Skip to the text

Articulus 9

Solutio Theologi ad allatas instantias.

THEOLOGUS. — Quemadmodum tibi, o Philosophe, ab hujus disputationis origine tetigi, in hoc potissimum naturales sunt decepti, quod divinam potentiam atque divinæ naturæ proprietatem, ex naturali entium cursu naturalique ordine ac lege mensurare itemque determinare præsumpserunt : quasi Deus aliter agere non queat, quam rerum naturalis dispositio exigit; velut etiam proprietates atque conditio rerum creatarum, divinam naturam perfecte ac plene ostenderent : opinantes ea dumtaxat Deo deberi attribui, quæ ex naturis rerum elucescunt, eique competere constat. Unde et superius vehementer miratus es, audita resurrectione mortuorum, immediata quoque cum divina essentia unione intellectuum Beatorum. Sic et modo ingens te obstupefactio tabescit, veri Dei incarnatione audita temporali. Restat præterea ut adhuc vehementius admireris, quum tibi de transsubstantiatione quæ in hostia sacra contingit eloqui cœpero, fassusque fuero etiam ea quæ penitus corrupta sunt, eadem numero per divinam virtutem refici revertique posse.

Porro ista philosophantium existimatio, valde utique vacua et debilis est. Effectus enim finitus, infinitam causæ suæ virtutem repræsentare non valet : imo a plena ejus repræsentatione infinite occumbit et deficit. Virtus autem divina, ut optime nosti, omnino immensa est. Ideoque velle eam metiri, divinæ quoque conditionem naturæ velle ex his quæ in ordine rerum naturaliter fiunt aut sunt, scrutari, omnino temerarium exstat. Sic ergo in præsenti, ex naturalibus visionibus rerum unionem Verbi cum homine velle impossibilem comprobare, inane est.

Ideoque, Philosophe, ad hanc unionem credendam, naturalem rationem non consulas, sed ea consideres per quæ tibi in primo libro ostendi fidem catholicam esse a Deo donatam. Denique rationes quæ tibi paulo ante induxi, sufficienter ostendunt Dei Verbo veroque Deo incarnationem nec incongruentem nec derogantem exsistere. Nunc autem manifestandum opinor, quod possibilis exsistit.

Ad primam ergo objectionem respondeo, quod ipsa multipliciter solvi possit. Primo nempe dicere possem, quod tunc necesse est inter ea quæ uniuntur talem fore proportionem, ut habeat se unum per modum actus aliudque per modum potentiæ, dum unum alteri formaliter atque intrinsece conjungitur. Sic autem non unitur homini Verbum. Non enim est forma aut intrinseca humanæ naturæ endelechia aut inhærens perfectio. Secundo respondeo, quod inter actum et potentiam, quæ per naturale efficiens copulantur, oportet naturalem proportionem exsistere. Sed divinæ atque humanæ naturæ in Christo unio non est per naturale efficiens, sed per supernaturale superessentaleque agens. Tertio dico, quod etiam utique in Christo divina natura seu Verbum habet se per modum actus, non informantis, sed perficientis, et ad se assumentis; humanitas autem per modum potentiæ. Et est inter ea proportio, non naturalis, seu ejusdem ordinis, sed tamen sufficiens : quoniam in natura humana, quemadmodum etiam in omni creata essentia, est quædam obedientialis potentia, ad obediendum divinæ virtuti in cunctis quæ contradictionem non implicant.

Ad secundam respondeo, quod naturaliter loquendo, verum concludit. Quod autem per divinam potentiam ex natura angelica ac sensitiva unum fieri nequeat, non concedo. Nam et Ariani superbissimi, licet falsissime dixerunt, asserebant tamen ex Filio Dei (quem puram esse creaturam mentiti sunt) humanoque corpore sic factam esse unam naturam, sicut et unam personam. Dicebant namque Verbum humano corpori loco animæ formaliter esse unitum.

Ad tertiam breviter dico, quod ad veram generationem sufficiat quod genitum a generante veram naturam, uniusque speciei cum natura gignentis, suscipiat. Sic autem Filius Dei ex Virgine benedicta veram naturam accepit. Et sicut Athanasius ait, Homo est ex substantia matris in sæculo natus.

Ad quartam respondeo, quod ex duobus in actu esse essentiæ non fit una natura, sed una persona. Et si vis quod nullo modo fieri possit ex eis vere unum, dico hoc verum esse per formalem atque intrinsecam unionem, non autem per supernaturalem assumptionem seu divinam potentiam. Item in Christo natura humana non est actu ens, id est actualem exsistentiam proprii ordinis habens. Denique, si inde miraris, ad philosophiam Averrois te remitto. Non enim ignoras quemadmodum in libro de Substantia orbis dicat cœlum veraciter animatum : nihilo minus ponens, tam orbem, quem etiam immaterialem testatur, prout materia est subjectum formæ ac pura potentia, quam animam illius esse per se actu ens : licet non arbitrer te sibi in hoc omnimode consentire, sicut nec ego. Denique in Summa contra gentiles ait S. Thomas, quod secundum Aristotelem cœlum est vere animatum : et tamen anima ejus solum intellectualis sit, et per consequens non potest esse actus informans seu forma corpori inhærens. Licet præterea humanitas æterno Verbo adveniat, non tamen est accidens, sed vera substantia. Sed verum est quod non est necessaria ad subsistentiam Verbi : ideoque, secundum doctores, modum accidentis sortitur.

Ad quintam aio, quod ex temporali generatione Verbi æterni nulla sit mutatio facta in Verbo, sed in natura assumpta. Non enim Verbum commiscetur, nec ut pars humanitati conjungitur, sed propter exuberantissimam proprii sui esse plenitudinem, eam assumit, suamque ei personalitatem per ineffabilem modum communicat : sicut superius quoque asserui, divinam essentiam intellectibus Beatorum sine sua mutatione uniri in patria.

Ad sextam dicendum, quod in Christo est formalis unio carnis et animæ. Et ex hac unione resultat una perfecta natura specifica, non tamen personalis subsistentia : quoniam natura humana sibi ipsi non relinquitur, sed in eodem momento quo anima carni unitur, utrumque a Verbo assumitur. Verumtamen anima Christi dat corpori esse specificum : et hoc ad unionem immediate consequitur. — Et per idem sequens objectio solvitur. Est namque in Christo hæc anima et hoc corpus, non tamen persona alia a Verbi persona : quia hæc anima Christi non relinquitur agere quod utique ageret, nisi ad altius esse eam Verbum assumeret. Unde in Christo ex hac anima istoque corpore resultat particularis natura, non autem separata a Verbi persona.

Ad octavam respondeo, quod persona quæ est unius ordinis cum natura et substantialiter idem cum ea, non excedit eam. Sic autem hypostasis Verbi non est humanæ naturæ persona, nec idem cum ea.

Ad nonam dico, quod in Christo sunt duæ generationes seu nativitates, non tamen duæ filiationes. Generatio enim respicit naturam, filiatio autem personam. Et quum in Christo non sit nisi divina hypostasis, cui realis relatio accidere nequit; ideo filiatio qua refertur Christus ad Matrem, non est nisi rationis. Nihilo minus est realiter filius ejus, quoniam ex ejus substantia veraciter natus est : quemadmodum etiam Deus dicitur rerum Creator et Dominus, non per relationem realem, quum tamen realiter sit earum Creator ac Dominus.

Ad decimam dico, quod unius est verbum dumtaxat esse quidditativum, proprium, inseparabile ac naturale : et sic in Christo divina natura est quidditas ejus. Natura vero humana, licet in Christo sit vera atque perfecta natura, quoniam tamen sine ea esse potest Verbi persona, ideo per medium habitus se habet ad Verbum, et non sicut naturaliter ad ejus consistentiam pertinens.

Ad undecimam aio, quod secundum philosophos, ad veram generationem sufficit, ut unum ex substantia alterius secundum similitudinem naturalem nascatur. Sed quoniam naturaliter ex natura profluit esse substantiale ac actuale, propterea asserunt generationem ad esse simpliciter terminari. Possum quoque, secundum eos, per esse simpliciter, esse substantiale atque specificum, et non esse actualis existentiæ, accipere, nisi quando natura rei sibi ipsi relinquitur.

Ad duodecimam quoque respondeo, quod ratio illa procederet, si unita esset homini Verbi persona per divinitatis circumscriptionem vel formalem inhærentiam. Sic autem non est, uti jam patuit.

Ad ultimam autem dicendum, quod incarnatio Verbi non solum non est ordinis rerum confusio, sed summus ornatus, decoraque consummatio. Et id superius sufficienter deduxi. Dicere autem, sicut dixit Empedocles, per litem et amicitiam rerum naturas nunc quidem misceri, nunc verum vel unum denuo segregari, sine videlicet divina ordinatione ac omni utilitate: hoc utique esset ordinem universi confundere, divinæque sapientiæ derogare.

PHILOSOPHUS. — Ut cerno, incarnationem Unigeniti Dei contemplari desiderans, naturalis philosophiæ principia supergredi indiget, nec in lege naturæ fundare se potest, sed ad omnipotentiam Dei recurrere debet.

THEOLOGUS. — Ita est. Nam in his quæ sunt super naturam, tota ratio operis est potentia facientis.

PHILOSOPHUS. — Cupio ut de sapientia et gratia humanæ naturæ in Christo diffusius tractes, et quæ mihi expedire agnoscis aperias.

Chapter 74 of 187