Skip to the text

Articulus 5

Exhortatio ad abbates et præsidentes.

ECCLESIASTICI decimo legitur : Secundum judicem populi, sic et ministri ejus ; et qualis est rector civitatis, tales et inhabitantes in ea. Ex his verbis sancti Patres concludunt, quod præcipua causa ruinæ subditorum est negligentia atque perversitas prælatorum, sub quorum præsidentia vel virtuosa subditorum conversatio cadit et perit, vel eorum qui dudum jam lapsi sunt, deformatio et ruina durat ac perseverat. Hinc apud Jeremiam scribitur :1 Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non quæsierunt, propterea omnis grex eorum dissipatus est. Ad hoc possent quasi innumerabilia ex Scriptura canonica et dictis Sanctorum testimonia introduci.

Merito ergo sanctus pater Benedictus in Regula sua tam ubertim tamque affectuosissime exhortatur abbates, dicendo : Abbas qui præesse monasterio dignus est, semper meminisse debet quod dicitur, et nomen majoris factis implere. Ideo abbas extra præceptum Domini nihil debet docere, constituere, jubere aut agere, sciens quia et suæ doctrinæ ac vitæ atque discipulorum seu monachorum suorum obedientiæ, in tremendo Dei judicio facienda erit discussio. Hinc iterum ait : Ergo quum aliquis suscipit nomen abbatis, duplici debet doctrina suis præesse discipulis, et omnia opera bona ac sancta factis amplius quam verbis ostendere, ut bonis discipulis mandata Domini verbis proponat, duris vero corde et simplicioribus divina præcepta factis suis demonstret, ne aliis prædicans, ipse reprobus inveniatur.2 Insuper dicit : In doctrina sua abbas apostolica semper debet observare formam illam qua dicit Apostolus, Argue, obsecra, increpa, miscendo terroribus blanda :3 quoniam indisciplinatos et inquietos durius debet arguere; obedientes autem et mites ac patientes, ut in melius proficiant obsecrare. Neque dissimulet peccata delinquentium, sed mox ut cœperint oriri, radicitus ea ut prævalet amputet. Nec ab abbate persona in monasterio discernatur, nec unus plus ametur ab eo quam alius, nisi quem actibus et obedientia viderit meliorem.

Adhuc idem Dei electus, beatissimus Benedictus, hortatur : Omni sollicitudine curam gerat abbas circa Fratres delinquentes, quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus.4 Et ideo omnino habere se debet abbas ut sapiens medicus, atque immittere quasi occultos consiliatores, videlicet Fratres seniores et sapientiores, qui quasi secrete consolentur et instruant Fratrem fluctuantem, ac revocent eum ad humilitatis satisfactionem, ne absorbeatur abundantiori tristitia, sed caritas confirmetur in eo, secundum Apostolum, et oretur pro illo ab omnibus.5 Magnopere enim sollicitudinem gerere debet abbas, et omni sagacitate ac industria curare ne aliquam de ovibus sibi creditis perdat. Noverit enim infirmarum suscepisse se curam animarum. Idcirco pastoris boni imitetur exemplum, qui relictis nonaginta novem ovibus in montibus, abiit quærere illam quæ perierat ovem :6 cujus infirmitati in tantum compassus est, ut eam sacris suis humeris dignaretur imponere, sicque reportare ad gregem.

Præterea, sciens illuminatissimus et discretissimus pater Benedictus totam congregationis salutem et claustri statum laudabilem ex regimine dependere abbatis, denuo vigilantissime admonet, dicens : Abbas cogitet semper quale onus suscepit, et cui redditurus est rationem villicationis suæ ;7 sciatque oportere se prodesse Fratribus potius quam præesse. Oportet ergo eum esse doctum in lege divina, ut sciat unde proferat nova et vetera;8 castum, sobrium, humilem, misericordem, ut et ipse misericordiam consequatur.9 Oderit vitia, diligat Fratres. In ipsa autem correptione prudenter agat, et ne quid nimis, ne dum nimis cupit eradere æruginem, vas frangatur; suamque propriam fragilitatem semper attendat, atque meminerit calamum quassatum non conterendum.10 In quibus non dicimus ut vitia nutriri permittat, sed cum discretione et caritate amputet ea, prout viderit cuique expedire, et studeat plus amari quam timeri.11 Non sit turbulentus aut anxius, vel obstinatus aut excessivus, neque zelotypus aut nimis suspiciosus: quia sic nunquam quiesceret. In suis imperiis sit providus et consideratus; sitque fervens et discretus in omnibus. Postremo compendiosissime ait: Abbas non conturbet gregem sibi commissum, nec quasi libera agens potestate aliquid injuste disponat, sed cogitet semper quia de omnibus judiciis atque operibus suis Deo redditurus est rationem.1213

Denique, cur abbas magis conari debet ut diligatur a subditis quam ut timeatur, Hugo super Regulam Augustini ostendit, dicendo: Quia prælatus quanto plus diligitur, tanto libentius auditur. Et magis placet Deo illa servitus quæ ex voluntate et amore fit, quam illa quæ fit ex timore. Propterea dulcis Magister suis discipulis loquitur: Jam non dicam vos servos, sed amicos.14 Non enim vult Deus ut eum timeamus timore servili, ut servi dominum, sed ut eum diligamus ut filii patrem, et ut præcepta ejus faciamus non timore pœnæ, sed amore justitiæ.

Itaque ex præinductis colligitur, quod quanto majoris auctoritatis et prælationis est abbas, tanto oportet eum esse sollicitiorem, humiliorem et exemplariorem, quatenus sicut alios præcedit ordine, ita et sanctitate, ut ejus exemplo discant subditi quomodo vivere debeant: quoniam abbas est velut signum in quod Fratrum oculi diriguntur; unde ex eo vel scandalizantur vel ædificantur. Ideo loquitur Augustinus in Regula: Circa omnes semetipsum bonorum operum præbeat exemplum;15 corripiat inquietos, consoletur pusillanimes, suscipiat infirmos, patiens sit ad omnes.16 Hinc de sanctissimo abbate Pacomio, cui angelus de cœlo regulam monachorum in tabulis scriptam attulit, legitur quod districioni regulæ se ipsum in omnibus subdidit. Unde et ipse Pacomius dixit: Nos ipsi quæ aliis præcipimus cum ingenti sollicitudine adimplemus.

Footnotes

  1. er. x, 21. ↩

  2. I Cor. ix, 27. ↩

  3. II Tim. iv, 2. ↩

  4. Matth. ix, 12. ↩

  5. II Cor. ii, 7. ↩

  6. Luc. xv, 4. ↩

  7. Luc. XVI, 2. ↩

  8. Matth. xiii, 52. ↩

  9. Matth. v, 7. ↩

  10. Is. xlii, 3. ↩

  11. Ibid. 4. ↩

  12. I Petr. iv, 5. ↩

  13. Rom. xiv, 12; ↩

  14. Joann. xv, 15. ↩

  15. Tit. ii, 7. ↩

  16. I Thess. v, 14. ↩

Chapter 6 of 22