Articulus 10
Quod monachum habere proprium aut peculium, sit contra decreta generalium conciliorum.
UNIVERSALIUM synodorum intentio ab exordio fuit et est, quidquid ad fidei rectitudinem et christianæ vitæ veritatem pertinet, conservare et consummare, vel (si opus fuerit) reformare, ut omnia fiant in Dei Ecclesia ordinate.1 Itaque, quod monachi soli Deo debeant esse intenti mundoque mortui, et ab omni carnali ac sæculari sollicitudine liberi et abstracti, proprium nil habendo et omne terrenum penitus abdicando, innotescit ex his quæ in gestis primi atque sanctissimi Nicæni concilii trecentorum decem et octo episcoporum scribuntur, et partim in Decreto, causa 16, quæstione 1, continentur. Sic etenim in gestis illius synodi legitur: Placuit omnibus residentibus in sancta synodo Nicæna, ut monachorum conversatio ab omnibus discrepet, discreta sit et abstracta.2 Monachus enim Græce, Latine dicitur singularis. Unde monachum per omnia oportet singulariter agere, id est, ab omnibus exterioribus se ipsum abstrahere, cunctisque abdicatis soli Deo vivere;34 intendere et vacare, ut Glossæ testantur.
Insuper Eugenius Papa in generali concilio : Placuit, inquit, communi nostro concilio, ut nullus monachorum pro lucro terreno de monasterio exire nefandissimo ausu præsumat, nec quibuscumque se negotiis implicare.5 Sit claustro suo contentus : quoniam sicut piscis sine aqua caret vita, ita sine monasterio monachus. Sedeat itaque solitarius et taceat :6 quoniam mundo mortuus est, Deo autem vivit. Agnoscat nomen suum. Μόνος siquidem Græce, Latine dicitur unus; et ἄχος Græce, Latine dicitur tristis : unde dicitur monachus, id est unus tristis. Sedeat igitur tristis, et officio suo vacet. Hinc, secundum Hieronymum, officium monachi est lugere, utputa propria et aliorum peccata. tristitia
Amplius, Alexander Papa II sic ait :7 Juxta Chalcedonensis tenorem optimi concilii, monachis ad normam S. Benedicti intra claustrum morari præcipimus, vicos et civitates peragrare prohibemus; quatenus utique juxta regulæ suæ censuram, ab omnibus absoluti, et ab omni proprietate totaliter expediti, Deo conscientia pura vacant. Hinc in sacro Chalcedonensi concilio legitur : Monachos placet nobis quieti operam dare, jejunia observare orationibusque vacare, et nulli sæculari actioni se implicare, imo utique a se cuncta abdicare terrena.8 Porro, quam præceptorie hæc dicantur, constat ex eo quod subditur : Prætereuntem vero hæc, decernimus extra communionem esse, ne nomen Domini blasphemetur.9
Postremo, de his in Lateranensi concilio plenius atque expressius scribitur. Cujus decreta in sequenti ponentur articulo : nam quidam decreta illa adscribunt summo Pontifici, quidam synodo generali; et utrumque secundum bonum intellectum verificatur.
Footnotes
Chapter 11 of 22