Skip to the text

Articulus 11

Quod monachum habere proprium aut peculium, sit contra Decretales summorum Pontificum.

TERTIO Decretalium, titulo de Statu monachorum et canonicorum regularium, capitulo Monachi, habetur ex determinatione Lateranensis concilii : Monachi nequaquam habere permittantur peculium (id est aliquid eis proprium).1 Qui vero peculium habuerit, nisi ei ab abbate pro injuncta administratione fuerit permissum, a communione altaris removeatur; et qui in extremis cum peculio fuerit inventus, nec oblatio pro eo fiat, nec inter Fratres accipiat sepulturam : quod etiam de universis religiosis præcipimus observari. Abbas vero qui ista non impleverit diligenter, officii sui jacturam se noverit incursurum. Dicitur quoque in eodem concilio : Monachi pro pretio non recipiantur in monasterio. Si quis autem exactus pro sua receptione aliquid dederit, ad sacros ordines non ascendat; is vero qui eum receperit, officii sui suspensione mulctetur. Hæc et alia multa ibidem habentur, et in Clementinis, capitulo Ne in agro dominico, titulo de Statu monachorum.2

Denique infra in Decretalibus, eodem titulo, capitulo Quum ad monasterium, Innocentius III Papa ait :3 Prohibemus districte in virtute obedientiæ, sub attestatione divini judicii, ne quis monachorum proprium aliquo modo possideat. Et si quis habuerit proprium aliquid, totum incontinenti resignet; si vero post hoc proprietatem aliquam habere fuerit deprehensus, regulari monitione præmissa, de monasterio expellatur, neque ulterius recipiatur, nisi pœniteat secundum monasticam disciplinam. Quod si proprietas apud quemquam fuerit inventa in morte, ipsa cum eo in signum perditionis extra monasterium in sterquilinio subterretur, sicut B. Gregorius in Dialogo se narrat fecisse. Unde si quidquam alicui fuerit specialiter destinatum, non præsumat illud accipere, sed abbati seu priori vel cellario assignetur. Nec æstimet abbas quod super habendo proprio possit cum aliquo monacho dispensare : quoniam abdicatio proprietatis, sicut et custodia castitatis, adeo est annexa regulæ monachali, ut contra eam etiam nec summus Pontifex possit licentiam indulgere.

Præterea, Clemens Papa sanctissimus in epistola quinta (et habetur in Decreto, causa 12) ait : Dilectissimis fratribus et condiscipulis Hierosolymis cum carissimo fratre et coepiscopo Jacobo habitantibus, salutem. Communis vita omnibus (scilicet clericis) necessaria est, et maxime his qui Deo irreprehensibiliter militare cupiunt, et vitam Apostolorum et discipulorum eorum imitari volunt. — Amplius, S. Gregorius Papa Augustino Anglorum scribit episcopo : Quia tua Fraternitas monasterii regulis erudita, seorsum fieri non debet a clericis suis, in Ecclesia Anglorum hanc debet instituere conversationem quæ in initio nascentis Ecclesiæ fuit patribus nostris, in quibus nullus propria habuit, sed erant illis cuncta communia. Quidquid vero necessitatibus superest, in causis piis et religiosis erogandum est, Christo dicente : Quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.

Si vero quis dicat hæc atque similia esse per dispensationem sublata et immutata, verum dicit quantum ad clericos qui se per votum religionis non adstrinxerunt ad paupertatem, ut sunt canonici sæculares; sed quantum ad monachos, non solum non revocata sed et districtissime sunt innovata, et iterum iterumque præcepta. Unde Urbanus Papa : Quicumque vestrum communem vitam suscepit et vovit se proprium nil habere, videat ne pollicitationem suam faciat irritam; sed quod Deo pollicitus est, fideliter impleat, ne damnationem sibi acquirat : quoniam melius est non vovere, quam vota non perficere. — Gregorius quoque Felici scribit episcopo : Ubicumque religiosæ personæ inventæ fuerint, districte atque canonice vivant. Et secundum Gratianum, ad regularem vitam cogendæ sunt, si resistant.

Footnotes

  1. Decret. lib. III, 35, c. 2. ↩

  2. Clem. lib. III, 10, c. 1. ↩

  3. cap. 6. ↩

Chapter 12 of 22