Articulus 13
Contra quosdam peculium monachorum periculose et imperite excusantes.
QUEMADMODUM quidam doctor in tractatu suo de ista materia recitat, nonnulli doctores excusant peculium monachorum et monialium a vitio proprietatis, dummodo superioribus suis, videlicet abbati aut abbatissæ, nil celent, et ad reddendum seu dimittendum parati sint juxta superiorum voluntatem, nihilque recipiant vel expendant sine illorum licentia.
Denique, ad ea quæ supra inducta sunt art. xi. ex concilio Lateranensi et constitutione domini Papæ, respondent quod prohibitio illa de habendo peculio aut proprio, intelligenda sit quod monachus non debet aliquid possidere aut habere peculium nomine proprio, non autem ibi prohibetur monachus aliquid possidere nomine abbatis, et de expressa permissione ipsius. Similiter dicunt, quod cum monacho non potest dispensari ut habeat proprietatem nomine suo, sed potest cum eo dispensari ut habeat aliquid peculiare nomine abbatis aut monasterii.
Istud videtur inconsideratissime dictum. In ipso namque concilii Lateranensis decreto, peculium luce clarius monachis administrationem communem non habentibus prohibetur, et abbati sub pœna absolutionis a suo officio districte præcipitur ut non permittat aliquem monachorum suorum habere peculium, nisi ratione administrationis, quod item habentes peculium et morientes in eo, secundum determinationem concilii puniat. Quomodo ergo monachus nomine abbatis potest habere peculium, quum abbati prorsus prohibitum sit peculium monacho dare, imo et permittere ut habeat illud?
Præterea, quæro ab illis peculii monachorum excusatoribus, quomodo intelligunt id quod dicunt, monachum nomine abbatis posse habere peculium. Si namque ita intelligant, nomine abbatis, id est ex parte seu concessione vel licentia abbatis; jam patuit quod hoc prohibitum sit abbati, hoc ipsum concedere, licentiare sive permittere. Si autem intelligant, nomine abbatis, id est, in quantum est abbas vel repræsentat abbatem; constat hoc fatuum risuque dignum esse: siquidem simplex monachus non est abbas, nec repræsentat eum in aliqua publica administratione peculio seu pecuniis indigente. Et loquor nunc de monacho in monasterio sub cura abbatis vivente: quia de monacho ad studium misso, vel pro alia rationabili causa ab abbate emisso, aliud est.
Præterea, abbas dare vel licentiare non potest monacho id cujus monachus non est capax, et quod voto suo, imo essentiæ religionis repugnat.1 Jam autem in præinductis ostensum est, et infra plenius ostendetur, quod habere peculium, repugnat voto paupertatis, et paupertati monasticæ, quæ est de religionis essentia.
At vero, monachi tenentur ad paupertatem eo modo et sensu quo sancti Patres qui Ordines instituerunt, monachos ad paupertatem obligare intenderunt. Præcepta etenim prælatorum obligant subditos non tam secundum formam superficiemque verborum, quam secundum intentionem præcipientium, quæ est formale in præcepto, secundum Alexandrum de Hales, Thomam, Albertum, Bonaventuram aliosque concorditer. Certum est autem omni homini veraciter illuminato, quod Patres sanctissimi Ordinum institutores peculium monachis non admiserunt, nec admisissent si monachi id petissent, sed penitus prohibuissent: imo et nominatim atque clarissime prohibuerunt, ut infra ex verbis et Regulis Hieronymi, Augustini et Benedicti patebit. Non ergo nomine vel permissu abbatis licet monacho habere peculium.
Adhuc autem, in omni præcepto superiorum consideranda est ratio præcepti. Sed Patres sancti qui monachis proprietatem tam districtissime prohibuerunt, non ideo hoc egerunt quia proprietas seu rerum possessio sit mala in se, sed quia ex usu, amore et occupatione rerum propriarum seu divitiarum impeditur homo a perfectione divini amoris, atque a libera et quieta unione mentis suæ cum Deo. Sed sive monachus habeat peculium aut proprium nomine suo sive nomine abbatis, certissimum est eum occupatione, usu, amore, cura et varia occasione peculii sui multipliciter impediri a spirituali profectu et caritatis fervore, contemplationisque puritate, otio et quiete. Elucescit itaque præceptum de paupertate servanda et peculio non habendo sic monachos obligare, quod nomine abbatum suorum non licite queant peculium habere aut proprium.
Præterea, secundum doctores præcipuos, specialiter secundum Thomam et eum sequentes, quando in lege aut in præcepto clare exprimitur intentio legislatoris seu præceptoris, non potest dispensari contra legem aut præceptum, lege illa seu præcepto manente. Cujus ratio patet ex dictis Guillelmi Parisiensis, Raimundi et aliorum, qui dicunt quod quamvis dispensatio videatur esse contra verba legis aut præcepti, non tamen est contra mentem seu intentionem legislatoris vel præceptoris, qui utique contra urgentem necessitatem aut veram utilitatem præcipere nil intendit. Quum ergo in præallegato decreto Lateranensis concilii clarissime exprimatur intentio Patrum de concilio prohibentium illud peculium, utputa ne abbates permittant monachos suos habere peculium, certum est quod abbatibus non licet oppositum, ut scilicet monachi nomine abbatum habeant peculium. Rursus, quum in præallegato synodali decreto contineatur, quod monachis non nisi ratione administrationis pro bono communi eis injunctæ liceat habere peculium, consequens est ut aliis id nullatenus liceat.
Denique, statui monachorum omnino repugnat ut quilibet eorum, manendo in claustro, sui ipsius habeat in temporalibus administrationem et curam: quia per hoc innumerabilia sibi acciderent impedimenta spiritualis profectus; estque contra intentionem Patrum sanctorum, qui præceperunt ut superior claustri communem habeat curam, administrationem et providentiam monachorum, præsertim in claustro degentium. Et quamvis forte in aliquo casu excogitabili posset ad tempus aliter expedire, propter hoc non est communibus regulis, legibus et præceptis contradicendum aut derogandum.
Amplius, quum prima mater dispensationis sit urgens necessitas, deinde vera evidensque utilitas, attendat qui monachis præest, quid eum cogat ad dandum peculium monachis suis, et quæ eis utilitas inde proveniat: imo, si diligenter pensaverit, videbit quod multiplex inutilitas ac ruina monachis ex peculio generetur, et quod sibi non sit necesse illud concedere, sed ex negligentia, consuetudine prava et aliis causis non bonis introductum sit peculium monachorum.
At vero, secundum dominum Guillelmum Antisiodorensem (quem Albertus super Sententias vocat magnum doctorem) in Summa sua, religiosi seu monachi non solum tenentur ad viam meliorem, sed etiam securiorem. Quum ergo securius sit monacho carere peculio, tenetur illo carere. — Iterum, secundum Augustinum, qui se committit discrimini, peccat mortaliter. Quum ergo doctores devotiores et viri religiosiores communiter reprobent peculium monachorum, quamvis aliqui illud aliquo modo excusent, videntur se ad minus discrimini committere monachi habentes peculium. — Rursus, quamvis monachi non teneantur esse perfecti, tenentur tamen quotidie ad perfectionem tendere et conari. Sed videmus ad oculum, quod religiosi habentes peculium non solum non proficiunt, imo de die in diem magis ac magis declinant et ruunt. — Præterea, secundum Hieronymum, Cassianum et alios, imo sicut experientia quotidie docet, nisi amor habendi fuerit de cordibus monachorum funditus eradicatus, frequenter magis crescit et inflammatur in eis circa parva et minima, quam in multis sæcularibus circa majora et plura. Periculosissimum ergo est monachis habere peculium, etiam si aliunde non esset eis prohibitum. — Amplius, ut in Genesi habetur, sensus et cogitatio cordis humani prona sunt in malum ab adolescentia sua.2 Non ergo expedit circa peculium monachorum loqui remisse, illudque colorare et quodammodo excusare: quia ex hoc religiosi ad peculium proni capiunt occasionem magnæ ruinæ, audaciamque se excusandi, etiam multo plus quam ab aliquo doctore notabili excusentur.
Præterea, in præallegata Decretali summi Pontificis prohibetur sub attestatione divini judicii, ne quis monachorum proprium aliquo modo possideat: ergo nec nomine abbatis hoc potest, præsertim quum dominus Papa definiat, non licere abbati, imo nec summo Pontifici, quod dispenset super habenda proprietate cum aliquo monacho.
Si vero quis religiosus peculium habens, respondeat se non habere proprium, sed appropriatum; dicendum est ei, quod etiam appropriatio talis est vere illicita, et voto paupertatis repugnans, intentioni quoque sanctorum Patrum qui Ordines instituerunt, contraria, et multorum vitiorum occasio, ac spiritualem profectum vehementer impediens. Unde non dubium quin intentio generalis concilii fuit eam prohibere: generalium nempe conciliorum, quæ diriguntur a Spiritu Sancto, intentio est illicita condemnare, collapsa reformare, et ea quæ delinquendi præbent fomentum et speciem habent mali, auferre. Verumtamen agnoscendum, quod est quædam proprietas civilis, quoad dominium rei et usum, qua quis absolute dicere potest: Hoc est meum. Alia est proprietas peculiaris, qua aliquid conceditur alicui ad usum, remanente principali proprietate seu dominio apud aliam personam seu communitatem. Et quamvis prima proprietas magis repugnet voto paupertatis quam ista secunda, tamen et ista ei repugnat, ut patuit et patebit.
Si autem rursus quis monachorum talium dicat, Necessitas me compellit habere peculium, quoniam abbas aut superior meus de necessariis non providet mihi nisi dando mihi peculium, per quod de necessariis provideam mihi: si talis rogaret humiliter suum superiorem ut alicui administrationem communem habentium committeret provisionem ipsius, forsitan superior acquiesceret petitioni ipsius. Vel si quis videt se non posse esse securum in claustro aut Ordine quo est, pergere potest ubi vivat securius, seu alio modo potest suæ providere saluti.
Postremo et id mihi objici potest, quia tam districte contra peculium monachorum scribendo, quasi innumerabiles diversarum religionum personas in statu damnationis constituo. Fateor, consideratio ista aliquos terruit, et ad scribendum de ista materia nimis remisse induxit. Quid igitur respondebo? Utique pro præsenti aliud pro responsione non occurrit nisi quod zelo Dei et sanctæ religionis hæc scribo, atque in genere loquor, et viam securiorem ostendo. An vero aliquæ religiosæ personæ habentes peculium secundum modum quem quidam doctores excusant, excusentur in speciali ex aliqua causa occulta, secundum quod aliqua sunt mortalia in genere, quæ tamen in specie excusantur a peccato mortali, propter actus modicitatem vel subreptionem: hoc ego interim divino committo judicio; securior autem via amplectenda est religioso.
Footnotes
Chapter 14 of 22