Skip to the text

Articulus 10

De perfectione sapientiæ et plenitudine gratiæ humanæ naturæ in Christo.

THEOLOGUS. — Dudum, dum de remuneratione Sanctorum disputaremus, asserui omnes Beatos in patria divinam essentiam clare atque per speciem cernere. Quum ergo anima Christi intimius atque vicinius incomparabiliter unita sit Verbo quam Beatorum aliquis, utpote ad divinam personalitatem assumpta, restat ut sicut a primo creationis suæ momento perfecte erat Verbo unita hypostatica unione, sic multo limpidius viderit clariusque cognoverit divinam essentiam a creationis suæ primordio, quam aliquis Sanctorum, sive angelorum sive hominum, in patria. Ideo tibi constet, Philosophe, quod Christus, etiam secundum naturam assumptam, nunquam erat viator purus, sed a primo conceptionis suæ maternæ instanti excellentissimus exstitit comprehensor. Denique, quum sit Christus, etiam ut homo, humanæ salutis actor instrumentaliter (salus autem humana, secundum præhabita, est visio atque fruitio Dei), necessè est Christum semper in perfectissima

A Dei fruitione fuisse. Nam in omni ordine primum est maximum et per se, ac regula atque mensura sequentium.

PHILOSOPHUS. — Admisso quod anima Christi divinitati in unitate personæ erat conjuncta, non ambigo quin semper Deum perfectissime viderit. Quo enim (ut Peripatetici, itemque Platonici adstruunt) fuerit aliquid primo enti propinquius, eo est ei in universis perfectionibus similius. Unde, dato quod ad subsistentiam Verbi sit assumpta humanitas, palam est quod in omni divinarum perfectionum participatione sit ipsi Verbo similior.

THEOLOGUS. — Subtiliter infers. Et quoniam sic est, hoc quoque adjicio, quod solam humanitatem Christi plus diligit Deus quam totum universum, et ipsa sola clarius Deum videt, plenius fruitur eo, atque perfectius possidet ipsum, quam omnes simul Beati.

PHILOSOPHUS. — Hoc utique consequens est: nam unio in persona incomparabiliter excedit omnem unionem in gratia sola. Sed sciscitor unum: Anne perfecte comprehendit anima Christi Deitatem immensam?

THEOLOGUS. — Non utique. Non enim nisi intellectus immensus, immensam Divinitatem perfecte comprehendere valet: cujus causam superius, si retines, assignavi. Nam sicut divina natura est immensæ actualitatis, sic etiam est immensæ comprehensibilitatis. Immensæ autem comprehensibilitati non correspondet nisi intellectus immensæ virtutis, qualis non est intellectus Christi humanus. Denique implicat, infinitum intelligibile ab intellectu finito perfecte comprehendi, quum sit inter ea infinita distantia: et id quod perfecte comprehenditur, comprehendenti quodammodo exstat finitum.

PHILOSOPHUS. — Sic esse ut dicis, naturalis probat ratio. Sed unum tibi objicio. Unio enim personalis majus esse donum videtur, quam qualiscumque Divinitatis cognitio. Si igitur Christo homini, Dei personalis communicata est unio, potuit [ei dari], et ut videtur, est ei data perfecta Dei comprehensio.

THEOLOGUS. — Licet in eadem subsistentia subsistat gemina in Christo natura, non tamen secundum æqualem plenitudinem communicatur humanitati subsistentia Verbi, qua inest et convenit Verbo. Ideoque quod arguis non procedit.

PHILOSOPHUS. — Videtne anima Christi cuncta in Verbo quæ in ipso relucent?

THEOLOGUS. — Prædixi quod Deus infinita actualiter in se ipso cognoscit, quæ facere potest, nec tamen unquam facturus est. Virtus autem intellectus creati non valet simul infinita in actu cognoscere. Ideo anima Christi nequaquam universa intelligit quæ in luce Divinitatis atque in Verbo resplendent. Insuper, tunc omnes effectus alicujus causæ cognosci possunt, quum virtus causæ perfecte cognoscitur. Sicut ergo anima Christi divinæ virtutis immensam potentiam non plene comprehendit, sic nec omnia quæ Deus facere potest. Verumtamen quæcumque sunt, fuerunt, vel erunt, plenissime noscit, propter unionem cum Verbo.

PHILOSOPHUS. — Convenitne Christo homini cognitio alia, quam ista qua omnia videt in Verbo?

THEOLOGUS. — Triplex adhuc ei cognitio competit. Unam enim habuit experimentalem, sicut et ceteri homines, per ministerium sensuum : et in hac profecisse describitur.1 Secundam habuit per divinam illuminationem, qua omnia novit ad quæ se naturalis rationalis animæ virtus extendit : nulla enim naturalis perfectio ei defuerat. Porro, quum sit caput Ecclesiæ propagatorque gratiæ, habuit quoque tertiam cognitionem, qua lucidissime cernit quidquid ad mysterium salutis humanæ et gratiæ pertinet. Et hæc cognitio naturalem facultatem transcendit. Per spiritum autem prophetiæ ac donum sapientiæ revelatur hominibus.

PHILOSOPHUS. — Nunc de gratia Christi profemur.

THEOLOGUS. — Quoniam natura humana in Christo divinæ naturæ suppositali est conjunctione unita, non potuit unio hæc esse per aliquod intermedium. Quæ enim unam personam constituunt, immediate junguntur. Ideoque, licet unio qua ceteri Sancti Deo vel in via, vel certe in patria, copulantur, per habitum intermedium, qui est gratia et caritas lumenque gloriæ, fiat; unio tamen humanitatis Christi cum Verbo, immediata erat, sine omni gratia media. Verumtamen excellentissime gratiam habuit, non quidem hypostaticam unionem præeuntem, sed concomitantem. Et quoniam est caput Ecclesiæ, de exuberantia sua omnia membra, id est de plenitudine ejus omnes electi, suscipiunt.

PHILOSOPHUS. — Finita est gratia Christi, an infinita?

THEOLOGUS. — Si de gratia habituali unionem sequente loquamur, palam est quod illa infinita non sit simpliciter, quum sit quid pure creatum. Nulla autem essentia creata, simpliciter infinita esse valet, nec dignitate, nec mole. Nihilo minus gratia ista quodammodo infinita vocatur. Primo, quia totam capacitatem recipientis implevit, nec potest creatura plus recipere quam anima Christi recepit. Secundo ex parte doni : nam quidquid ad gratiæ eminentiam plenitudinemque pertinere potest, Christo donatum est. Tertio, ex parte Verbi naturæ assumptæ gratiam influentis : quod utique sine mensura plus gratiæ daret, si natura capax exsisteret.

Porro, si de gratia unionis interroges, illa omnino infinita est. Per hanc enim Christus accepit ut sit Filius Dei, etiam secundum naturam humanam, non per adoptionem, sed naturam, id est naturalis, secundum Thomam in tertia parte. Aliquando tamen a Sanctis dictum invenimus, quod ille homo sola gratia a Verbo assumptus sit; sed tunc gratia pro dignatione atque benevolentia Creatoris accipi potest.

PHILOSOPHUS. — De incarnatione Verbi nunc laboriose disputavimus. Jam ergo, si jubes, proficiscamur ad alia.2

THEOLOGUS. — Sic libet. Nam si quæ omissa sunt, in sequentibus plenius elucescent, eo quod sequentes articuli de Christi humanitate determinent.

Footnotes

  1. Luc. II, 52. ↩

  2. Joann. I, 16. ↩

Chapter 75 of 187