Articulus 21
De modo quo qui præest seu abbas, procedere debet ad reformationem claustri seu gregis sibi commissi.
QUONIAM sine auxilio gratiæ Dei nil meritorie agere possumus, imo nec cogitare, quo major res est reformatio communitatis, eo amplius dependet a Deo, et tanto plus necessarium est speciale subsidium directionis et cooperationis Spiritus Sancti. Abbas ergo sive superior ad reformationem subditorum suorum vere et ordinate volens procedere, in primis humiliet se profundissime coram Deo, propriam insufficientiam ex totis præcordiis confitens, adjutoriumque divinum lacrimose, affectuosissime et indesinenter exorans, ut se illuminet, dirigat et confortet ad exhortandum salubriter, ad agendum exemplariter, ad consummandum feliciter, subditorumque corda dignetur misericordissime intueri, mollificare et aperire ad audiendum et consentiendum ac perficiendum quod eis suadetur et dicitur, et ad quod tenentur. Porro, si abbas viderit se proficere, nequaquam inaniter glorietur, sed Deo humillime regratietur, totumque pietati adscribat divinæ ex intimo corde, ut Deo semper gratus ac subjectus consistat, et ipsum semper in cunctis glorificet.
Secundo, quia (ut S. Dionysius docet) prælatus tantæ debet esse perfectionis et gratiæ, ut ex plenitudine sua subditis suis communicet;1 et plus est docere exemplo seu factis quam verbis dumtaxat; prædicatio quoque illius non reputatur, cujus vita despicitur: hinc superior debet se ipsum in omnibus exemplarem subditis exhibere, et vitam honorabilem imitabilemque præbere, ne ei dicatur: Medice, cura te ipsum.2 De hoc superius multa sunt allegata ex Regula Benedicti, qualem se debeat abbas exhibere coram Deo et monachis.3 Abbas ergo ex Dei amore et zelo salutis fraternæ humiliet se ipsum, et subditis suis se humiliter applicet, affabilem reddat, amorosum ostendat, et tam verbis quam factis provocet eos ad viam salutis. Hinc ad Timotheum scribit Apostolus: Esto exemplum fidelium in verbo, in conversatione, in caritate.4 Prælatus namque est quasi signum in quod subditorum oculi diriguntur. Atque, ut Seneca protestatur, nil in tantum inducit subditos ad virtutes ut exemplaris vita majorum.
Tertio, abbas seu præsidens considerare debet eos qui melioris videntur esse voluntatis ad reformationem, ut illos alliciat sibi et adstringat ac roboret, et tam per se quam per illos procedat ad exhortationem aliorum seorsum et secrete, et primo illorum de quibus est sibi major spes quod debeant consentire: qui si statim non consenserint, patientiam habeat, nec irascatur, sed oret pro eis, nec cesset.5 Præcipue quoque laboret inducere seniores ad consentiendum reformationi : qui merito tanto libentius consentire debent, quo se vident viciniores ad mortem, et quo Deus eis pepercit diutius. Senioribus quippe consentientibus, juniores facilius inducuntur et minus audent resistere. Deinde superior incipiat subditos, et abbas conventum generaliter, piissime atque dulcissime exhortari ad emendationem, ad virtutes, ad professionis impletionem. Legatque abbas monachis aliqua verba ex Regula quam sunt professi, potissime ea quæ pertinent ad tria vota omni religioni substantialia, et exponat eis quam periculosum atque damnabile sit voto in professione facto non satisfacere. Præterea, si abbas viderit sibi necessarium esse, vocet ad se aliquos viros religiosos, timoratos et sapientes, præsertim abbates Ordinis sui, qui cum ipso admoneant monachos ad reformationem, et consilio atque auxilio sibi adsistant. Si autem aliqui essent ita rebelles et duri, quod abbas videret se majori et potentiori indigere auxilio, posset episcopi sui advocare subsidium, maxime si sciret episcopum ex corde velle succurrere, et nec precibus neque muneribus flecti debere. Si vero hoc timet, impetret aliquos Deum timentes atque idoneos, quibus episcopus vicem et auctoritatem suam committat : qui venientes, fideliter adstent et cooperentur abbati.
Denique, teste Dionysio, a distanti in distans non fit motus nisi per medium, et de uno extremo non venitur ad aliud nisi medium pertranseundo.6 Nemo quoque repente fit summus, et paulatim longius itur. Hinc abbas omnia discretissimo atque piissimo moderamine agat, non statim in principio totum Ordinis rigorem monachis imponendo; sed infirmitatibus imperfectorum condescendat, eosque paulatim ad perfectiora trahere enitatur, ita ut in primis ad observantiam substantialium inducantur, deinde pedetentim ad alia. Et
A quia qui timet Deum nihil negligit, atque amanti nihil difficile est, hinc abbas seu quicumque superior magis conetur sibi commissos inducere ad Dei timorem et amoris spiritualis fervorem, quam ad exteriores observantias rigorosas. Nempe, quum cœperint Deum timere atque diligere, spiritualisque vitæ suavitatem aliqualiter degustare, ex se ipsis movebuntur ad observantiam eorum quæ Ordinis sunt, et pro sua salute fient solliciti. Unde nonnulli volentes alios reformare, magis destruunt eos, quia indiscrete procedunt, et ab exteriori rigore corporalique observantia sumunt exordium: sicque subditi instar rei quæ violenter movetur, trahuntur, coguntur et tribulantur; nec tamen proficiunt, quia non habent intra se principium motionis ad bonum, utputa timorem Dei aut caritatem.
Præterea, reformatione incepta, potest abbas aliquos sui Ordinis monachos multum devotos et exemplares ex aliquo alio cœnobio impetrare, qui ad tempus in suo sint claustro, ut monachis suis nondum exercitatis in observantiis Ordinis, ostendant verbis et factis modum monasticæ conversationis, formam spiritualis profectus, exercitium devotionis internæ, regularisque observantiam disciplinæ. Gregem etiam reformatum abbas cum diligentia summa custodiat, ne recidivet. Sed et Regulam suæ professionis frequentius legat, ut sciat quomodo eum oporteat in omnibus loqui et operari; et perseveret fortissime usque in finem. Invocetque quotidie beatissimam virginem Mariam in adjutricem, et ceteros Sanctos, eos præcipue ad quos magis afficitur, et Ordinis sui institutorem, ut S. Benedictum, vel alium, si est canonizatus: ut et ipse tandem post hujus vitæ decursum, Sanctorum mereatur cœtibus adunari, et tanto gloriosius coronari quo plures per eum fuerint reformati. Ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
Footnotes
Chapter 22 of 22