Skip to the text

Articulus 9

Quod religiosum habere peculium aut proprium, sit contra evangelica Christi consilia.

DE religiosis administrationem pro bono communi cœnobii non habentibus, intelligenda sunt introducenda, ut infra clarius innotescet.

Præterea, secundum expositores catholicos, Christus in Evangelio duodecim dedit consilia : quorum primum est de voluntaria paupertate, qua omnia relinquuntur, ut Deo liberius perfectiusque vacetur. Hoc autem consilium Christus in pluribus Evangelii locis proposuit, præsertim Matthæi nonodecimo, ubi dixit: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quæ habes, et da pauperibus, etc.;1 itemque Lucæ quartodecimo: Qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus.2 Præterea, quem in his verbis sensum intenderit Christus, et quomodo intelligenda sint ea, nec certius nec verius scire valemus nisi ex verbis et factis eorum quos Spiritu Sancto plenissimos fuisse non dubitamus, videlicet Apostolorum et eorum qui cum Apostolis conversati noscuntur; deinde ex dictis et factis sanctissimorum virorum et Patrum qui Ordines instituerunt, utputa Hieronymi, Augustini, Basilii, Antonii, Pacomii, Benedicti, atque similium; deinceps ex commentis et expositionibus fidelissimorum expositorum.

Itaque, quod Christi intentio fuit in verbis prætactis perfectam consulere paupertatem, omne peculium excludentem, primo constat ex eo quod (sicut in Actibus Apostolorum describitur) misso in die Pentecostes Spiritu Sancto, et quibusdam millibus Judæorum ad fidem conversis, statim universi illi Ecclesiæ primitivæ fideles vitam communem ducere inceperunt;3 nec quisquam illorum aliquid proprium possidebat, sed erant eis cuncta communia: quod eos ex informatione Apostolorum, potius autem ex monitione Spiritus Sancti fecisse, dubitare non licet, eo quod Christus talem paupertatem docuerit. Nec quisquam illorum cui administratio commissa non fuit peculium habuit; sed omne pretium quod pro rebus quas vendidit sumpsit, ante Apostolorum posuit pedes, dividebaturque singulis per eos quibus Apostoli commiserunt administrationem illam, prout cuique necessarium fuit.4

Amplius, B. Dionysius, quamvis Ordinem nullum fundavit, tamen sexto capitulo Ecclesiasticæ hierarchiæ ritum consecrationis monachorum quo in primitiva

A Ecclesia consecrabantur, describens atque exponens, apertissime docet, quod monachi ab omni re temporali, ab omni sollicitudine sæculari, ab omni terrena affectione et occupatione debent esse nudi, liberi et abstracti: quod quam longe sit a monachis rem peculiarem habentibus, intelligenti luce clarius innotescit. Et quis piæ mentis potest ambigere, doctorem illum altissimum, divinum Dionysium, de hac re non solum a Spiritu Sancto, sed etiam a magistro suo Paulo apostolo atque S. Hierotheo, ut Dionysius personaliter sæpius innuit, fuisse instructum?

Deinde Patres sanctissimi atque doctissimi qui Ordines instituerunt monachorumque Regulas conscripserunt, certissime credendi sunt clarissime intellexisse ex inspiratione divina, quo sensu Christus voluntariam consuluerit paupertatem;5 et ipsi secundum eumdem sensum quo Christus illam consuluit, eamdem strictissime præceperunt his qui se ad Ordinis observantiam voto constringunt spontaneo. Præfati vero Patres in Regulis suis paupertatem sic monachis præceperunt, quod peculium prorsus prohibuerunt, ita quod quidam eorum, potissime Augustinus et Benedictus, expresse et nominatim illud prohibuisse monstrantur: quod quia infra diligenter ac limpide ostendetur, nunc supponatur.

At vero idem ex catholicorum dictis expositorum abundantissime potest deduci. Siquidem super illud Matthæi, Si vis perfectus esse, etc., Beda, Rabanus, Albertus, Nicolaus de Gorra et alii dicunt, quod in voluntaria paupertate consistit perfectio dispositive:6 quia per omnium temporalium abjectionem aufertur cura eorum quæ a dilectione Dei impediunt animum. Unde et Origenes ait ibidem: Non est intelligendum quod in ipso tempore quo quis bona sua tradit pauperibus fiat perfectus, sed quod ex illa die incipiat in eo speculatio Dei, adducens eum ad omnes virtutes. Theophilus quoque scribit illo in loco: Christus dicendo, Vende omnia, summam paupertatem consuluit:7 si quid enim restiterit, illius servus est, scilicet ille qui alia vendidit. Summa vero paupertas repugnat peculio.

Denique, quum (sicut ostensum est) Christus paupertatem consuluerit, ne per curam et occupationem circa rem temporalem ac propriam provisionem impediatur homo a perfectione caritatis divinæ, a qua perfectione religiosus plurimum impeditur habendo peculium (quia ex eo, ut infra patebit, multa et gravia sæpissime vitia oriuntur, prout experientia docet, et viri prudentes multipliciter probaverunt); rite concluditur et vere elicitur, quod Christus evangelicam paupertatem ita consuluit, quod intentio ejus fuit peculium prorsus excludere. Hoc quippe se ita habere convincitur tam ex perfectissima dilectione Christi ad nos, quam ex summa sapientia ejus, qua orientia caritatis impedimenta prævidit, et vitanda esse consulere voluit. Qui enim alicui præstat consilium, quo eum plus diligit, et quid ei magis expediat clarius conspicit, eo dat ei consilium magis proficuum. Quum ergo multo utilius, tutius atque salubrius sit paupertatem absque peculio observare, certum est Christum, utputa Dei Sapientiam, talem paupertatem in consulendo intendisse:8 nam et Dei perfecta sunt opera, secundum Scripturam.9 Atque, ut asserit Augustinus, ideo Christus prohibuit te jurare, quia noluit te super ripam ambulare, ne pes tuus in angusto positus labatur in præceps:10 quum tamen jurare non sit illicitum in se, sed quia usus jurandi est periculosus. Multo plus, o monache, Christus non vult peculium te habere, ne affectus tuus tantam habeat occasionem et incitamentum ruinæ: imo vult te liberum esse ab omni temporalium visco.

Hinc præallegati expositores, loco quo supra testantur, quod consilium paupertatis includit contemptum divitiarum affectu, quoniam valde difficile est, quin habens divitias sive pecunias amore earum aut detineatur aut distrahatur et impediatur a perfecto Dei amore, ne Christum libere et expedite sequatur.11 Nam qui divitiis implicatur, pedes suos mittit in rete ne possit coram Deo ambulare perfectus: quia divitiæ viscosiores sunt visco, et vix evelitur animus occupatus ab eis.

Rursus, super illud Lucæ, Qui non renuntiat omnibus, expositores conscribunt:12 Ideo dicit, omnibus, quia integra debet esse renuntiatio, quantum ad sua, et quantum ad suos, et quantum ad se. Similiter super illud in Luca, Bonum est sal, dicunt:13 Eum qui vult esse discipulus Christi, oportet omnibus renuntiare, ne per amorem temporalium evanescat. Quemadmodum sal bonum est in se antequam evanescat; quod si evanuerit, ad nihil est utile: ita de monacho proprium peculiumve habente.

Footnotes

  1. Matth. xix, 21. ↩

  2. Luc. xiv, 33. ↩

  3. Act. II, 44; IV, 32. ↩

  4. Ibid. 34, 35. ↩

  5. De Cœl. hier. c. de Eccl. Divin. n. c. I-III c. II-IV. ↩

  6. Matth. 21. ↩

  7. De Cœl. hier. c. I-III; de Eccl. Divin. n. c. II-IV. ↩

  8. r. 1, 24. ↩

  9. t. xxxii. ↩

  10. atth. v. ↩

  11. c. xviii. ↩

  12. Luc. xiv, 33. ↩

  13. Ibid. 34. ↩

Chapter 10 of 22