Articulus 4
De rationibus incarnationis Filii Dei.
THEOLOGUS. — In superioribus admiratus es, o Philosophe, dum propter unius hominis culpam audisti totum genus humanum damnationi fuisse obnoxium; præsertimque scrutabaris, qua Dei exigente id contigisset justitia. Itaque, sicut tunc imperscrutabilem divinæ æquitatis censuram mirabaris, sic modo ineffabilem æternæ benignitatis mirare abyssum. Ecce enim, sicut per unius viri inobedientiam tota erat vitiata natura, sic quoque per unius obedientiam atque meritum, hæc ipsa natura reparata redemptaque est.1 Rationabile namque erat et condecens, ut per alienam circumventionem decepti, alterius redimerentur clementia, itemque per alium perditi, per alium recuperarentur. Quemadmodum igitur primus homo non propria malitia originaliter, sed serpentina, imo diabolica suggestione peccavit, sic per alterius pietatem, Christi videlicet meritum, eumdem reparari condecuit; et uti posteri primi parentis demerito perierunt, sic alterius merito redempti salvique fierent. Hæc est ergo, Philosophe, una divinæ incarnationis causa, quatenus sicut per alium cecidimus, sic per alium resurgeremus. Et quoniam præostensum est, non potuisse liberationem hanc effici a pura creatura, nec humana neque angelica, aliter exhiberi non valuit nisi a Deo. Deus vero in propria sua natura ad satisfaciendum et promerendum aptus non est: quod utique propter naturæ suæ excellentiam accidit. Si ergo Deus satisfacere pro perdito hominum genere debuit, aliam quamdam assumere naturam eum oportuit. Sed angelicam eum assumere non congruebat: quoniam illa erat assumenda natura quæ periit, quatenus per eamdem reparatio exhiberetur, per quam damnatio inducebatur. Quod nempe peccavit, aliquo modo quantum possibile fuit, satisfacere debuit. Propterea ergo Deus homo factus est, quatenus in quantum homo satisfaceret promerendo, atque ut Deus idoneitatem efficacem præstaret humanitati assumptæ, pro homine redimendo.
Præterea inter naturam angelicam atque humanam hæc exstat distinctio, quod angelus prima sua electione voluntaria atque deliberativa in termino ponitur, id est, ultimo fini perfecte ac ultimate conjungitur, aut certe ab ipso inconvertibiliter irreparabiliterque avertitur: et hoc propter suæ contingit simplicitatem naturæ, propter quam ad quod se primo convertit, se totum convertit. Homo autem quia ex anima et corpore constat, non statim prima sua conversione vel aversione in termino ponitur, nec immutabiliter se convertit ad id ad quod se semel convertit, durante vita corporea. Itaque post lapsum pœnitere atque resurgere potest. Ideoque hominem lapsum liberari decebat magis quam angelum. Ostensum est autem, quod a pura creatura liberari nequivit. Ideoque Deum incarnatum fides testatur divina.
At vero omnes rationes in præcedenti inductæ articulo, quod nec homo purus nec angelus naturam humanam reparare valebat, nunc quoque afferri applicarique possunt ad probandum quod non nisi a solo Creatore liberatio ista fieri valuit.
Porro aliæ plurimæ rationes assignari possunt, videlicet: quia in incarnatione Dei potentia ejus maxime splendet, dum scilicet ea in unam nectit personam quæ inter se distantiam habent immensam; bonitas quoque divina per hoc potissime innotescit, quum se tam liberaliter tamque incomparabiliter creaturæ rationali communicat; misericordia etiam, dum taliter subvenit; justitia, dum nec peccatum manet inultum, nec quod perierat manet damnatum. Sed et sapientia Dei in incarnatione ejus summe innotescit, ut cito patebit. Enimvero, nec melius, nec clarius, nec eminentius insinuari hominibus potest quanti eos Creator æstimet, quanta sit beatitudo Beatorum, quanta etiam miseria impiorum, nisi per incarnationem Filii Dei: nam ex dignitate legati pensari solet dignitas causæ pro qua mittitur. Quum ergo Deus Pater Unigenitum suum mittit in mundum ut salvetur mundus per ipsum, clarissime elucescit quanta sit dignitas conditionis humanæ, ad quantam sit beatitudinem condita, et quantam incurrebat miseriam.2
Adhuc autem, per incarnationem Verbi amor Dei ad nos potissime patet, dum se nobis tam intime, tam specialiter et tam immediate conjungit. Amplius autem, ex Dei incarnatione maxima nobis utilitas provenit. Meritum namque ipsius Christi, propter veram deitatem humanitati unitam, infinitæ quodammodo dignitatis plenitudinisque exsistit. Nil autem meruit Christus sibi de præmio essentiali, sed totum nobis impendit. Itaque, sciens misericordissimus Conditor, Deus omnipotens, universam insufficientiam maximamque indigentiam nostram, ut perfecte nobis succurreret, Filium suum carissimum misit in mundum ut per eum copiosissime juvaremur. Unde tempus christianæ religionis non immerito tempus gratiæ dicitur: nam in eo gratia Dei, propter ineffabile meritum Christi, exuberantissime cunctis impenditur.
Adhuc autem, Dei perfecta sunt opera;3 sed per nullam puram creaturam tam convenienter et plane ostendi hominibus poterat vera perfectio, perfecta humilitas, eaque omnia quæ ad salutem necessaria sunt, sicut per Deum hominem factum. Ejus namque exinanitio, omnem confundit superbiam sine mensura; ejus quoque patientia atque paupertas, omnem iram avaritiamque inenarrabiliter destruit. — At vero, ut ordo universi omnino compleretur, prout erat possibile, Deum incarnari decebat. Erant enim ab æterno tres personæ in una essentia. Erant quoque ab origine mundi duæ naturæ in una persona: quemadmodum in homine cernimus, in quo ex forma atque materia resultat una natura specifica, ac una persona. In angelis autem, persona tam simplex est quam natura, quippe in quibus utrumque aliud prorsus non est, nisi simplex separataque forma. Itaque ad complementum ordinis rerum, restabat ut essent tres naturæ in una persona. Et hoc in Christo, id est Deo incarnato, impletum est, in quo sunt anima, caro, itemque divinitas in una hypostasi. Nihilo minus dicitur, quod in Christo sunt duæ naturæ. Sed tunc natura proprie sumitur pro essentia specifica : sic enim caro et anima sunt una natura.
PHILOSOPHUS. — Diu te disputantem sustinui et libenter audivi, dum de re tam incomprehensibili tam probabiles congeris rationes. Verumtamen multa mihi se ingerunt circa prædeterminatam materiam dubia. Et antequam ad difficiliora accelerem, duo tibi in primis dubia moveo : primo, quo jure qualique modo meritum Christi nobis communicetur ac reputetur ad veniam ; secundo, cur potius Filius quam Pater aut Spiritus Sanctus sit incarnatus.
Footnotes
Chapter 69 of 187