Skip to the text

Articulus 5

Responsio Theologi, quo jure et qualiter meritum Christi nobis communicetur et reputetur ad veniam.

THEOLOGUS. — Tres tibi, o Philosophe, compendiosius quo valeo causas proponam ad declarationem quæstionis inductæ. Prima : nam sicut in Adam cecidimus, propter unitatem naturæ quam cum eo communem habemus, et quæ in ipso erat infecta ; sic in Christo redempti sanatique sumus, propter unitatem communitatemque naturæ nostræ cum natura humana in eo, quæ in ipso sine macula fuit. Et per hoc, propter unitam deitatem, toti speciei humanæ gratiam adipisci prævaluit. Secunda causa est, quoniam caritas omnia facit communia. Ideoque Christus propter incomparabilem dilectionis suæ ad humanum genus ardorem, meritum suum nobis communicare justissime potuit. Tertia denique ratio est : nam sicut genus humanum diaboli erat servituti obnoxium, propter extensionem manus primi parentis ad ligni vetiti gustum ; sic dæmon dominium suum in homines juste amisit, dum manum suam misit in Christum, eumdem crucifigi procurans, in quo nihil suum, id est nullum malum, erat inveniens.1 Denique ad sensum conspicimus, quod unus homo qui amicus est regis, proximum suum a rege depulsum, merito dilectioneque sua regi reconciliat, atque ad pristinum gradum reducit.

PHILOSOPHUS. — Festino ad eorum discussionem quæ me fortius movent : ideoque de hujus puncti solutione contentor, et ad secundum te aggredi precor. Fateor nempe rationabiles esse rationes allatas.

Footnotes

  1. Joann. xiv, 33. ↩

Chapter 70 of 187