Articulus 20
Interrogatio Philosophi de loco et tempore ac diuturnitate judicii.
PHILOSOPHUS. — Quando, o Theologe, horribile istud judicium fiet ?
THEOLOGUS. — De die illa et hora nemo1 scit, neque angeli cœlorum, nec quisquam in terra.
PHILOSOPHUS. — Cur hoc?
THEOLOGUS. — Quoniam hoc judicium in fine sæculi erit. Finis autem mundi, quum ex naturali causa non pendeat, sed ex sola Dei voluntate, ideo sciri non potest, nisi per revelationem : quemadmodum etiam initium mundi sola revelatione innotuit. Nulli porro Deus finem mundi revelare dignatus est, ut homines essent semper suspecti et pavidi.
PHILOSOPHUS. — Cur nec angelis revelavit?
THEOLOGUS. — Propter congruentiam : utpote ad insinuandum quam liberrime atque imperialiter sit Deus benedictus et unus, universorum origo, causa et finis.
PHILOSOPHUS. — Præcedentne aliqua ex quorum præsentia elici poterit instare dies tam horridus?
THEOLOGUS. — Imo, videlicet Antichristi adventus, Eliæ quoque et Enoch, et alia quædam.
PHILOSOPHUS. — Quid per hoc velis, non capio.
THEOLOGUS. — De Antichristo, Elia et Enoch multa tibi dicturus sum ; sed hæc in fine disputationis præsentis introducere cogito.
PHILOSOPHUS. — Nunc ergo de loco judicii respondere digneris.
THEOLOGUS. — In valle Josaphat, qui est locus prope Jerusalem ubi crucifixus est Christus, et prope montem Oliveti unde Christus ascendit, futurum creditur, quatenus Christus in eo loco judicet, ubi pro nobis judicari non sprevit.
PHILOSOPHUS. — Tanta ibi multitudo hominum conveniet, ut nec in tota terra promissionis seu regno Judææ stare poterunt : quomodo ergo in tam angusto loco judicium fiet?
THEOLOGUS. — Tantam illic esse hominum multitudinem colligendam, etiam S. Thomas esse verisimile ait. Denique an locus ille corporaliter intelligi debeat, an secundum interpretationem dumtaxat,
A B. Hieronymus sub dubio videtur relinquere. Josaphat nempe interpretatur judicium. Verumtamen, quamvis corporaliter intelligatur (quod utique potius æstimandum est), non oportet ut omnes homines in hac valle contineantur atque locentur, sed in ea et in circumjacentibus locis. Denique divina virtute multi in modico loco possunt locari. Christus vero in aere apparebit in loco excelso, ut ab omnibus conspici queat, et cum eo Sanctorum millia, hoc est omnes angeli sancti, hominesque electi.2 Et ad manifestandum Judicis majestatem, angeli sancti visibiliter in formis assumptis apparebunt : quod de dæmonibus etiam puto.
PHILOSOPHUS. — Si cum discussione erit istud judicium, multo, ut reor, tempore durabit.
THEOLOGUS. — Qui omnia verbo uno et simplici condidit, universorum potest bona malaque ad singulorum memoriam et ad omnium agnitionem vel cito vel in momento reducere : ideo opinandum non est quod diu durabit. Scriptum est equidem : Sicut fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem, ita erit et adventus Filii hominis.3
PHILOSOPHUS. — An ergo vocaliter fiet, an solum mentaliter?
THEOLOGUS. — Hoc non est adeo certum. Scriptura nempe manifeste testari videtur quod vocaliter fiet ; sed hoc spiritualiter potest intelligi. Quibusdam tamen Sanctorum magis apparet quod solum spiritualiter fiet, faciente hoc divina virtute, ut singuli et sua et aliena facta cognoscant.
PHILOSOPHUS. — Quæ erit consummatio hujus judicii?
THEOLOGUS. — Adventum Judicis ignis Ps. xcvi, 3. præcedet, qui elementa hominum peccatis infecta purgabit, et eos quos vivos invenerit, inflammabit, occidet, atque a venialibus emundabit, quoad electos, qui mox resurgent Judicique occurrent cum aliis. Toto ergo mundo in conflagratione ignis stante, Christus descendens judicabit. Enimvero ignis ante ipsum inflammabit in circuitu inimicos ejus. Justis autem divina virtute nil prorsus molestiæ inferet. Discussione itaque facta, dicet Judex iniquis : Ite, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Et ecce repente aperiens terra os suum, absorbebit eos. Ignis quoque involvet atque retrudet eos usque ad gehennalia nunquam finienda tormenta. Porro, quidquid caliditatis, fumositatis atque fœtoris in igne illo exstiterit, simul cum impiis descendet; quod vero puritatis et lucis, sursum ascendet. Denique, electis Judex dulcissime dicet : Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Qui mox cum Christo et angelis ejus gloriosissima ac velocissima ascensione omnium alta polorum transcendent, impiisque ad miseriæ cumulum conspectantibus, cum immensa jubilatione ad uranici templi, ad empyrei orbis, ad summi palatia cœli æternaliter regnaturi volabunt.
PHILOSOPHUS. — Magna discretione discernit Deus inter bonos et malos, estque judicium istud valde horrendum, nec unquam a fideli memoria obliviscendum. Sed dic, oro, eritne aliqua claritas in inferno?
THEOLOGUS. — Quidquid ad miseriæ plenitudinem et infelicitatis augmentum confert, in inferis erit. Quoniam ergo sic mutuus infelicium intuitus maxima est tristitiæ pœnæque causa, sicut mutuus Beatorum adspectus magna est gaudiorum materia : propterea tantum claritatis tenebrosæ atque fumosæ in inferis erit, ut se mutuo ad augendum horrorem conspicere queant; ad solatium autem nulla ibi claritas erit.
PHILOSOPHUS. — Unum mihi oritur dubium, quid scilicet de his teneri oporteat qui ante tempus discretionis decedunt.
Footnotes
Chapter 85 of 187