Skip to the text

Articulus 16

De undecimo fidei christianæ articulo.

THEOLOGUS. — Non te latet, Philosophe, quod secundum Aristotelem tuum, motus circularis omnium motuum sit perfectissimus, eo quod finem principio copulet. In idem namque punctum fit reditus, a quo cœpit progressus. Sic Unigenitus Dei, Dominus noster Jesus Christus, qui in incarnatione seu conceptione sua de sinu Patris descendit in uterum Virginis, non per divinæ loci mutationem naturæ, sed per assumptionem carnis humanæ : quatenus descensionis suæ motus esset perfectus, post resurrectionem ascendit ad dexteram Patris, ut ad eum rediret a quo processit, atque ad id terminaretur ascensio, a quo inchoabatur descensio. Unde scriptum est : summo cœlo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus.1 Ideoque de hac Christi ascensione est undecimus fidei sacræ articulus.

PHILOSOPHUS. — Usquequo ascendit ?

THEOLOGUS. — Super omnes cœlos volubiles usque ad immobile cœlum : quod empyreum dicitur, id est igneum, non propter naturam ignis, sed ob excessum subtilitatis atque splendoris. Hoc equidem cœlum locus est Beatorum. De quo philosophi nil prorsus sciebant neque locuti sunt.

PHILOSOPHUS. — Inexcogitabilis est inter terram et supremum cœlum distantia : numquid ergo diu in motu ascendendi duravit ?

THEOLOGUS. — Si credis eum Deum esse et hominem, nonne ea divinitatis suæ virtute, qua solo imperio cœlos in momento plasmavit, eosdem in brevissimo quidem tempore transcendere penetrareque potuit ?

PHILOSOPHUS. — Hoc satis apparet. Sed nunc denuo penetrationem asseris dimensionum, quoniam verum Christi corpus integros penetrasse adstruis cœlos.

THEOLOGUS. — Hoc ipsum de nostris quoque speramus corporibus : quo enim caput præcessit, membra utique assequentur. Denique, quomodo divina virtute dimensionum penetratio fieri queat, diligenter discussimus.

PHILOSOPHUS. — Locus correspondere et proportionari debet locato. Quum ergo corpus humanum mixtum itemque compositum sit, non correspondet ei supercœlestis atque simplicissimus seu subtilissimus locus, qualem esse fateris cœlum empyreum.

THEOLOGUS. — Sicut paradisus terrestris correspondebat hominibus ante peccatum, propter perfectionem tranquillitatemque animæ, et tamen supernaturaliter homini datus est, quemadmodum et originalis justitia; sic cœlum empyreum supernaturalis est felicium locus, naturæ corporis non contrarius, sed summe ipsum perficiens. Verumtamen cœlum empyreum corporibus correspondet Sanctorum, si considerentur in ordine ad finem. Quum enim sit anima corporis finis, secundum exigentiam animæ corpus quoque disponi par est. Unde, quum post futuram resurrectionem corpora qualitatibus animarum penitus conformanda consistant: sicut animæ Deo fruentes omnem prorsus naturalem dignitatem transcendunt, sic et corpora glorificata, propter redundantiam animarum in ipsa, super omnem naturalium corporum apicem justissima proportione locantur.

PHILOSOPHUS. — Quum natura sit principium motus et quietis ejus in quo est, non videtur esse aliquod corpus immobile: ergo cœlum empyreum volubile est, si est verum corpus.

THEOLOGUS. — Corporalia ad spiritualia referenda ordinandaque esse agnoscis. Ideoque, sicut status Beatorum in patria tranquillissimus, quietissimus atque tutissimus est, sic et locus eorum omnino quietus ac prorsus tranquillus. Proprie tamen loquendo, cœlum empyreum non est corpus naturale, prout philosophi de corpore naturali loquuntur, quoniam ad nullam naturalem actionem ordinatur; sed locus contemplationis divinæ vocatur: non quod spiritus beati aut ipsa contemplatio locum necessario exigat, quippe qui omnem locum et tempus atque continuum superexcedunt; sed propter congruentiam deputatus est felicibus locus, præsertimque propter corpora resumenda: uti ecclesia locus dicitur orationis, non secundum necessitatem, quia extra eam orare nil prohibet, sed secundum congruentiam tantum.

PHILOSOPHUS. — Eritne localis in cœlo empyreo motus ?

THEOLOGUS. — Fulgebunt justi, et tanquam scintillæ in arundineto discurrent.2 Meminisse debet subtilitas tui ingenii, quemadmodum dudum dicebam inter corporum glorificatorum dotes, unam fore agilitatem, qua ad nutum velocissime movebuntur. Et utrum motus ille erit per divisionem medii, an per penetrationem dimensionum, non est adeo certum, nec ad fidem respiciens.

PHILOSOPHUS. — Quum Pater æternus, incorporeus incircumscriptibilisque consistat, quomodo ad dexteram ejus sedere Christus censetur ?

THEOLOGUS. — Christus in unitate personæ, est duplicis (ut nunc audisti) naturæ. Itaque, secundum divinam naturam sedere perhibetur ad dexteram Patris, id est ad æqualitatem ipsius: non est enim Patre minor, quoniam Pater et Filius unum sunt.3 Secundum humanitatem vero ad dexteram Patris sedet, id est in prosperioribus potioribusque bonis Patris, imo totius Trinitatis, feliciter sedet. Solet nempe per dexteram prosperitas, per sinistram quoque adversitas insinuari.

PHILOSOPHUS. — Christus ut Deus, nullo modo sedet, quum deitas prorsus immaterialis sit, illocalis, omnino carens situ, loco et tempore: ergo, ut Deus, nullatenus ad dexteram Patris sedet.

THEOLOGUS. — Quemadmodum dextera Patris non corporaliter, sed spiritualiter pro æqualitate majestatis paternæ suscipitur; sic sessio Filii ut est Deus, non nisi materialiter æstimanda est. Dicitur equidem Filius, imo Pater et Spiritus Sanctus, atque tota simul Trinitas supergloriosa, sedere (sicut scriptum est:4 Benedictus es, Domine, qui intueris abyssos, et sedes super Cherubim), in quantum universum mundum quieta tranquillaque manens moderatur, disponit et regit. Principanti namque et judici sessio convenit.

PHILOSOPHUS. — Quando ascendit Christus ?

THEOLOGUS. — Post resurrectionem quadragesimo die.

PHILOSOPHUS. — Cur eatenus distulit? et quid interim fecit? et ubi manebat?

THEOLOGUS. — Distulit, ut interim se veraciter surrexisse efficacissime comprobaret : et hoc fecit, quia se videndum palpandumque præbuit, et omnem discipulorum suorum ambiguitatem exstinxit.5 Porro credendum videtur, quod post apparitionem exhibitam, in paradiso terrestri permansit, ad quem illos traduxit quos in die resurrectionis ab inferno redemit.

PHILOSOPHUS. — Ascenderunt illi cum eo?

THEOLOGUS. — Utique : eo enim occiso, omne originalis culpæ debitum erat solutum.

PHILOSOPHUS. — Qui ascensionis hujus testes fuerunt ?

THEOLOGUS. — Beatissimum illud collegium centum vigintique hominum, qui ei adhuc viventi ac prædicanti familiarius adhæserunt. Illis cernentibus ferebatur in altum, et nubes suscepit eum ab oculis intuentium atque mirantium.6

PHILOSOPHUS. — Quando ergo illi quos in paradisum traduxit, ei adunabantur ?

THEOLOGUS. — Poterat eos, vel angelorum obsequio, vel solo imperio, facere sibi in aere occurrere, vel certe ad paradisum, qui utique in altissimo terræ situs est loco, primum accedere, sicque eos secum perducere.

PHILOSOPHUS. — Cur ascensionem suam omnibus sicut et illis non ostendit? potissime quum hoc ad fidei promulgationem amplius profuisset.

THEOLOGUS. — Quæ a Deo sunt, ordinata sunt.7 Secreta autem divina revelare popularibus, spiritualia pandere carnalibus, mystica, altissima, itemque sanctissima aperire indoctis atque impuris, ordinatum non est, nec decens, neque conveniens.

Ideoque, non nisi testibus a Deo præordinatis, a Spiritu Sancto institutis, fide aptatis, oratione, desiderio et contemplatione dignis effectis, tam sacratissima, tamque miranda, deifica et ineffabilis Christi erat manifestanda ascensio.8

PHILOSOPHUS. — Satis me de præsenti docuisti articulo. Jam ergo, si libet, procede ad duodecimum fidei discutiendum articulum.

Footnotes

  1. Ps. xviii, 7. ↩

  2. Sap. III, 7. ↩

  3. Joann. x, 30. ↩

  4. Dan. III, 55. ↩

  5. Luc. xxiv, 39. ↩

  6. Act. 1, 9. ↩

  7. Rom. xiii, 1. ↩

  8. Act. x, 41. ↩

Chapter 81 of 187