Articulus 19
De duplici judicio; et quomodo omnes in die novissimo judicandi dicantur, quum tamen quidam ante salvi atque felices facti sint.
PHILOSOPHUS. — Intellexi, ni fallor, superius a te, quod animæ a corporibus separatæ, mox remunerationem susceperunt: quod sine judicio fieri nequit. Ergo ante diem extremum singuli judicantur. Quid ergo necessarium est judicium aliud?
THEOLOGUS. — Sicut esse atque subsistere proprie convenit homini tanquam perfecto supposito, animæ vero rationali sicut causæ formali atque principio (totum namque esse fluit ab anima); sic mereri ac demereri homini proprie convenit, animæ autem sicut primæ fontalique causæ, quoniam ipsa per rationem corporis rectrix est, et totius vitæ radix intrinsecumque principium. Sic remuneratio perfecta et consummata est totius hominis, et hæc erit animabus corporibus reassociatis: quod ante communem resurrectionem non continget. Remuneratio denique præsupponit judicium. Ideo finale, consummatum ac perfectum judicium, ante novissimum diem exhiberi non potest. Hoc est ergo universale judicium. Porro aliud quoque assignatur particulare judicium, quod quisque moriens protinus recipit: et hoc ad inchoatam imperfectamque retributionem refertur, qua singulæ animæ prout in corpore operatæ sunt, præmiantur.
PHILOSOPHUS. — De eodem ergo opere duplex judicium fit, et duplex pœna infertur. Hoc autem non decet.
THEOLOGUS. — Veraciter scriptum est, Non vindicabit Dominus bis in id ipsum:1 quia non secundum eamdem rationem bis judicat de eodem, neque secundum simplicem rationem culpæ duplicem infligit pœnam. Hoc tamen non prohibet quin secundum diversum respectum de eodem bis vel etiam ter judicetur : nam quorumdam judicium itemque tormentum in præsenti inchoatur, nec unquam terminatur. Quoniam ergo quilibet homo est quædam singularis persona, et pars quædam universi generisque humani : ideo fit de eo particulare judicium, in quantum est privata persona ; et commune, prout est pars universi. Universale quippe judicium ad totius pertinet innovationem universi.
PHILOSOPHUS. — Sicut quis peccat, ita torquendus est. Quum ergo animæ nunc sine corporibus non mereantur, apparet quod ante corporum resuscitationem, retributionem adepturæ non sint nec pœnæ nec gloriæ.
THEOLOGUS. — Sic quidam, qui sibi christianitatis titulum frustra attribuunt, putant. Verumtamen hujus oppositum tibi de facili persuadere prævaleo, quoniam (ut melius nosti) secundum Platonicos ac Peripateticos, animæ summam beatitudinem sine corpore habent, quemadmodum ante clare innotuit. Licet autem anima sine corpore modo non peccet, nec laudabiliter agat, ipsa nihilo minus est principalis boni malique causa ; et quamvis sit corporis forma, non tamen sic, sicut et ceteræ irrationales animæ, naturalesque formæ. Non enim est intellectiva anima, forma materiæ immersa, vel secundum omnes suas potentias corpori conjuncta, eo quod secundum meliores philosophos, intellectus sit immaterialis, immixtus et inorganicus, et sicut Anaxagoras dixit, nulli quod habens commune. — Denique tres animæ potentiæ in quibus summæ Trinitatis imago resultat, intellectus videlicet, memoria et voluntas, incorporeæ et inorganicæ atque perpetuæ sunt. Propterea anima separata, ante corporis resumptionem mercedem adipiscitur tormenti vel gaudii, quia adhuc in corpore degens, per rationem et voluntatem omnium actuum suorum domina fuit, ipsique sensualitati et corpori dominari præesseque debuit. Hoc autem ceteris formis non congruit, quippe quæ nec subsistentiam nec operationem separatam et liberam habent.
PHILOSOPHUS. — Convenienter et philosophice respondes ; sed nunc instrue me. Quum aliqui æternaliter condemnentur, quidam autem beatificentur, numquid et hi adhuc judicabuntur, quorum utique salus atque damnatio certæ sunt ?
THEOLOGUS. — In judicio tria concurrunt : judicandorum præsentatio, meritorum discussio, sententiæ quoque prolatio seu digna præmiatio. Omnes ergo homines qui unquam fuerunt, erunt, vel sunt, judici Christo præsentabuntur. Omnes præterea judicio retributionis, ad quam sententiæ prolatio pertinet, judicabuntur; sed judicio discussionis illi dumtaxat sunt judicandi, quorum bona aliquibus sunt malis permixta. Quoniam fides omnis boni principium est, ideo infideles, tanquam omnis boni expertes, sine discussione peribunt. Mali autem fideles cum discussione damnandi sunt. Boni vero qui venialibus culpis erant obnoxii, cum discussione salvabuntur. Porro viri perfecti et vere pauperes Christi, non modo judicabuntur, sed judicabunt cum Judice tanquam ei familiariores et assidentes. Omnino damnati discussione non egent, sicut neque salvati ; sed tamen judicabuntur, sic quod omnia mala ipsorum universis patebunt, et in anima atque in corpore pœnam damnationis recipient. Nam et meritorum discussio ob id non erit, ut Judex certificetur, sed ut judicium ejus justum esse omnibus innotescat, quoniam singulorum bona et mala singulis elucescent.
Footnotes
-
Nahum 1,9, juxta LXX. ↩
Chapter 84 of 187