Articulus 16
De vitiis monachorum quæ ex peculio et proprietate sequuntur; et quomodo proprietas sine usu minus noceret quam usus absque proprietate.
DOCTOR præfatus in suo tractatu, capitulo quarto, ait: Si scire delectat quare proprietas sive peculium tam rigorose prohibetur, attendite vitia quæ inde sequuntur. Quæ prudentissimi, expertissimi ac devotissimi viri qui religiones instituerunt, consideraverunt, et per experientiam etiam didicerunt. Consideraverunt enim quod ex proprietate seu peculio tanquam ex venenosa radice multa peccata proveniunt, utputa: contumacia, superbia, contentio, partialitas, avaritia, vana gloria, invidia, mendacium, luxuria, occupatio infructuosa, cura superflua, multiplex dissolutio, varia mentis distractio, acedia negligensque divini Officii persolutio atque similia: quoniam abundantes in peculio, ad resistendum suis superioribus fiunt audaces, nec disciplinam et correptionem patienter suscipiunt, partialitates efficiunt; et interdum comessationibus et ebrietatibus vacant, ex quibus ad vitia carnis labuntur, et votum suum de castitate servanda sceleratissime frangunt, sicque ad divina fiunt pigri et acediosi, opusque Dei negligenter persolvunt, atque innumerabiles defectuositates damnabiliter incidunt, non observantes silentium, et sæpe neque jejunium, nec ad commune refectorium veniunt, sicque quotidie magis excæcantur et obdurantur. Contingit quoque frequenter, quod habentium peculium unus multo plus habet quam alius. Quod non videtur consonare justitiæ, quum bona monasterii exstent communia: tamen secundum justitiam unicuique secundum indigentiam suam est tribuendum. Quum ergo tot vitiorum peculium sit origo, justissimum valdeque necessarium est ut religiosis secundum decreta conciliorum et decretales summorum Pontificum sanctorumque Patrum regulas penitus auferatur. Et si religiosi libenter permitterent se a corporali purgari veneno, incomparabiliter libentius debent habere ut ab hoc spirituali veneno æternam damnationem inducente purgentur.
Insuper probat hic doctor, quod magis nocet religioso habere usum peculii sine proprietate civili, quam habere proprietatem sine usu. Proprietas namque in se non est peccatum, nec ad peccandum inducit, nisi per usum rei. Ejus exemplum est, quod puero vel furioso non noceret proprium habere cultellum, dummodo non haberet libertatem et facultatem utendi illo cultello; sed habere libertatem utendi ad placitum communi cultello, esset furioso seu puero valde periculosum. Quemadmodum ergo stultum et derisibile esset, si quis paterfamilias prohiberet filio suo habere proprium cultellum, ne cum illo se læderet, et nihilo minus daret ei licentiam utendi ad placitum communi cultello domus; sic stultum videtur et derisibile, si pater spiritualis filio suo spirituali prohibet possidere aliquod proprium, et nihilo minus assignat ei aliquam portionem de communibus bonis conventus, conceditque ei usum illius portionis: quia libertas utendi illa portione, est ei magis periculosa quam esset proprietas ejusdem portionis sine utendi licentia, quoniam usus peculii, propter quem vitandum sancti Patres prohibuerunt proprietatem, est propinquior libertati utendi quam proprietati possidendi: imo, quantum ad progressum de malo in malum, parum aut nihil refert an habeatur usus sine proprietate vel cum proprietate. Præterea, quod amplius est, facile est considerare, quod monachi habentes peculium sæpe immoderantius illo utuntur quam sæculares et conjugati propriis rebus. Conjugati quippe, ob curam statui suo annexam, rebus suis frequenter satis moderate multumque parce utuntur; monachi vero habentes peculium, quia hujusmodi cura et onere non gravantur, nec quod restat eis in hereditatem suis relinquere possunt, rebus sibi concessis valde multoties immoderate prorsus utuntur.
Chapter 17 of 22