Articulus 20
Contra irreligiosos religiosos, ex dictis S. Bernardi.
DOCTOR præcipuus monachorum B. Bernardus ait : Video, quod magis doleo, post spretam sæculi pompam, nonnullos in schola humilitatis (hoc est in claustro) superbiam magis addiscere, ac sub alis mitis humilisque magistri, gravius insolescere, et magis impatientes fieri in claustro quam fuissent in sæculo ; quodque magis perversum est, plerique in domo Dei non patiuntur se haberi contemptui. Video et alios, quod non sine dolore videri debet, post aggressam Christi militiam, rursus sæcularibus implicari negotiis, rursus cupiditatibus terrenis immergi, cum magna cura erigere muros, et negligere mores.1 Itane mundum sibi et se mundo crucifixerunt ?2 Nec aliunde hæc omnia mala contingunt, nisi quia illam qua mundus deserendus est, humilitatem derelinquentes, dum denuo facta sectantur sæcularium, efficiuntur canes reversi ad vomitum. Nullus ordo recipit quidpiam inordinatum ;3 quod vero inordinatum est, ordo non est. Unde non adversus Ordinem, sed pro Ordine disputare putandus ero, si non Ordinem in hominibus, sed hominum vitia reprehendero.
Dicitur et veraciter creditur, sanctos Patres vitam monachorum instituisse, et ut in ea plures salvarentur, usque ad infirmos regulæ temperasse rigorem. Absit autem ut eos credam tantas quantas video in plerisque monasteriis vanitates ac superfluitates præcepisse aut concessisse. Miror etenim unde inter monachos tanta intemperantia in comessationibus et potationibus, in vestimentis et lectisterniis et equitaturis et construendis ædificiis inolescere potuit, quatenus ubi hæc studiosius, voluptuosius atque effusius fiunt, ibi ordo melius teneri dicatur. Ecce enim parcitas reputatur avaritia, sobrietas austeritas creditur, silentium tristitia judicatur. Econtra, remissio discretio creditur ; effusio, liberalitas ; loquacitas, affabilitas ; cachinnatio, jucunditas ; mollities vestimentorum et equorum fastus, honestas ; lectorum superfluus cultus, munditia. Quumque hæc alterutrum impendimus, caritas appellatur. Ista caritas destruit caritatem ; hæc discretio discretionem confundit ; talis misericordia crudelitate plena est, qua videlicet ita corpori servitur, ut anima juguletur. Quæ etenim caritas est, carnem diligere et spiritum negligere ? Quæ discretio, totum dare corpori, et animæ nihil ? Qualis misericordia, ancillam reficere et dominam interficere ? Nemo pro hujusmodi misericordia putet se consequi misericordiam, quæ misericordibus promittitur.4 Bona misericordia, misereri animæ tuæ;56 nec potest misericordiam non mereri, qua fit ut placeas Deo. Alias autem non est misericordia, sed crudelitas; non est caritas, sed iniquitas; non est discretio, sed confusio, inutilis carnis concupiscentiis inservire, et animæ excolendis virtutibus nullam operam dare.
Quis in principio, quum Ordo cœpit monasticus, ad tantam crederet monachos inertiam devenire? O quantum distamus ab his qui in diebus fuerunt Antonii! Siquidem illi quum se invicem per tempus ex caritate inviserent, tanta ab invicem aviditate panem animarum sumebant, ut corporis cibum penitus obliti, diem plerumque totum jejunis ventribus, sed non mentibus, transigerent. Et hic erat rectus ordo, quando digniori parti (scilicet animæ) prius inserviebatur. Hæc summa discretio, hæc caritas vera, ubi animæ, quarum amore Christus mortuus est, tanta sollicitudine refocillabantur. Nobis autem convenientibus in unum, ut verbis Apostoli utar, jam non est dominicam Cœnam manducare.7 Panem quippe cœlestem nemo est qui requirat, nemo qui tribuat. Nihil de Scripturis, nihil de salute agitur animarum, sed nugæ et risus et verba proferuntur in ventum. Inter prandendum quantum fauces dapibus, tantum aures pascuntur rumoribus: quibus totus intentus, modum nescias in edendo. Interim autem fercula ferculis apponuntur, et pro solis carnibus, a quibus abstinetur, grandia corpora piscium duplicantur. Quumque prioribus fueris satiatus, si sequentia attigeris, videberis tibi nondum gustasse pisces. Tanta quippe accuratione et arte coquorum cuncta parantur, ut quatuor aut quinque ferculis devoratis, prima non impediant novissima, nec satietas minuat appetitum.8 Transitur meta necessitatis, sed necdum delectatio superatur. Quis enim dicere sufficit quot modis, ut cetera taceam, sola ova versantur et vexantur, quanto studio evertuntur et subvertuntur, liquantur, durantur, diminuuntur? Et nunc quidem frixa, nunc assa, nunc farsa, nunc mixtim, nunc sigillatim apponuntur; sicque stomachus obruitur magis quam reficitur. Jam vero de aquæ potu quid dicam, quando nec vinum aquatum admittitur? Et fortiora vina præeliguntur, imo et vina delibuta melle, pigmentorum respersa pulveribus: quod ad nihil aliud valere video, nisi ut vel amplius vel delectabilius potetur. Sed quum venæ vino fuerint ingurgitatæ, toto in capite palpitantes, sic surgenti a mensa quid aliud libet nisi dormire? Si autem ad vigilias surgere cogis indigestum, non cantum, sed planctum potius extorquebis. Quum vero ad lectum venero, requisitus incommodum plango, non crapulæ peccatum, sed quod manducare non queo.
Quid de ipso monastico habitu dicam, in quo non calor sed color requiritur, magisque cultui vestium quam virtutum insistitur? Quæritur ad induendum, non quod utilius, sed quod subtilius inveniatur; non quod repellat frigus, sed quod superbire compellat; non denique, juxta regulam, quod vilius comparari potest, sed venustius, imo vanius ostentari. Heu me miserum qualemcumque monachum, cui adhuc vivo videre contingit ad ista devenisse ordinem monachalem, quo nullus in terra similior angelicis ordinibus! Fusi jam sumus exterius, et de regno Dei quod intra nos est, non curantes, relictis veris, æternis ac spiritualibus bonis, foris quærimus vanam consolationem de vanitatibus et insaniis falsis; ac jam religionis antiquæ non solum virtutem amisimus, sed nec speciem tenemus. Miles et monachus ex eodem partiuntur panno sibi cucullam et chlamydem; et habitus noster, qui esse solebat humilitatis insigne, jam a monachis nostri temporis in signum gestatur superbiæ: sicque exterior superfluitas et curiositas, interioris vanitatis indicium est. Mollia vestimenta, animi mollitiem indicant. Non tantum curaretur corporum cultus, nisi prius neglecta fuisset mens inculta virtutibus. Væ semel et væ iterum religiosis superbis, qui Christi humilitaer. xvii, tem non sequuntur. Duplici contritione conteruntur qui hujusmodi sunt: quia et hic pro temporali gloria temporaliter se affligunt, et pro interiori sua superbia in futuro ad æterna supplicia pertrahentur.
Insuper sanctissimus iste Bernardus contra negligentiam ait abbatum: Miror, quum Regula dicat ad magistrum pertinere quidquid a discipulis delinquitur, quomodo abbates nostri talia fieri patiantur: nisi forte, si audeo dicere, nemo confidenter reprehendit in quo se esse irreprehensibilem non confidit. Siquidem humanitatis est omnium, unde sibi quisque indulget, aliis non vehementer irasci. Dicam, dicam; præsumptuosus dicar, sed verum dicam: Quomodo lux mundi obtenebrata est? Quomodo sal terræ infatuatum est? Quæ enim, ut cetera taceam, species humilitatis est, cum tanta pompa et equitatura incedere, tantis hominum stipari obsequiis?
Hæc pauca ex dictis magni et divini Bernardi, de his multa saluberrime conscribentis, sunt sumpta: quæ dignanter ab his quos concernunt cupio legi, ut præ oculis Deum habentes, vitæque hujus brevitatem pensantes, juxta sanctorum Patrum doctrinas ac regulas se emendent.
Footnotes
Chapter 21 of 22