Skip to the text

Articulus 1

Qualis debeat esse conversatio monachorum.

CHRISTUS in Evangelio ait :1 Estote perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est. Denique, perfectio hominis in actu virtutum consistit. Quum igitur universarum virtutum imperatrix, vertex, imo et finis, sit caritas Dei, dicente Apostolo, Finis præcepti est caritas de corde puro ; et rursus, Plenitudo legis est dilectio ;2 itemque, Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, nihil sum (unde et ipsemet Christus testatur :34 Primum et maximum mandatum est, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, etc.5) : hinc perfectio vitæ humanæ in actu divinæ caritatis essentialiter sita est, utputa in actuali dilectione Dei ; imo realiter est ipsa Dei dilectio pura, fervens et plena, quantum huic vitæ exsistit possibile. Propterea universa quæ Christus docuit, consuluit et præcepit, ad hoc finaliter ordinavit, ut Deum toto corde, tota mente, tota virtute totaque anima diligamus.

Unde in Enchiridio Augustinus fatetur, quod omnium evangelicorum consiliorum et præceptorum finis est, ut præceptum illud altissimum de amando Deum perfecte adimpleamus. Caritati namque divinæ aliqua directe et penitus contrariantur, et illa Christus per præcepta prohibuit : ut sunt peccata mortalia. Aliqua vero impediunt hominem a profectu, fervore et perfectione caritatis, ut sunt temporales divitiæ, carnales deliciæ, et mundani honores, voluntasque propria : et de talibus evitandis, despiciendis et abjiciendis Christus dedit consilia. Quemadmodum ergo laicorum et sæcularium est omnia devitare quæ caritati contrariantur, sic religiosorum est cuncta fugere atque despicere quæ distrahunt, impediunt seu elongant mentem a proficiendo in caritate divina.

Itaque monachorum est transitoria cuncta contemnere, et toto mentis conatu cum indesinenti cordis custodia ad divini amoris incrementum ac perfectionem ascendere, ad cœlestium contemplationem oculos interiores erigere, omnem animæ affectionem in Deo simplificare ac figere. Hinc sexto capitulo Ecclesiasticæ hierarchiæ Dionysius asserit : In monachis esse debet sollicitudo interna pro proprii cordis pura et incessanti custodia, mentisque elevatio ad superna : quia ipsorum est Deo semper uniri, et corde ad cœlestia adunari, ut ad nihil terrenum inclinetur affectus eorum. Ab omnibus enim carnalibus appetitibus debent esse purgati, quoniam omnibus sæcularibus conversationibus et phantasiis renuntiant, ut Deo in vera et intima simplicitate ac sinceritate deserviant, omni

¹ Ex editionibus Coloniæ, Joannis Soteris, 1532, et Joannis Birckmanni Junioris, 1559. fictione, simulatione et duplicitate abjectis. Denique, circa hæc beatissimi Dionysii verba scribit Albertus Magnus, quod monachorum est renuntiare non solum sæcularibus rebus quantum ad possessionem seu adeptionem earum, sed et cogitationibus affectionibusque earum, ut non sit eis pro temporalibus aut vitæ necessariis cura, quatenus puro ac libero mentis ascensu ferantur in Deum, et in eo quiescant.

Postremo id advertendum, quod ista dicuntur de monachis quantum ad supremum gradum et statum eorum, videlicet quoad summum quod convenit eis in vita præsenti : non tamen omnes monachi tenentur esse ita perfecti ; sed ad perfectionem tendere obligantur per quotidiana exercitia virtuosa, juxta tenorem regulæ suæ, et secundum exigentiam suæ professionis.

Footnotes

  1. Matth. v, 8. ↩

  2. Tim. I, 5. ↩

  3. I Cor. XIII, 2. ↩

  4. Rom. XIII, ↩

  5. Matth. XXII, 37, 38. ↩

Chapter 2 of 22