidie enormiter peccant, et perjuris pejores redduntur: imo in quolibet actu quo proprietate utuntur vel contra aliquod votorum suorum agunt, gravius crimen incurrunt quam sit ipsum perjurium, sicut doctores concorditer scribunt, videlicet S. Thomas, Petrus de Tarantasia, Alexander de Hales, et alii viri doctissimi ac devoti.
Eccli.
Insuper, secundum Augustinum, qui ad vitandum peccata venialia non exstat sollicitus, nequaquam diu esse sine peccatis mortalibus potest. Nam et divina ait Scriptura: Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua, id est, mens seu conscientia tua per peccatum mortale repente dejicietur. Quamvis autem multa contineantur in regulis aut statutis religiosorum ad quæ non tenentur de necessitate præcepti, ita quod statim mortaliter peccent quando in aliquo illorum fuerint negligentes, ut est observatio silentii, surgere alacriter ad Matutinas, otiositates vitare, inutiliter hinc inde discurrere, atque similia; verumtamen consuetudo excedendi seu assiduitas delinquendi in istis, et non curare nec emendare, non potest a mortali excusari peccato. Propterea religiosi deformati, in quibus parva aut nulla est rigoris aut disciplinæ observantia, qui carnaliter vivunt, et mundanis vanitatibus pleni sunt, otiositati et loquacitati vacantes, innumerabilia prorsus incidunt vitia, non venialia solum, sed et mortalia quoque: imo tota vita eorum est quasi quoddam peccare continuum, præsertim quia et hæc ipsa bona quæ agere videntur, tam negligenter, irreverenter et tepide, tam inordinate atque indebite agunt, ut magis sit offensivum Dei quam honorativum ac reconciliativum ipsius. Tales enim qui in fæcibus suis jugiter manent, qualiter confitentur, qualiter celebrant, qui se in nullo emendant, imo de multis quæ mortalia sunt, nullam sibi conscientiam facere comprobantur?
Porro, quam vera sint hæc, ex verbis Patrum sanctorum facile est probare. Dicit enim ille doctissimus et devotus Eusebius Emisenus episcopus in Homiliis suis ad monachos: Ait quodam loco beatus Apostolus: Videte vocationem vestram, fratres. Quapropter et nos, dilectissimi, videamus vocationem nostram. Non enim prodest ad locum hunc claustralem venisse, si tales hic sumus quales in sæculo fuimus: nam, ut ait Scriptura, qui multa promittunt, necesse est ut multa repetantur ab eis. Quid enim nobis habitatio claustralis prodest, quando tyrannico dominatu in nobis malitia regnat, quando ira superequitat, quando majorem metum in nobis humanus oculus quam divinus inducit, quando nos claustrales qui extra mundum esse nos credimus, mundum intra nos per varias vanitates et iniquitates clausum tenemus?2 Ideoque videte vocationem vestram, fratres. Venire quidem ad claustrum, summæ perfectionis exordium est; sed non perfecte in monasterio vivere, summa damnatio est. Iterum ait: Habet hoc infelix consuetudo peccandi, ut quanto amplius quis peccaverit, tanto minus peccata ipsa intelligat, et tanto plus eum peccare delectet, ut eveniat illi quod ait Propheta: Non est Deus in conspectu ejus;34 auferuntur judicia tua a facie ejus.5 Etenim quando subrepit peccandi delectatio, statim diem futuri judicii abscondit oblivio. Econtra, quanto quis sollicitior circa se fuerit, tanto plus metuit, sicut ait Scriptura:6 Sapiens timendo declinat a malo. Sapiens ergo in compunctione semper est et in metu; et sicut de præteritis malis pœnitet ac suspirat, ita de futuris periculis pervigili sollicitudine contremiscit. Rursus testatur: Id professio nostra a nobis requirit, ut contra proprias concupiscentias et reprobas voluntates, sed et contra omnem animositatem, carnalitatem atque acediam, jugiter repugnemus. Certumque est, quod nisi quotidie hæc implere universasque passiones et inobedientias quotidie viriliter eradicare conemur, multo pejores in claustro efficimur quam eramus in sæculo, et fiunt novissima nostra pejora prioribus.7
Præterea S. Cæsarius præsul in Homiliis suis ad monachos loquitur: Sicut navis posteaquam de pelagi fluctibus evaserit, si in portu sentinata (séu custodita) non fuerit, de minutis guttis impletur, ac mergitur; sic et monachus, devictis hujus mundi criminibus, quasi periculosis fluctibus, quum ad portum monasterii advenerit, si ibi subrepentia minuta et quotidiana peccata de animæ suæ sentina exhaurire neglexerit, in ipso portu monasterii crimen incurrit naufragii. Sed dicit aliquis: Quomodo potest anima a peccatis minutis et parvis quotidie emundari? Potest utique orando, jejunando, vigilando, veram humilitatem, veram caritatem veramque obedientiam exhibendo.
Iterum ait hic Sanctus: Cum summa humilitate et ingenti sollicitudine admonemus ut non solum peccata criminalia caveamus, sed et parvas negligentias quotidie quasi venena diaboli respuamus. Sunt enim nonnulli qui post religionis professionem nimia securitate solvuntur; et impletur in eis sententia qua dicitur: Utinam frigidus esses aut calidus;8 nunc autem quia tepidus es, incipiam te evomere de ore meo. Hoc est: Melius tibi esset aut in sæculo remansisse, aut in monasterio esse ferventem; nunc autem quia et de sæculo recessisti, et tamen ex negligentia tua spiritualem fervorem non apprehendisti, tepidus factus, ex ore Domini evomeris. Insuper dicit: Sicut gaudendum est de monacho qui ad monasterium veniens, mansuetudinem, humilitatem, patientiam, mitis humilisque exhibuit; ita lugendum est de illo qui corpore tantum exisse videtur de sæculo, corde autem in mundo mansisse probatur: qui pro humilitate profert superbiam, pro patientia iracundiam, pro obedientia contemptum, pro caritatis dulcedine venenum malitiæ. Talibus competit illa B. Petri apostoli vera et multum timenda sententia: Melius illis erat non cognoscere viam justitiæ, quam post cognitionem reverti retrorsum. Et rursus: Canis reversus ad vomitum suum; et, Sus lota in volutabro luti.910 Non est tamen de talibus desperandum, quoniam potens est Deus scintillam compunctionis in eis accendere, omnemque sæculi voluptatem ac vanitatem, quasi spinas tribulosque malitiæ, salubri igne consumere. De quo igne loquitur Christus: Ignem veni mittere in terram.11
Postremo testatur: Qui sola capitalia crimina cogitat, et contra ipsa tantum pugnare contendit, atque de parvis peccatis parvam aut nullam sollicitudinem gerit, non minus incurrit periculum quam si majora committeret crimina. Non ergo parvi pendamus peccata nostra quia minuta sunt, sed timeamus quia multa sunt. Nam et pluviarum guttæ minutæ sunt, sed quoniam plures sunt, flumina implent, domosque subruunt, atque interdum impetu suo etiam montes trahunt. Hinc scriptum est: Qui spernit modica, paulatim decidit;12 et iterum: Delicta quis intelligit?13 Quis enim dinumerare valet peccata quæ quasi parva et nulla reputantur a nobis, quum tamen Scriptura divina graviter nos pro illis puniendos testetur? Ideo, juxta Salomonis sententiam, omni custodia custodiamus cor nostrum, ut si minuta peccata ad integrum vitare non possumus, saltem tardius et rarius ab eis præveniamur;14 quotiesque victi fuerimus, purgare illa suspiriis atque gemitibus cum Dei adjutorio festinemus. Hinc S. Pacomius in Regula sua ait: Æstimant Fratres, quod traditiones quas didicerunt humanæ sint, et nesciunt quia pro contemptu etiam minimi mandati, magna negligentes pericula maneant.
Footnotes
Chapter 7 of 22