Articulus 7
De unione Verbi et humanitatis.
THEOLOGUS. — Omnem naturalem unionem unio ista, o Philosophe, inæstimabiliter transcendit, omnemque intellectum prorsus excedit. Nihilo minus, quantum fide instruimur ac ratione juvamur, respondendum est tibi. Agnosce ergo, quod unio ista personalis atque hypostatica nominatur, quoniam in Christo sic Verbo est conjuncta humanitas, ut sint in ipso duæ perfectæ naturæ, et una dumtaxat persona. Ipsa quippe natura Christi humana, quæ ex anima rationali humanaque carne veraciter constat, ad subsistentiam Verbi assumpta est: ita ut in eodem esse personali in quo Verbum æternaliter subsistit, natura quoque humana subsistit. Ideoque non est in Christo nisi unum esse suppositale actualis exsistentiæ. Utraque autem natura, integra et in suis naturalibus proprietatibus inconfusa permansit. Ipsa nempe Verbi divinitas, in nullo penitus est variata aut perturbata; et humana Christi natura, ea habet quæ ad humanæ speciei perfectionem respiciunt.
PHILOSOPHUS. — O admirabilis unio, incomprehensibilisque conjunctio, dum ea quæ in infinitum distant, in unam personam conveniunt! Sed antequam objectiones meas adducam, in primis diligentius veritatem inquiram. Igitur, si utraque natura in proprietate sua permansit, tunc erunt in Christo duo intellectus, duæ etiam voluntates.
THEOLOGUS. — Utique: est enim in Christo intellectus divinus increatus, qui etiam in tribus personis unus atque idem exsistit, intellectus quoque creatus humanus. Conformiter de voluntate censendum est.
PHILOSOPHUS. — Intellectus et voluntas humana in Christo a naturalibus suis habitibus operationibusque non vacant?
THEOLOGUS. — Breviter dico. Sicut in Christo sunt duo intellectus, voluntatesque duæ: sic in ipso sunt duæ sapientiæ et scientiæ, duæ quoque dilectiones, ac duæ justitiæ; et sic de perfectionibus ceterarum virtutum.
PHILOSOPHUS. — Erant ergo in ipso duæ actiones?
THEOLOGUS. — Ita est, divina videlicet et humana.
PHILOSOPHUS. — Ergo in ipso sunt duæ personæ: nam operari et agere non est nisi suppositorum.
THEOLOGUS. — Nonne in uno homine sunt plures actiones? in quo tamen nec persona nec natura multiplicatur. Sunt nempe in singulis nobis operationes sensitivæ, intellectivæ, et appetitivæ: et tamen non est in nobis nisi una natura specifica. Quid ergo miraris si in Christo sint duæ operationes, imo et plures? in quo sunt duæ perfectæ naturæ. Licet autem agere sit suppositi, non tamen consequitur ut si plures sint actiones, sint etiam plura supposita. Diversitas enim operationum non est immediate ex parte suppositi, licet suppositum sit id quod agit; sed contingit ex diversitate potentiarum, quæ sunt principium quo agendi. Sicut ergo in Christo sunt plures potentiæ, sic et in eo variæ operationes censendæ sunt.
PHILOSOPHUS. — Non tam faciliter dimittam te. Bene quidem respondes, sufficienterque ostendis quod ab uno supposito progredi possint variæ actiones propter diversitatem potentiarum ex una natura manantium. Si autem potentiæ, quæ sunt proxima agendi principia, ex diversis naturis procedant, non possunt esse diversarum operationum principia, si non fuerint plura supposita.
THEOLOGUS. — Unde hoc probas?
PHILOSOPHUS. — Quia agere præsupponit esse. Itaque natura quæ non habet propriam actualem seu personalem exsistentiam, habere non valet propriæ speciei operationem perfectam. Si igitur in Christo natura humana non subsistit propria subsistentia, nec propriæ speciei exsistentiam personalitatemque habet, habere non poterit actionem vere et perfecte humanam.
THEOLOGUS. — Hæc est alia ratio, et magis difficilis, sed non insolubilis. Concedo itaque quod agere præsupponit esse, et quod natura habere nequit perfectam operationem, nisi sortita fuerit veram personalitatem. Non tamen admitto quod necesse sit eam propriæ speciei personalitatem habere, quamvis hoc naturaliter verum sit. Per divinam vero omnipotentiam fieri potest, ut superioris alteriusque naturæ personalitas inferiori naturæ communicata sufficiat. Et sic est in Christo. Verbi namque hypostasis naturam humanam ad se assumit. Et quoniam per hoc essentialia naturæ assumptæ non variantur, ideo habere potest proprias actiones: quia ut Aristoteles ait, natura est principium operandi ejus in quo est. Verumtamen operationes passionesque humanæ, licet Christo ratione naturæ assumptæ adscribantur, quoniam tamen suppositorum est pati et agere, propterea actiones passionesque illæ Christo tanquam perfecto supposito proprie attribuuntur. Nam et divina adscribuntur homini, humanaque Deo, in Christo, propter identitatem personæ. Nihilo minus intuendum est, quid propter quid dicatur, propter distinctionem naturæ.
PHILOSOPHUS. — Secundum Aristotelem, vivere viventibus est esse. Si ergo Christus non habuit propriæ personalitatis exsistentiam, igitur nec habuisset propriæ speciei vitam, videlicet humanam.
THEOLOGUS. — Non ignoras quod vivere interdum dicit actum primum: et tunc aliud non est vivere, nisi vitale esse. Et sic eo modo Christus non habuit propriæ subsistentiæ vivere, quomodo non habebat propriæ speciei suppositale exsistere. Vicissim vero, vivere dicit actum secundum seu operationem vitalem, ut sunt sentire, cognoscere, velle. Et hoc modo habuit Christus ut homo proprium vivere.
Chapter 72 of 187