Articulus 3
Quod nec homo purus nec etiam angelus humanam naturam ab originalis debito culpæ redimere potuit.
THEOLOGUS. — Ex præinductis declaratum opinor, quod post originalis amissionem justitiæ, quæ erat gratia toti naturæ collata, aliam gratiam homo reparare nequibat, nisi personalem seu ipsam personam respicientem ac perficientem. Nam quoniam primus homo, ante peccatum, erat in originali justitia ipsi naturæ data, ideo actionem habere potuit transeuntem in totam naturam. Post gratiam vero naturæ amissam, actus et operationes ejus personales manserunt: ideoque per ea se ad gratiam personalem tantummodo præparare valebat. Sed per actum, seu meritum ex gratia personali procedens, reparari non potest tota natura, nec reformari, nec ad pristinam innocentiam reduci, nec a debito solvi. Nullus ergo purus homo, nec Adam, nec ejus successor merito suo naturam in primo parente vitiatam redimere potuit.
Præterea, per originale peccatum vita æterna erat ablata. Vita autem æterna seu cœlestis felicitas, ratione sui objecti, quod est Deus benedictus, est quodammodo immensæ dignitatis. Deo enim in se ipso frui, infinita quodammodo perfectio est. Sicut ergo hanc nulla creatura per pura naturalia potest mereri sibi, sic nullus potest eam toti naturæ reparare per gratiam personalem atque finitam. Unde necessaria erat in redemptore dignitas infinita: quæ nec puro homini, nec etiam angelo competere potest.
Amplius, ut nosti, Philosophe, natura communis atque specifica, propter indeficientem suam communicabilitatem inexhausibilemque participalitatem, infinitæ quodammodo dignitatis perfectionisque est: omnibus namque individuis eminet, et in infinitum, quantum in se est, communicabilis est. Nullus igitur eam reformare liberareque potuit, nisi qui infinitæ efficaciæ ad satisfaciendum exsistit: quod puræ creaturæ non convenit. At vero ostendi tibi superius, quemadmodum peccatum infinitæ enormitatis sit, quoniam contra immensam sanctitatem excessus est. Pro tali autem ac tanto excessu, satisfactor immensæ idoneitatis exigitur.
PHILOSOPHUS. — Multa mihi decora proponis; sed videtur quod angelus, quum sit inter divinam humanamque naturam medius, pro humana natura satisfactor, itemque mediator esse valuerit.
THEOLOGUS. — Diligentius pensa. Licet enim sit angelus præstantior homine in ratione formæ, quoniam alterius naturæ et ordinis est, non tamen in ratione finis, quia ad eamdem beatitudinem ordinatur uterque. Insuper in præinductis jam tibi probavi, quod sicut rationalis anima a Deo immediate producitur, sic in eo solo finaliter felicitatur. Si autem angelus aut aliqua pura creatura humanæ salutis repararet beatitudinem, non deberent homines in solo Deo spem suam statuere, atque ad eum omnino converti, et in ipso solo beatificari, sed in hujuscemodi suo redemptore jure sperarent, seque ad eum converterent; nec soli se Creatori subjicerent, sed tali quoque liberatori se merito subderent. Et hanc rationem assignat Anselmus.
PHILOSOPHUS. — Nunc ergo de ipsa Dei incarnatione profemur. Et primo, desidero quatenus mihi rationes incarnationis Unigeniti Dei explanes.
Chapter 68 of 187