Skip to the text

Articulus 18

Quod monachorum Ordinis S. Benedicti et aliorum communiter, demptis solitariam vitam agentibus, debeat esse mensa communis cum lectione ad refectorium.

SANCTUS Benedictus ait in Regula sua : Ad horam refectionis qui ante versum non occurrerit, ut omnes simul dicant versum et orent, et simul accedant ad mensam : qui ergo per negligentiam suam aut vitium non occurrerit usque ad secundam vicem, propter hoc corripiatur. Si denuo non emendaverit, non permittatur ad communis mensæ refectionem, sed sequestratus a consortio omnium reficiatur solus, ablata ei portione sua vini, usque ad satisfactionem et emendationem. Similiter patiatur qui non fuerit præsens ad versum qui post cibum dicitur. Et nullus præsumat ante statutam horam aut postea quidquam cibi aut potus accipere. Iterum ait : Qui pro culpis levibus excommunicantur tantum a mensa, in oratorio satisfaciant usque ad jussionem abbatis. Denique de lectore refectorii facit specialem mentionem, et vult quod talis legat ad mensam qui sua lectione possit ædificare edentes.

Ex his constat quam seriose et fervide beatissimus pater Benedictus voluit monachos suæ religionis ad unam refici mensam, et simul accedere simulque exsurgere. Nam et a communi mensa separari, excommunicatio quædam est, secundum eum, et tanquam pœna pro culpa infligitur. Considerandum vero est quam periculosum esset frequenter a mensa communi se sine rationabili causa subtrahere, nec tamen pœnam pro hoc præfixam atque injunctam in Regula subire et adimplere.

Præterea, in Regula S. Basilii sic habetur : Quum necesse sit omnes venire ad horam prandii, si quis remanet absens, et post prandium venit, quid faciemus ? Respondet S. Basilius : Si necessitate loci vel operis remanserit absens a mensa communi, examinabit et agnoscet qui præest ; si vero quum posset occurrere, non satis egit ut veniret, fateatur culpam negligentiæ suæ, et maneat absque cibo usque ad illam horam qua convenitur ad cibum in posterum diem. — Ecce quam districte ille S. Basilius instituit Fratres venire ad refectorium simul, quam item dire non venientes punivit.

Augustinus quoque ait in Regula sua : Quum acceditis ad mensam, quousque inde surgatis, quod vobis legitur, sine tumultu audite, ne solæ fauces sumant cibum, sed et aures esuriant Dei verbum. Hieronymus etiam scribit in Regula sua : Ut semper pro posse oretis, dum corpus reficitur cibo, saturetur anima lectione. Non est fas etiam sæcularibus, simul cibum terere et inania verba ructare. Hora refectionis mens uniuscujusque sobria intenta sit dulcedini verbi Dei.

Postremo, ex privatis et separatis religiosorum refectionibus atque conviviis multa et magna ac periculosa vitia oriuntur, videlicet : ingurgitatio, loquacitas, dissolutio, saturitas, delectatio sensualis, consolatio carnalis : ex quibus sequuntur concupiscentia et inflammatio corporis, fastidium divinorum, somnolentia, scurrilitas, levitas, perditio temporis infructuosa, imo et vitiosa atque indevota et negligens persolutio operis Dei, quod solum maledictionem meretur, sanctissimo Jeremia dicente : Maledictus qui facit opus Dei negligenter.1 Omnino ergo curet religiosus juxta regulæ suæ tenorem ad communem pergere mensam : quia et hoc fraternam fovet dilectionem, et suspiciones abscindit sinistras. Oppositum vero tanquam detestabilem consuetudinem fugiat.

Footnotes

  1. Jer. XLVIII, 10. ↩

Chapter 19 of 22