Articulus 17
Quod ex dictis præfati doctoris sequitur peculium monachorum esse illicitum.
SICUT paulo ante inductum est, doctor prædictus inter cetera ponit has duas conclusiones : superior non potest pro libitu suo suis conventualibus tradere peculium sive pecuniam, illis præsertim qui administrationem pecunia indigentem non habent ; item : quando superior transgrediendo præcepta et statuta papalia assignat alicui peculium, graviter peccat, recipiens quoque peculium graviter peccat, et proprietarius est censendus. Quum ergo in superioribus sit ostensum, quod superior conventuali tradendo peculium non habenti officium quod sine pecunia exerceri non potest, nec in itinere posito vel ad studium misso, sed in claustro degenti, agat contra decreta synodalia et contra statuta papalia, itemque contra sanctorum Patrum qui Ordines instituerunt, intentionem, regulas et præcepta ; concluditur quod enormiter peccet, et recipiens a proprietatis peccato non excusetur, præsertim quum doctor iste in suo tractatu, capitulo nono, affirmet : Sancti Patres qui religiones instituerunt, talem modum vivendi nullo modo volebant in monasteriis suis admittere, sed toto conatu excluserunt tanquam plenum periculis. Palam est autem quod præcepta majorum obligant subjectos secundum intentionem majorum.
Verumtamen doctor iste consequenter videtur satis remisse loqui de ista materia, imo remissius quam vere religiosis placet ; atque (ut intellexi) etiam quibusdam doctoribus sæcularibus, oculatis theologis, non placet, quantum ad hoc, ejus tractatus. Videtur tamen mihi quod doctor iste possit in hoc aliqualiter excusari : quia in talibus loquitur magis recitative, dicta scilicet aliorum narrando, vel opinative, quam assertive. Nec immerito eum excuso, quum et ipse in suo tractatu tam reverenter et favorabiliter scribat de Ordine Cartusiensium, undecimo capitulo dicens : Insuper attendite quod ille religiosissimus Ordo Cartusiensium ab exordio suo usque in hunc diem inconcusse servavit modum habendi omnia in communi, et per illum modum profecit in spiritualibus et in temporalibus; aliæ vero religiones, quoad conventus innumerabiles, per peculia defecerunt et quotidie magis decrescunt in spiritualibus et temporalibus, ut flebilis experientia docet. Insuper scribit : Sæpe accidit quod aliqui conventus Ordinis Cartusiensis per sterilitates aut bella aut alia infortunia depauperantur, non tamen modum vivendi de communi dimittunt, sed ipsum firmiter tenent, quacumque paupertate non obstante. Alia quoque laudabilia scribit de Ordine Cartusiensium, et tandem subjungit : Nemo ægre ferat quod specialem facio mentionem de Ordine Cartusiensium. Nam hoc ideo facio, quoniam propter regularem vitam et disciplinam in eo vigentes, ipse est recte regula et mensura aliarum religionum : quoniam, teste Philosopho, decimo Metaphysicæ, primum in unoquoque genere, primum scilicet in perfectione, est mensura aliorum in eodem genere. — Hæc doctor præfatus. Fateor apud quosdam religiosos quasi proverbium esse : Monachus habens obolum, non valet obolum.
Chapter 18 of 22