Skip to the text

Articulus 4

De variis considerationibus et motivis quæ abbates et superiores monachorum inducere debent ad reformationem monasteriorum, atque sollicitam gubernationem monachorum suorum.

QUANTO alicui imminet majus periculum, majus damnum graviorque damnatio de negligentia et impia vita sua, tanto (nisi omnino amens et cæcus sit) mente sollicitior esse debet ut diligenter et juste se habeat.1 Porro, quo prælatus altioris est prælationis et dignitatis, et quo pluribus præest, quanto etiam districtius jubetur multipliciusque tenetur ad vitam justam, diligentem ac timoratam, tanto enormius ac damnabilius peccat, si negligenter et inique se habeat.

Nunc ergo patres monachorum advertant, præcipue abbates Ordinis beatissimi Benedicti, quorum uni præcipuo specialiter hæc scribuntur, quam ferventes, justi et diligentes esse sint obligati in regendo se ipsos et sibi commissos, in corrigendo peccata, in reformando collapsa, in conservando et perficiendo quæ bona sunt. Ait enim in Regula sua vir sanctissimus, re et nomine Benedictus : Sciat abbas culpæ pastoris incumbere quidquid in ovibus suis Christus minus utilitatis potuerit invenire. Et denuo : Meminisse debet abbas, quia cui plus committitur, plus ab eo divinitus exigetur.2 Sciatque quam difficilem et arduam rem susceperit, utputa regere animas, ut unumquemque secundum suam capacitatem et indigentiam instruat, corripiat et emendet. Ante omnia, ne dissimulans aut parvi pendens animarum sibi commissarum salutem, majorem gerat sollicitudinem de rebus transitoriis et terrenis quam spiritualibus et æternis, sed semper cogitet quod animas suscepit regendas, de quibus redditurus est rationem.3 Et quantum sub cura sua habere se noverit numerum Fratrum, agnoscat pro certo quia in die judicii ipsarum omnium animarum redditurus est rationem Altissimo, addita sine dubio et animæ suæ ratione : et ita timens semper futuram Christi discussionem de creditis ovibus, quum de alienis ratiociniis cavet, redditur de suis sollicitus; et dum admonitionibus suis emendationem aliis administrat, ipse efficitur a vitiis emendatus.

[reddere rationem.]

Itaque primo inducere debet quemcumque abbatem ac præsidentem ad diligentissimam sui ac suorum reformationem, gubernationem atque indesinentem ac formidolosam custodiam, magnitudo et velut immensitas quædam sui periculi, sui peccati ac damni infernalis et æternalis supplicii, nisi fecerit quod in se est, id est, debitum officii sui impleverit. Quidquid etenim vitiositatis in subditis fuerit, ei imputatur, nisi debitam diligentiam pro illorum emendatione effecerit. Unde in libro Sapientiæ sapientissime ac terribiliter aliorum prælati ac judices admonentur, dum dicitur : Audite, qui præestis populis, quoniam data est vobis a Deo potestas, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes vestras scrutabitur. Horrende et cito apparebit vobis, quia non recte judicastis : judicium namque durissimum in his qui præsunt fiet, et potentes potenter tormenta patientur.4

Hinc quoque B. Hieronymus in Regula sua, capitulo septimo, scribit abbatissæ Eustochio, quod et cuilibet abbati non minus est attendendum : Attende (inquit) diligenter quam gravis tibi imponitur sarcina, quæ de subditorum animabus atque corporibus, de verbis ac moribus obligaris apud divinum examen . Cave, quæso, ne de te etiam levis suspicio in malo possit oriri, ne dispergas quos salvare teneris. Sic ordinata et discreta præcepta subditis proferas, ut etiam depravatæ superbæque mentes animentur ad obedientiæ semitas; sic dulcis ac mitis sit sermo, ut non duritiei furorem suscitet, sed frangat exortum. Verumtamen vitia viriliter in primordio excidantur : nil quippe periculosius in rectore, quam vana humilitas et negligentia ad corrigendum superbos protervosque subditos.

Hinc rursus in Regula sua, capitulo quartodecimo, sanctissimus ait Hieronymus : Cave, quæso, qui præes, ne ex regendi officio eleveris ad alta, et agas illicita et subditorum scandalizativa. Attende frequenter, et stilo ferreo in corde conscribe, quod Christus in cœna novissima dixit discipulis : Qui major est in vobis, fiat ut minor;5 et qui præcessor est, sit sicut ministrator. Disce igitur a magistro tuo Jesu officium tibi impositum, ne in eo limites traditæ tibi potestatis excedas. Certe non efficeris dominus, sed minister : unus enim est Dominus. Etsi reliqui Fratres tibi ut administratori et vicario Christi obediunt, ob id non est tibi data potestas ut inter fratres et filios hunc eleves, hunc deprimas, sicut velis.67 Sed quid tibi injungatur a Christo institutore regiminis, diligenter attende. Omnium enim rerum monasterii et Fratrum sollicitudo in administratione et providentia tibi injungitur, ut ceteris dormientibus te deceat noctes crebras insomnes peragere, pro utilibus et necessariis domui providendis. Itaque non tantum tibi honor, quantum onus imponitur; et si feceris sicut decet, præmium maximum consequeris.

Deinceps scribit felix et gloriosus Hieronymus: Non tibi, obsecro, blandiaris de Domini pietate, qui tam diu peccatores sustinet in peccatis. Nam etsi diuturna sit exspectatio, non minus formidandum de vindicta, quæ tanto durior erit, quanto longius tempus in sustinendo præcessit. Idcirco, si aliter egeris quam teneris, periculum expavescas; nec ideo minus, si statim divinum non incurras judicium: Dominus enim tuus, qui suis te ovibus administratorem et in sua te posuit vinea custodem, a te vult de singulis, etiam occultis, exigere rationem. Et si quid eum defraudaveris, te diabolis tradet et in carcere infernali poni jubebit, ubi æternus est fletus et dentium stridor8, ut sustineas quidquid doloris et pœnæ potest excogitari, quousque debitum universum reddideris. Sed si forte de restituendo debitum confidis, o te fatuum! nam pro minimo quoque delicto non habent unde restituant homines simul universi, nisi ipse remittere velit cui est restitutio facienda. Felices itaque magisque securi sunt qui subsunt quam qui præsunt. Nam et quanto altior est ascensus, tanto durior est descensus. Ex his concludit Hieronymus: Hæc ideo dixerim, ut advertas, qui præsides, quantis sis periculis expositus, et quanta te prudentia oporteat ambulare in via Dei, ne capiaris ab inimicis et pereas cum tibi commissis.

Præterea, abbatem et quemlibet præsidentem ad agendum juste ac fervide juxta præhabita, provocare debet ineffabilis magnitudo gloriæ sibi divinitus conferendæ, si condigne peregerit debitum sui adimplendi officii. Etenim, quo major erit sua damnatio, tam pro propriis quam pro subditorum peccatis, si fuerit negligens, eo major erit ipsius beatitudo, merces et gloria, tam pro propriis quam pro subditorum meritis atque virtutibus, si fuerit justus ac diligens. Quemadmodum enim subditorum demerita in negligentem, sic eorumdem merita in diligentem redundant præla­tum.9

Insuper ad idem inducere debet præsidentem amor Christi et pretium sanguinis ejus, et omnia quæ Unigenitus Dei pro hominum fecit pertulitque salute.10 Non enim negligere debet prælatus oves sibi commissas, pro quarum salvatione incarnatus, in mundoque conversatus, atque amarissima morte occisus est Dei Filius, verus Deus. Hinc devotissimus ille abbas, S. Bernardus, timore concussus, exclamatorie dixit :11 Heu me miserum ! quo me vertam, si pretiosum istud depositum, utpura gregem mihi commissum, pro quo pretiosissimus ille sanguis effusus est, custodiero negligenter ?

Denique ad idem inducatur qui præest, ex amore fraterno atque paterno spiritualium filiorum suorum, quorum condemnationi æternæ, quæ eis horribiliter imminet si irregulariter vivant, cordialissime compati obviareque debet, incomparabiliter utique magis quam corporali eorum læsioni damnoque temporali. Potissime autem induci debet ad hæc abbas et præsidens, ex sincerissimo Dei amore et zelo divini honoris, quum Deus sublimis et benedictus sit universis et singulis infinite melior, amabilior et honorabilior.

Postremo, quo præ subditis suis abbas et præsidens majora et plura a Deo sortitus est bona et dona, tanto gratior et pro divini cultus augmento sollicitior esse debet : imo et quo major fructus ex justa conversatione abbatis et præsidentis exoritur, quo item major ruina ex ejus negligentia nascitur, eo diligentior esse tenetur ad bona agenda, itemque ad mala cavenda.

Footnotes

  1. Philipp. iii, 20. ↩

  2. Luc. XXII, 48. ↩

  3. Hebr. XIII, 7. ↩

  4. Sap. VI, 2-7. ↩

  5. Luc. XXII, 26. ↩

  6. Deut. vi, 4; ↩

  7. Ephes. iv, 5, 6; etc. ↩

  8. Matth. viii, 12; xiii, 42; etc. ↩

  9. Cant. i, 5. ↩

  10. Rom. xiv, 12; ↩

  11. I Petr. iv, 5. ↩

Chapter 5 of 22