Skip to the text

Articulus 12

Cur Christus de Virgine nasci voluerit.

THEOLOGUS. — Non decuit Christum duos habere patres; magis autem decebat, ut quemadmodum patrem sine matre habebat in cœlis, sic matrem sine patre haberet in terris. Præterea, sicut in Christo humana natura ad divinam subsistentiam est assumpta, sic generationem humanam divinæ generationi, prout possibile erat, conformari congruum fuit. Propterea, sicut Filius Dei est a Patre sine sui contaminatione, læsione atque corruptione gignente productus; sic quoque condecuit eum ab incontaminata, illæsa incorruptaque Matre gigni.

Insuper, indecentissimum esset Deum aliquam ignobilitatem propriæ Genitrici afferre, aut eam ex Dei conceptione aliquam indignitatem incurrere. Imo omnino congruebat ineffabilem sibi dignitatem ex Dei incarnatione sortiri. Ideoque oportuit eam sine pudoris injuria, sine maritali subjectione, sine omni corruptione concipere, gignere, ac postmodum intactam manere. Quidquid enim perfectionis inest ceteris feminis per modum divisum, totum præstandum erat beatissimæ illi Puellæ, quæ a superbenedieta Trinitate ad Verbum Dei concipiendum, itemque gignendum, ab æterno fuit electa. Ideo tam virginalis integritas quam materna fecunditas eam summe decebant.

Amplius, quum Christus venerit solvere mundi peccata, oportuit eum concipi et generari sine omni peccato originali: et ob id sine mixtione virili est editus. Adhuc, quum venerit ipse naturam corruptam reintegrare, primum debebat in propria Matre integritatem salvare. Amplius, corpus disponendum est secundum exigentiam formæ seu animæ. Quoniam ergo, secundum ostensa, fuerat anima Christi a primordio sui in perfecta fruitione, uniri non debuit nisi corpori perfecte organizato. Sed virtus naturalis hoc non valebat: et ob hoc a Spiritu Sancto Virgo est imprægnata, materiaque materna formata.

PHILOSOPHUS. — Quando anima Christi est carni unita atque a Verbo assumpta?

THEOLOGUS. — In eodem instanti quo Virgo gloriosa Archangelo credidit, scilicet divinum ministerium obtulit, Unigenitum Dei concepit. Quum enim dixisset paranympho cœlesti, Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum1 tuum, Spiritus Sanctus, qui ante sanctificavit eam in utero, implevit in vita, copiosius supervenit in eam, et in indivisibili puncto formavit ex illibatissimis ejus sanguinibus corpus Christi, cum omni organorum atque membrorum distinctione, non secundum quantitatem, sed quoad perfectionem; et in hoc ipso instanti unita est corpori anima, simul quoque utrumque a Verbo assumptum. Nunquam enim natura Christi humana propriam subsistentiam habuit.

PHILOSOPHUS. — Omnia quæ lex christiana complectitur, miranda sunt valde, et intellectum meum totaliter obruunt; estque difficile rationem fidei subdere.

THEOLOGUS. — Omnia quæ asseris fateor. Sed fides non habet meritum, si non transcendit ingenium. Denique, quo quis ingeniosior exstat, et fidei assentire sibi laboriosius fuerit, eo amplius fidei rationem subdendo meretur. Nihilo minus, si legislatoris nostri naturam virtutemque consideres, omnia credibilia sunt. Ipse enim est Deus immensus, æternus, omnipotens, cui omnia æque possibilia ac facilia sunt. Rursus, si fidei argumenta perpendas, cito contentari valebis. Virginem namque Christum parituram Deus in veteri lege per os Prophetarum prædixit, oraculis, figuris atque mysteriis præsignavit.23 Et revera quid miramur, si Deus per se ipsum faciat quod per subservientem naturam efficere potest ?

PHILOSOPHUS. — Penetrationem dimensionum magis admiror, quam quod sine viro Virgo concepit. Unde virginitatem in partu magis quam virginitatem in conceptione mirari me fateor. Minus namque mirandum opinor, quod virtus divina per se ipsam in Virgine explevit et fecit quod in aliis virtus formativa in paterno semine exsistens agit, quam de inaperto alvo corpus verum prodisse.

THEOLOGUS. — Verum dicis; et ut cerno, dimensionum penetratio te conturbat. Sed noli contra propriam tuam felicitatem nimis arguere. Ecce enim non solum de divinissimo corpore Christi hæc credimus, sed de propriis insuper corporibus vere speramus, quod post resurrectionem novissimam omnia penetrabunt, atque super cœlorum altitudines sine cœlestium orbium divisione conscendent.

PHILOSOPHUS. — Admirationem meam non tollis, sed auges. Sed quod corpora Beatorum omnia penetrabunt, ratione glorificationis forsan continget, præsertim quum, juxta præinducta a te, subtilia erunt.

THEOLOGUS. — Hoc quidam existimant; sed determinationi S. Thomæ potius standum est, qui super quartum Sententiarum contrarium tenet. Glorificatio enim seu subtilitas non auferent corporibus Sanctorum veras dimensiones atque compactas: non enim erunt aeria, sed palpabilia, ossa videlicet et carnem habentia, sicut et Christus post resurrectionem se habere contestans: Videte, inquit, et palpate, quoniam spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.4

PHILOSOPHUS. — Ego quoque huic sententiæ magis consentio. Sed quomodo possunt hæc fieri ?

THEOLOGUS. — Quomodo fieri potest ut defuncti resurgant? ut homines super undas aquarum sine submersione deambulent? ut in medio ignium illæsi perdurent? ut unus secreta cordis alterius videat? ut sol et luna in cœlo revertantur vel quiescant? Quomodo Christus de quinque panibus tribusque piscibus quinque millia hominum saturavit, remanentibus duodecim sportarum reliquiis ?

PHILOSOPHUS. — Purus naturalis talia fieri posse nequaquam concederet. Sed quoniam disputatio primi libri me ad concedendum facta esse hujusmodi compulit, ideo ad divinæ immensitatem potentiæ confugere cogor.

THEOLOGUS. — Sic in præsenti materia te convenit facere. Non enim est dimensionibus naturalius sibi invicem resistere, quam molli materiæ aquæ gravi hominis corpori cedere, atque igni corpus humanum incendere. Si vero esset dimensioni tam naturale resistere, ut homini rationalem esse, nullatenus possent duo corpora simul esse. Sic autem non esse nunc explanatum est.

PHILOSOPHUS. — Melius modo contentor quam ante. Unde, si tibi videtur, progrediamur ad alia.

Footnotes

  1. Luc. 1, 38. ↩

  2. Jer. xxxi, 22. ↩

  3. Is. vii, 14; ↩

  4. Luc. xxiv, 39. ↩

Chapter 77 of 187