Articulus 8
An liceat monachis habere proprium aut peculium, et quid nomine peculii designetur.
PRIMO videndum quid dicatur peculium: siquidem ignorantes vim terminorum faciliter decipiuntur. Itaque Brito sic ait: Peculium dicitur pecunia de pecudibus habita. Vel, ut verius dicit Ugutio, peculium est parvus citra matrimonium census, positus in potestate filii aut servi; et super peculium non habet paterfamilias potestatem, sed tantum ille cujus est, et adeo proprium est peculium, quod licet de eo facere filio quidquid vult præter patris voluntatem. Porro, si ita accipiatur peculium, quæstio ista magnam non habet difficultatem. Quod enim religiosus habere nil licite possit adeo sibi proprium, ut de eo sibi facere liceat quidquid voluerit, etiam præter sui spiritualis voluntatem patris, apud sapientes certissimum est. Item non refert quoad difficultatem præsentem, utrum peculium quod quidam religiosi habere se licite arbitrantur, sit de pecoribus aut de blado seu vino aut aliunde. Oportet ergo de significatione peculii plenius loqui.
Itaque in tractatu de Expositione vocabulorum juris, satis plene hinc continetur; quo legitur: Peculium clericorum est patrimonium clericorum; peculium namque patrimonium appellatur. Stricto tamen modo, et ut communiter seu usualiter dicitur, peculium est filiorum et servorum, quod pater filio et dominus servo concedit. Sicque peculium isto modo est pusilla substantia a ratiociniis separata, seu substantia patris aut domini data sive promissa servo aut filio. Dicitur autem peculium a pecunia: totum enim quod homines habent, pecunia appellatur. Pecunia quoque a pecudibus nomen sortitur, quoniam quidquid antiqui habebant, in pecoribus consistebat: pecora quippe erant eorum divitiæ, secundum Augustinum libro de
Doctrina christiana. Peculiorum vero aliud est profecticium, aliud adventicium. Profecticium dicitur quidquid ex rebus patris aut domini proficiscitur, et filio aut servo datur ut in eo negotietur : et est patris aut domini quoad proprietatem; filii autem vel servi, quantum ad usufructum. Adventicium autem peculium nuncupatur quod filio ab avo paterno seu materno advenit, vel ab altero, vel ex propria fortuna, ut ex testamentis agnatorum vel cognatorum : et quod sic filio advenit, est ipsius quoad proprietatem; patris autem, quantum ad usufructum. Sic et in clericis dici potest, ut peculium profecticium clericorum sit quod de bono Ecclesiæ procedit, vel Ecclesiæ contemplatione acquiritur; adventicium autem, quod acquiritur ex opera, vel alias provenit intuitu personæ. Insuper, peculiorum aliud est castrense, aliud quasi castrense. Castrense dicitur quidquid filius in castris militando acquirit : et illud est filii pleno jure, tam quoad proprietatem quam quoad usufructum. Sed quasi castrense peculium nominatur quod advocati in causis quibus patrocinium præstant, vel magistri in scholis acquirunt. His consonant quæ in Summis doctorum, theologorum ac juristarum de peculio conscribuntur.
Itaque in quæstione qua quæritur, an monachis liceat habere peculium, sumendum est peculium pro peculio profecticio, non adventicio : quoniam monachis nequaquam licet proprietatem habere substantiæ sibi a superioribus assignatæ, sed usus eis conceditur. Et quidquid hic de monachis scribo, de omnibus personis religiosis quæ se voto ad tria substantialia Ordinum obligaverunt, cujuscumque sint sexus, intelligo. Itaque religiosorum quidam sunt de stricta observantia : qui peculium nec habent, nec licenter posse habere se sentiunt. Alii sunt penitus deformati, lapsi et obtenebrati : qui de proprietate conscientiam sibi non faciunt, sed propria habent, habere plus cupiunt, et licite habere se putant aut fingunt, quia oppositum scire et audire contemnunt, aut certe non curant. Porro alii medio modo se habere videntur : qui habentes peculium, de proprietatis vitio se excusant, dicentes se habere non propria, sed appropriata, quia de licentia abbatis aut superioris talia habent, seque ad resignandum juxta superioris præceptum asserunt præparatos. Denique quidam doctores conantur tales religiosos a proprietatis vitio excusare, dummodo superioribus suis nihil occultent, nec sibi concessis abutantur, et ad prætactam parati sint resignationem.
Nunc ergo diligenter inquirendum et ostendendum est quid in hac quæstione veritas dictet. Itaque, quod habere peculium sit religiosis illicitum, et sanctæ religioni vehementer contrarium, imo religiosi status atque monasticæ vitæ lamentabiliter destructivum, et contra sanctissimorum Patrum qui Ordines instituerunt, intentionem, doctrinam et prohibitionem, jam (quantum fons sapientiæ Verbum Dei in excelsis præstiterit) demonstrabo :1 et primo, quod sit contra Scripturam canonicam, id est contra Christi consilia in evangelica lege contenta; secundo, quod sit contra decreta generalium conciliorum; tertio, quod sit contra Decretales summorum Pontificum; quarto, quod sit contra intentiones et præcepta Patrum sanctorum qui Ordines instituerunt; quinto, quod sit contra doctores scholasticos.
Footnotes
-
Eccli. 1, 5. ↩
Chapter 9 of 22