Skip to the text

Articulus 19

De sobrietate, silentio et alacritate in Dei obsequio conservandis.

B EATUS Benedictus in Regula : Removeatur, inquit, præ omnibus crapula, ut nunquam subripiat monacho indigeries, quia nihil sic contrarium est omni Christiano ut crapula, sicut ait Salvator : Videte ne graventur corda vestra in crapula vel ebrietate aut curis sæculi hujus.1 Iterum ait : Legimus vinum omnino monachorum non esse ; tamen, quia temporibus nostris hoc monachis persuaderi non potest, saltem vel hoc consentiamus, ut non usque ad satietatem bibamus, sed parcius : quoniam vinum apostatare facit etiam sapientes.

Porro de observatione silentii scribit : Omni tempore silentio studere debent monachi, maxime tamen nocturnis horis ; et post Completorium nulli sit loquendi licentia. Faciamus quod ait Propheta : Dixi, Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Unde si a bonis eloquiis interdum propter taciturnitatem tacendum est, quanto magis a verbis malis ? Scurrilitates autem et verba inania et risum moventia, æterna clausura in omnibus locis damnamus, et ad tale eloquium discipulum aperire os non permittimus.

Præterea dicit : Ad horam divini Officii, mox quum auditum fuerit signum, summa cum festinatione et alacritate curatur, omni tamen tempore maturitate servata ; et operi Dei nil præponatur. Oratorium sit id quod dicitur, nec aliud quid ibi agatur.

Insuper dicit : Omnes supervenientes hospites tanquam ipsemet Christus suscipiantur, quia ipse dicturus est :2 Hospes fui, et non collegistis me. Ait iterum Benedictus : Hanc regulam volumus sæpe in congregatione legi, ne quis Fratrum de ignorantia se excuset.

Footnotes

  1. Luc. xxi, 34. ↩

  2. Matth. IV, 43. ↩

Chapter 20 of 22