Articulus 1
Qua Dei justitia primi parentis peccatum posteris imputetur.
PHILOSOPHUS. — (1) Omne peccatum voluntarium est. Si ergo originale peccatum in posteris rationem culpæ sortitur, in eisdem voluntarium erit. Nulli namque imputatur in culpam, quod vitare non potest. Originale autem peccatum in posteris nequaquam voluntarium est : nam in potestate eorum non est ut sine eo nascantur.
(2) Præterea, quæ aliter habere se nequeunt, peccata non sunt. Sed originale peccatum quum naturale dicatur, non inesse non potest : nullatenus igitur peccatum exsistit.
(3) Adhuc, is puniendus est qui offendit. Quomodo ergo pro primi hominis culpa ceteri pœnæ itemque damnationi obnoxii fiunt? Quæ, inquam, est ista sanctissima Dei justitia?
(4) Amplius, anima non est ex traduce, sed ab extrinseco, et secundum te, creatur immediate a Deo. Quomodo ergo originali peccato inficitur? Non potes asserere quod ex contactu materiæ seu unione cum carne : caro enim, ante copulam, animæ esse nequit peccati subjectum.
(5) Amplius, quæro an primus parens pœnituit, gratiamque reparavit, vel saltem readipisci potuit, an non. Si sic, tunc peccatum ejus ante prolis propaginem deletum erat, et natura in ipso a peccato sanata : non ergo per generationem peccatum transivit ab ipso in filios. Non puto autem te dicturum quod pœnitere non potuit, quoniam sic redemptor ei prodesse non potuisset.
(6) At vero, si protoplastus homo suo peccato naturam inficere valuit, cur sua pœnitentia eamdem reficere atque sanare nequivit?
THEOLOGUS. — Omne peccatum esse voluntarium, tam philosophi quam theologi adstruunt. Verumtamen non omnia peccata æqualiter voluntaria sunt. Actuale namque peccatum, voluntarium est voluntate personæ peccantis. Porro originale peccatum voluntarium est quoque, non utique voluntate singulorum determinata et propria, sed voluntate primi parentis. Quomodo ergo imputatur, quæris, nobis in culpam? En eo modo imputatur nobis in culpam, quomodo eramus in primo parente : eo quippe modo quo eramus in eo, nati sumus habere, imo et vere haberemus, originalem justitiam. Nam, ut Anselmus testatur, est privatio primordialis justitiæ debitæ inesse. Contemplandum est itaque qualiter eramus in primo parente. Ecce, ut nosti, Porphyrio tuo dicente, participatione speciei plures homines sunt unus homo. Denique, sicut multa membra sunt in uno corpore, sic multa individua sunt in una natura specifica. Itaque universi nos in primo parente eramus sicut in primo principio, et in natura humana : quæ in ipso fontaliter fuit, atque originalis dono justitiæ dotata fuit, non solum in quantum personam primi hominis respiciebat, sed in quantum cunctis ex illo propagandis communis erat. Unum ergo in primo parente quodammodo fuimus, prout varia membra in suo corpore unum exsistunt. Per hunc igitur modum omnes in ipso peccavimus atque in ipso cecidimus; eramusque natura filii iræ, et item, ante damnati quam nati :1 non aliquo actu suppositali distincto et proprio, sed quasi actu naturæ, et in actu primi parentis, prout continebamur in eo.
Per hoc autem duæ primæ instantiæ sunt solutæ. Prima quidem aperte. Et ut secundam apertius solvam, dico quod licet non sit in nostra potestate suppositali carere isto peccato, juste tamen imputatur nobis, propter liberam illius potestatem in quo unum eramus atque cecidimus. Illud tamen objectio obtinet, quod non imputatur nobis quasi proprium et actuale peccatum. Unde nec pro eo pœnam sensus incurrimus, sed damni dumtaxat, utpote divinæ visionis carentiam, ad quam per originalem ordinabamur justitiam. — Et per hoc ratio tertia est soluta. Nam eo modo quo punimur, offendimus: punimur nempe pœna naturæ, id est naturam vitiatam concernente, scilicet pœna damni; et offendimus offensione naturalis originalisque culpæ.
Ad quartam respondeo, quod in eodem instanti quo anima creatur, infunditur, et infundendo, hujus peccati macula inquinatur. Quæ quidem culpa seu macula inerat semini, non essentialiter, sed radicaliter, quemadmodum ex semine leprosi generatur leprosus, quamvis in semine lepra non nisi radicaliter fuerit.
Ad quintam dicendum, quod Adam pœnituit, gratiamque obtinuit. Hæc vero pœnitentia esse non potuit pro peccato, nisi prout actuale erat. Et gratia illa originalis justitiæ innocentiam non reduxit, neque pro infectione naturæ satisfactoria fuit; sed efficaciam præstitit ad merita personalia in futurum. Denique signum hujus est, quod ante Christi passionem nullus sanctorum beatitudinis regnum ingredi potuit. Licet enim actuali peccato carebant, tamen pro originalis defectu justitiæ, quo ipsi erant corrupti, satisfacere non valebant.
Ultima vero objectio ceteris est facilior. Potest enim homo per se cadere atque peccare, itemque perire; non autem sine gratia potest resurgere, promereri atque salvari. Itaque potuit primus parens gratiam toti naturæ seu posteritati communicandam peccando amittere, non tamen eamdem reparare. Denique, ut dicitur, peccavit voluntate naturæ, id est actionem habente quæ in naturam posteritatis transivit, pœnituit autem voluntate personæ.
PHILOSOPHUS. — Eleganter mihi respondes. Verumtamen nondum capere queo, qua Dei justitia propter primi patris peccatum, tota ejus posteritas ultimi finis felicitatis destituta consistat. Ideoque desidero ut difficultatem præsentem manifestius pandas.
THEOLOGUS. — Prompte parebo.
Footnotes
-
Ephes. II, ↩
Chapter 66 of 187