Articulus 2
De tribus principalibus Christi consiliis, in quibus fundantur tria vota religiosorum, quæ sunt de essentia cujuslibet religionis.
SICUT prætactum est, illa Christus vitare consuluit, per quorum amorem, curam et occupationem homo a divina caritate retardatur ac impeditur. Horum autem triplex est genus. Nam quædam illorum sunt penitus extra nos, ut bona terrena ; quædam vero illorum sunt aliquo modo nobis conjuncta, videlicet carnis propinquitate seu communione aut propagatione, sicut cognati, uxor et proles; porro alia sunt intra nos, utputa propriæ voluntatis libertas. Primo ergo, pro fundamento totius veræ religionis, consuluit Christus omnium terrenarum rerum seu divitiarum aut possessionum abdicationem, hoc est voluntariam paupertatem, dicendo Matthæi nonodecimo : Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cœlo ;1 et veni, sequere me. Secundo consuluit Christus perpetuam castitatem atque carnalium affectionum exstirpationem, apud Lucam dicens : Si quis venit ad me, et non odit patrem suum et matrem, et fratres et sorores, et uxorem et filios, non potest meus esse discipulus.2 Hi enim sunt odiendi, non secundum id quod sunt, sed in quantum in via Dei nobis obsistunt, et in quantum amor carnalis divinam impedit caritatem. Tertio Christus consuluit sui ipsius seu propriæ voluntatis abnegationem. Nam præallegatis verbis
B Lucæ evangelistæ adjunxit :3 Adhuc autem et animam suam. Apud Matthæum quoque sextodecimo loquitur : Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.4 In his tribus consiliis fundantur tria vota religiosorum : nempe in primo fundatur votum paupertatis ; in secundo, votum castitatis ; in tertio, votum obedientiæ.
Insuper, generalis ratio horum trium consiliorum est. Certum est enim, quod cor humanum tanto integrius atque intensius fertur et afficitur circa unum, quanto plus a multis revocatur, recolligitur sive abstrahitur. Nam virtus unita fortior est quam dispersa. Estque verbum commune :
Pluribus intentus, minor est ad singula sensus.
Propterea Augustinus disseruit : Impar quisquam invenitur ad singula, dum confusa mente dividitur ad plura ; et iterum : Nequaquam homo in uniuscujusque operis ratione colligitur, dum mens ejus per diversa partitur. Consuluit ergo æterna, increata et infinita Sapientia Dei, Christus Salvator, ut ab omnibus præinductis nostrum abstrahamus affectum, quatenus toto corde moveamur in Deum, et accendamur, stabiliamur ac perseveremus in eo.5
Præterea, specialis ratio primi consilii est, quia temporalium rerum et divitiarum possessio mentem hominis a divino amore multipliciter impedit ac retardat. Ex hujusmodi siquidem possessione generatur in homine inordinatus et superfluus amor ad eas : qui avaritia appellatur, quæ ab Apostolo idolorum servitus dicitur; multaque vitia ex avaritia oriuntur. Multiplex etiam cura et occupatio ex rerum possessione sequuntur. Et apud Marcum ait Salvator, quod divitiarum deceptio verbum Dei in homine fructificare non sinit. Præterea, quam vehementer venerea delectatio animum hominis a divinæ caritatis perfectione præpediat, non est opus demonstrare. Propria quoque voluntas innumerabiliorum vitiorum origo est, nisi per superiorem aliquem refrenetur ac dirigatur. Idcirco religiosorum est ut spirituali patri per obedientiæ votum se subdant, cujus informationi ac jussioni obtemperent exemplo Christi, qui non propriam sed Patris venit facere voluntatem, cui obediens factus est usque ad mortem. Unde et religiosus cum Christo dicere debet suo superiori : Pater, in manus tuas commendo spiritum meum.
Footnotes
Chapter 3 of 22